Si consistant. Homo debet habere securitatem in duobus. Primo in praeparatione malorum. Secundo in eorum passione, ibi, exurgam. Dicit ergo: dominus sic est illuminatio mea, quia inimici cadunt coram me. Glossa. Si consistant adversum me castra, castra sunt ubi steterunt milites; non timebit cor meum. Quamdiu homo est in castris, non pugnat, sed disponit, et consiliat ad pugnandum. Per castra intelliguntur consilia et conjurationes malorum contra aliquem. 4 Reg. 19: Angelus domini percussit castra Assyriorum: Exod. 14: factum est in vigilia matutina, et ecce ascendit dominus super castra, et percussit. Non timebit cor meum, quia dominus mecum est: job 17: pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
Sed, si exurgat adversum me praelium, idest si jam invadant me, et praelientur contra me, quamvis sint multi: in hoc ego sperabo: quia ut dicitur 1 Mach. 3: non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. Est enim consuetudo amicorum juvare amicos, cum impugnantur ab hostibus: Psal. 93: consolationes tuae laetificaverunt animam meam.