In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et data est illi potestas in omnem tribum, " quoad Judaeos, " et populum, et linguam, et gentem. " Haymo : " In lingua et gente omnes Gentium nationes intelligimus. " Vel sic : " Et linguam, " quoad malos Christianos, " et gentem, " quoad Paganos.
" Et adoraverunt eam " id est, bestiam, vel Antichristum, " omnes qui inhabitant terram, " id est, qui terrenis desideriis serviunt, hoc est, omnes reprobi adorabunt in ipso diabolum.
Hic quaeritur, Supra, v. 4, dictum est: " Et adoraverunt bestiam, " quare dicit modo : " Et adoraverunt eum, " id est Antichristum, et non eam? Responsio. In hoc innuit, quod cum Antichristus a subditis adoratur, diabolus in eo adoratur.
a Quorum, " scilicet, reproborum, " non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, " id est, vitae quam dat Agnus, id est, Christus, " qui occisus est ab origine mundi, " id est, praevisus est ab aeterno occidi in tempore. Unde : " Ab origine mundi, " id est, ante originem. Simile, Eccli. XXIV, 14 : Ab initio, et ante saecula creata sum, id est, praevisa creari secundum humanitatem. Dicit Sapientia : Ab initio, id est, ante initium.
Vel sic : " Qui occisus est ab origine mundi, " id est, post originem. Vel sic :
" Qui occisus est ab origine mundi, " id est, statim post originem, non in se, sed in suis membris, sicut fuit Abel, vel alii Sancti. Vel, praefiguratus occidi in Abel, et agno quem obtulit.
" Si quis habet aurem, audiat.
Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet : qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia et fides sanctorum. "
Supra posita est bestiae descriptio, hic excitatur legentis attentio.
Et dicuntur duo. Primo, ponitur intellectus excitativum. Secundo, consolatio Sanctorum, ibi, v. 10 : " Qui in captivitatem, etc. "