MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
An sicut Dominus in passione simul habuit gaudium summum et summum dolorem, ita B. Virgo simul utrumque habuerit ?
Quaeritur juxta hoc, an sicut Dominus in passione simul habuit gaudium summum et summum dolorem, ita beatissima Virgo simul habuerit utrumque?
Et videtur, quod sic :
i. In ipso enim fuit utrumque : si ergo communicasset matri alterum eorum tantum, non fuisset aequum consortium.
Item, Dolor non est meritorius sioe dilectione. Apostolus, I ad Corinth, xiii, 3 : Si tradidero corpus meum ita ut ar-
deam, charitatem autem non habuero , nihil mihi prodest. Sed impossibile est dilectionem esse sine delectatione. Ergo simul habuit dolorem et delectationem : ergo et summum dolorem habere potuit cum summa delectatione.
Item, Quod ibi fuerit summus dolor, probatur : Omnis dolor est ex amore. Amor autem est triplex, naturalis, acquisitus, et gratuitus. Naturalis in summo fuit ibi : quia quanto natura nobilior, tanto nobiliores habet affectiones et operationes : sed ipsa summe habuit naturam nobilem : ergo summe nobilem amorem naturalem.
Item, Acquisitus fuit ibi in summo : omnes enim causae accidentales quae inducunt matrem ad diligendum filium suum, hic fuerunt in summo : numquam enim Filius matrem suam tantum dilexit, vel tantum honoravit, vel tantum dedit, vel pro ipsa sustinuit, et sic de singulis accidentalibus causis dilectionis : ergo amor acquisitus ibi in summo fuit.
Item, Gratuitus ibi in summo fuit: quia numquam alia mater vel alia creatura tantam charitatem habuit, ut supra patuit. Et sic beatissima Virgo ad Filium suum in summo habuit amorem naturalem, acquisitum, et gratuitum : ergo si iste triplex habitus amoris simul eliciat unum motum amoris in summo, illa erit dilectio intensissima, et dolor illi respondens erit dolor in summo : sed tam naturalis quam acquisita quam gratuita dilectio respectu nullius ita est intensa sicut est respectu vitae dilecti: ergo naturalis, acquisitus, infusus sive gratuitus amor in summo diligit vitam in dilecto : ergo de morte dilecti dolet in summo : ergo cum beata Virgo respectu Filii sui habuerit omnifariam dilectionem in summo, constat quod de morte ipsius habuit omnifariam dolorem in summo.
Item, Quod ibi fuerit gaudium sive delectatio in summo, probatur : Dilectus gaudet de bono dilecti, et magis gaudet de majori bono : ergo de summo bono dilecti in summo gaudet : sed charitas est dilectio Dei et proximi, et in summo charitas perfecta gaudet in summo : sed summus honor Dei, et proximi summa utilitas fuit in passione et per passionem in summo : et beatissima Virgo habuit tunc charitatem in summo : ergo tunc gaudebat in summo : ergo simul habuit gaudium et dolorem in summo.
2. Item, Ex dilectione est compassio : ergo ubi improportionabilis est dilectio, ibi. improportionabilis est compassio : ergo ubi videtur dilectio in summo, ibi et compassio in summo,
3. Item, Majus est gaudium Angelorum quod habent de unius peccatoris conversione, quam aliquod gaudium hujus vitae : ergo ex aequali charitate vel majori improportionabiliter, erit magis
4. Item, Angeli de passione Domini habuerunt delectationem et non compassionem, aliqui mali compassionem et non delectationem: ergo ipsa debuit habere utrumque.
5. Item, Beatissima Virgo communicavit recreationi : sed recreatio est per passionem.: ergo et passio fuit ei communicata.
6. Item, Bernardus: " Longe eam plusquam martyrem non immerito praedicemus . ''"
Contra hoc objicitur in hunc modum :
i. Summus dolor et summum gaudium opponuntur : ergo non sunt simul in eodem. Si dicatur, quod dolor de morte Filii et gaudium de salute generis humani non opponuntur, tunc adhuc objicitur, quod motus majores impediunt minores : ergo videtur impossibile, quod anima tota quando absorbetur dolore, quod tunc in summo tripudiet et exsultet in amore et delectatione.
2. Item, In dolore anima convertitur super malum in quantum malum, in gaudio superbonum in quantum bonum : sed impossibile est simul animam converti super diversa tamquam terminos : ergo impossibile est animam simul gaudere et dolere.
3. Item, Impossibile est animam simul moveri diversis motibus : ergo impossibile est eam simul gaudere et dolere .