In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et datum est illi, " id est, a Deo permissum, " facere bellum eum sanctis, " id est, contra Sanctos, scilicet comminando, blandiendo, promittendo, exhortando : " et vincere eos, " scilicet, corporaliter occidendo. Haymo : " Quos non poterit inclinare ad fidem suam, vincet, id est, occidet. "
" Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem :
Et adoraverunt eam omnes qui inhabitant terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi. "
Hic est illa pars in qua agitur de ambitu potentiae Antichristi.
Et dicuntur quatuor. Primo, quod habebit potestatem in reprobos de Judaeis, ibi, " Et data est illi. " Secundo, quod in reprobos de Gentibus, ibi, " Et linguam, et gentem. " Tertio, quod omnes isti cultum divinum ei exhibebunt, ibi, v. 8 : " Et adoraverunt eam. " Quarto, quod omnes reprobi sunt, ibidem, " Quorum nomina, etc. "