CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quare de scientia primo tractatur inter intellectuales ?
Ab Antiquis autem duodecim assignatae sunt rationes, per quas in intellectualibus virtutibus scientia ponitur ante artem et prudentiam. Quarum prima est, quia hoc concordat principio universi esse : principium enim universi esse unum et idem est similiter se habens. Creata autem ab ipso, ab eo distant secundum dissimilitudinem quam habent ad ipsum. Unde eodem modo se habentia, propinquiora sibi sunt, a quibus inchoat omnem universalitatis constitutionem. Cum igitur scientia sit de his quae eodem modo se habent : eodem autem modo se habentia propinquissima sunt : primo scientia erit ante omnem aliam virtutem : habitus enim ordinantur secundum ea circa quae sunt.
Secunda ratio est, quia quae frequenter sunt vel contingenter, non sunt nisi ex comparatione. In se enim considerata potentiae admixta sunt, et secundum quod potentiae admixta sunt, non sunt. Si ergo sunt et esse habent secundum quod contingunt aeterna similiter se habentia : ars autem et prudentia de talibus est. Cum igitur esse non nisi comparata ad ea quae similiter sunt, ars et prudentia similiter esse non habent nisi comparata ad scientiam. Sicut enim id quod contingenter est, firmatur in esse per id quod semper est : ita prudentia et ars firmantur per scientiam, et ars et prudentia non essent, nisi esset scientia confirmans ipsas per rationem et causam.
Tertia ratio est quae Pythagoricorum est : quia nihil est in gaudio continuo nisi cujus omne desiderium finitum est ad omne quod secundum naturam desiderat. Hoc autem solum necessarium est. Contingentis enim ejus quod desiderat, multum est extra ipsum. Habitus ergo scientiae in toto quietat animam, quod non potest facere habitus artis et prudentiae. Sic igitur scientia est ante prudentiam et artem.
Quarta ratio est, quod sincerum est quod semper est, confusum autem et impurum quod contingenter est : et sicut se habent subjecta, ita se habent habitus. Habitus igitur sincere perficiens scientia est. Non autem ad sincerum potentiam animae educunt ars et prudentia. Scientia igitur est ante artem et prudentiam.
Quinta ratio est, quod quae necessaria sunt, ex seipsis sunt: quae autem contingenter, ex aliis: quae autem ex seipsis, priora sunt his quae sunt in aliis : et sicut ordinantur subjecta, sic ordinantur habitus : prior est ergo scientia quam ars et prudentia.
Sexta est, quia ea quae semper sunt, ordinata sunt et primum tenent ordinem : ea autem quae contingenter, ad nullum ordinem reduci possunt. Regulariter autem verum est quod sicut se habent subjecta, ita se habent habitus. Scientia igitur sufficienter ordinat animam, prudentia autem et ars confusarelinquunt. Scien-
tia igitur est ante prudentiam et artem.
Septima ratio est, quia casus et fortuna immiscent se his quae contingenter sunt. Casus autem et fortuna ad ea quae semper sunt, non attingunt. Ea igitur quae sunt semper, substant per causas quae sunt per se : quae autem contingenter, stant in causis quae sunt raro : et ideo habitus qui sunt circa hoc quod est contingenter, animam a casu et fortuna absolvere non possunt, quod perfecte facit scientia: et ideo dignior est arte vel prudentia.
Octava est a modo comprehensionis sumpta. Artificialia enim et prudentialia non comprehenduntur nisi existimatione quadam. Scientia autem comprehenditur ratione certa. Existimabilia autem si confirmari debeant, confirmari non possunt nisi per necessaria. Necessariorum ergo comprehensio ante cxistimabilium est apprehensionem. Scientia igitur est ante prudentiam et artem.
Nona ratio est, quia non forte sunt quae frequenter sunt, sed umbrae et resonantiae primarum formarum, sicut in primo hujus scientiae libro docuimus. Habitus autem qui de umbris est, umbrose perficit animam. Habitus autem qui de primis formis simpliciter entibus est, simpliciter perficit animam : et sic iterum scientia est ante artem et prudentiam.
Decima ratio est quae item Pythagorae est : quia contingentia non bona sunt, sed potius locus mali. Malum enim locari non potest nisi in bono imperfecto quod contingens est. Habitus ergo qui est de contingentibus, non in toto a malitia removet animam. Id autem in quo nullus locus mali est, in toto tenet animam a malitia. Perfectior igitur habitus est scientia quam ars vel prudentia, et sic prior illis.
Undecima ratio est, quia ea quae contingenter sunt, ad purum intellectum non deveniunt, sed ad intellectum phantasiae permixtum. Scientialia autem ex puris
linunt intellectibus. Et ideo idem. quod. prius.
Duodecima ratio est, quia cum scientia dupliciter dicatur, scilicet pro habitu conclusionis, et pro habitu totius discursus a principiis usque ad conclusionem, ab ista secundo modo dicta scientia et ars et prudentia formam accipiunt. Id autem a quo alia formam accipiunt, prius est in illis. Scientia est ergo ante prudentiam et artem,