CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De arie, circa quid sit ?
Post scientiam autem de arie tractandum videtur. Cum enim virtutes sint de his quae sunt a nobis, nihil ita a nobis est sicut artificiata : haec enim maxime sunt circa contingentia aliter se habere. Magis enim sunt circa talia quam prudentia, in quantum circa materiam exteriorem sunt, et ideo infima virtutum et imperfectior est ars, A talibus autem inchoandum est, et ante scientiam tractandum fuisset de arte, nisi quia ars cum ratione est, Modum autem rationis a modo rationis scientia) accipi oportet,
Dicentes igitur de arte, dicimus primum circa quid est ars. Hoc antem facere non possumus, nisi per divisionem ejus quod est contingens aliter se habere. Contingentis autem aliter se habere duae sunt partes : una quidem factibilis, et al- tera actibilis. Secundum praemissa enim patet quod alterum est factio, et alterum actio. De talibus enim exterioribus rationibus credere oportet. Exteriores autem rationes dicimus idiotarum, qui solo usu hic differre dicunt. Multos enim talium perfectos videmus esse circa factionem, circa actionem deficere. Multos etiam e contra circa agibilia optime se habere videmus, in factibilibus autem deficere. Regulariter autem verum est, quod sicut se habent subjecta ad invicem, ita se habent habitus qui sunt circa subjecta. Quare et illo habitus qui cum ratione est activus, alterum quoddam est ab eo habitu qui cum ratione est factivus. Non enim hic intelligimus activum et factivum simpliciter, sed tantum ea activa vel factiva quae cum ratione agunt vel faciunt : soli enim illi habitus qui. cum ratione sunt, nati sunt verum eiicere. Tales autem solae virtutes sunt intellectuales: constat enim ex praemissis quod actio et factio non continentur sub se invicem. Universaliter enim neque actio factio, neque factio actio.
Hoc antem in particularibus probatur: aedificativa enim quaedam ars est, et patet quod est habitus cum ratione factivus. Omne enim quod facit, ex ratione facit principiorum et ad finem factibilis. Sicut enim dicit Tullius, " ars est collectio praeceptorum. " Dicit Tullius, praeceptorum, et ad eumdem finem tendentium. Praecepta autem illa nihil nisi rationes factibilium sunt in finem dirigentes. Pa-
o tet igitur quod universaliter nulla ars est quae non sit factivus habitus cum ratione : et e converso nullus est habitus factivus cum ratione qui non sit ars. Diffinitio ergo ista cum diffinitione, scilicet esse factivum habitum, omni arti convenit et soli: et est diffinitio et terminus et proprium. Diffinitio quidem, quia fines esse comprehendit. Terminus, quia.artem ab omnibus aliis distinguit. Proprium vero, quia convertitur secundum consequen-
liam. Ars igitur habitus est intellectivus cum ratione vera facturus. Cum ratione autem appositum est, quia quaedam animalia sagacitate naturae verissima dicunt ipso opere, sicut canes qui dicuntur nodali investigantes leporem vel cervum, verum dicant : et quia cum ratione haec non agunt, artem non habent, sed naturae sagacitatem. Circa talia igitur est ars, et tali diffinitione diffinienda. Dicitur tamen ars multipliciter sicut scientia. Sicut enim scientia dicitur habitus conclusionis, alio modo dicitur habitus principiorum in actu principantium totum decursum a principiis usque ad conclusionem : ita etiam ars dicitur aliquando ultima determinatio factionis et factibilis per artem : et haec est ars sicut scientia conclusionis. Dicitur etiam ars habitus factibilium cum. ordinatione et applicatione principiorum factibilium ad opus : et hoc modo dicitur a Tullio, quia " ars est collectio praeceptorum ad eumdem finom tendentium. " Et utrumque propria significatione dicitur ars.