IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo, iterari non debet, etc. Conclusio Doctoris est, iterari non posse Confirmationem licite, quia iterans peccaret mortaliter: nec valide, quia nihil fieret; primo, ex institutione Christi ; secundo, ex congruentia dist. superiori exposita quaest. 9. quia Confirmatio constituit determinatum gradum in Ecclesia, ac proinde imprimit characterem. Haec conclusio est de fide, patet ex Apostolo ad Hebroeos 6. ubi Baptismum, et manoe impositionem non posse iterari, ut exponit ( prout dictum est supra ) Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, et alii, quia inter fundamenta, quae non jaciuntur nisi semel, dicit esse Baptismum, et manuum impositionem,Trident. sess. 7. de Sacramentis in genere, can. 9. Florentin. in decreto unionis; sed et antiquiora Concilia idem definiunt, ut Toletanum VIII. can. 7. ubi dicit neque Ordinem, neque Confirmationem iterari posse. Cabilonense II. cap. 27. Tarraconense apud Gratianum cap. Dictum est, de consecrat. dist. 5 . et Burchardum lib. 4. cap. 50. Ivonem part. 1 . cap. 244. Item Gregorius III. epist. 4. ad Bonifacium eadem dist. cap. de homine ; idem docet Auctor sermonis de lotione pedum inter opera Cypriani: Augustinus lib. 2. contra litteras Petiliani cap. 104. Rabanus lib. 4 de instit. clericor. cap. 30. Alamarinus lib. 1. de officiis Ecclesiasticis, c. 7. et communis Theologorum. Idem supponunt antiqui Patres, qui nihil de iteratione Sacramenti unquam dixerunt; et congruitas est, quia spectat hoc Sacramentum ad perfectionem Baptismi, ut ipsi docent, sine quo perfectus Christianus quis esse non potest, id est, miles Christi armatus et signatus.
Objicies, apud haereticos fuit usus chrismatis; sed Orientalis Ecclesia recipiebat conversos cum unctione confirmando, ergo Sacramentum est iterabile. Item ut constat ex consultis Bulgarorum, Episcopi Latini denuo confirmarunt Bulgaros, quos antea confirmarant Constantinopolitani. Respondent quidam in Canonibus antiquis, ubi est mentio recipiendi haereticos cum impositione manus, et chrismate, idem intelligi de quadam caeremoniali chrismatione. Sed haec responsio, ut supra visum est, non subsistit, quia et testimonium Gregorii est clarum in oppositum, et Vigilii Papae epist. 1. cap. 3. et can. 7. Constantinopolitani, ubi haec unctio, et manus impositio exprimitur fieri, simul proferendo formam Sacramenti, qua utitur Ecclesia Graeca.
Accedit quod praedicti recipiebantur quoad Baptismum, qui non iterabatur in eis, nec fuit usus chrismandi baptizatos in vertice aut nunc, aut tunc in Ecclesia Orientali, sed solum in Ecclesia Latina post Sylvestrum; ergo Canones illi Orientales non intelligendi sunt de chrismate mere caeremoniali.
Respondetur ergo, vel negando antecedens ex Theodoreto in lib. 3. de fabulis haereticorum, ubi insinuat Canones antiquos, quibus utebantur haeretici recipiendi cum chrismate, et manus impositione. Homines suae classis (Novatus) inquit, non solum Novatianos, sed etiam puros appellavit, iis qui ab ipsis baptizabantur sacratissimum chrisma tum praebent; quocirca etiam eos, qui ex hac haeresi cum corpore Ecclesiae se conjungunt tingendos esse laudatissimi Patres mandarunt, etc.
Ipsum etiam Novatum contempsisse Confirmationem satis manifestat Cornelius Papa in epistola ad Fabium Antiochenum lib. 6. apud Eusebium. Hoc perinde de aliis haereticis, quos Canon Constantinopolitani speciatim complectitur, praesumendum est, et ratio quam Theodoretus affert, communem causam insinuat. Et confirmari potest, quia ordinatos et baptizatos ab haereticis in suo gradu recipiendos mandat, exceptis paucis, Canon Niceni; et can. 48. Sardicensis, can. 68. Carthaginem. can. 2. Basilii; quare non idem dicerent de confirmatis, si illi haeretici, de quibus loquitur Canon, haberent usum Confirmationis. Confirmatur secundo ex aliis Canonibus, in quibus nunquam legimus ordinatum, ut transfugae ab Ecclesia iterum redeuntes, reciperentur per manus impositionem, sed ad paenitentiam redigebantur, adhibita manu reconciliatrice, ut patet ex Canonibus Ancyrani, et aliis ; unde constat hoc Sacramentum nulla ratione esse iterandum, ut Patres Graeci in locum citatum Pauli docent. In illis ergo transfugis, sicut non iterabatur manus impositio, sequitur eos haereticos, qui recipiebantur per chrisma, et manus impositionem, non fuisse alias confirmatos, sicut et Novatiani non confirmabant.
Respondeo secundo ex consuetudine Ecclesiae Orientalis, ut supra probavimus, ministerium chrismatis, sicut et Baptismi, quae simul conferuntur, et olim conferebantur, ut plurimum spectasse, et spectare ad Presbyteros; quem usum secutae sunt etiam haereses Orientales illae, apud quas viguit usus chrismatis, ut adhibebatur a Gnosticis ex Irenaeo supra citato. Ostensum est autem Sacerdotem simplicem sine jurisdictione communicata ab Ecclesia non posse esse ministrum idoneum hujus Sacramenti, neque valide confirmare; cum ergo separati ab Ecclesia nullam habuerint jurisdictionem, sic etiam non valide confirmabant. Non est mirum ergo si sacri Canones ex speciali usu Ecclesiae Orientalis absolute doceant haereticos chrismandos, quamvis Baptisma et ordinationes inter ipsos facta, quae non dependent quantum ad valorem, a potestate jurisdictionis reciperent.
Et per hoc patet ad secundam etiam objectionem, quae colligitur ex epistola. Adriani I. ad Ignatium Patriarcham Constantinopolitanum, quia Presbyteri illi o Constantinopolitani erant Photiani, et sacris interdicti, at in aliena Dioecesi inter Bulgaros, qui ad districtum Romanae Ecclesiae spectabant, confirmarunt. Repetit Pontifex verba Ignatii: Scripsisti, inquit, ut nostri Presbyteri ex dictione Bulgarorum cum ignominia et dedecore pellerentur, etc. et respondet Pontifex: Quod si dicas (respondet Adrianus) prius a nobis Presbyteros Constantinopolitanoe Dioecesis ab ea regione expulsos, haud inficias inimus; erant Photiani illiusque symmistoe, quibus non solum in Bulgarorum terris, sed ubique gentium sacris omnibus interdiximus interdicimusque; habetur in Synodo octava.
Photius etiam intrusus in sedem, quam profanus occupavit, in sua epistola Encyclica ad Patriarchas, dissimulans suorum Presbyterorum suspensionem a sacris, hoc ipsum vitio vertit Latinis, quod Confirmationem iterarent; cujus calumniae usurpatio et schisma licet innotuerint, tamen consuetudinem Ecclesiae universalis de non iterando chrismate attexit contra
Latinos: Quin etiam illos, inquit, qui a Presbyteris . chrismate uncti fuerunt, iterum chrismare non horruerunt, Episcopos seipsos jactantes, et Presbyterorum chrisma inutile esse, et frustra ab illis administrari portentose docentes, etc. Non reperitur aliquis, qui talem unquam auribus acceperit insipientiam, quam isti mente capit audere non dubilarunt; illos videlicet qui semel tincti sunt chrismate, iterum chrismantes, et Christianorum excelsa et divina mysteria in magnas nugas, et derisum ingentem convertentes. Et infra : Iterata chrismatio illorum qui baptizati sunt, et chrismate tincti, neque Canonum auctoritate indiget, credo, ut damnetur, cum vel ipsa sola rei narratio superet omnem impietatis excelsum, etc.
Haec notat Arcudius contra modernum errorem Graecorum, qui chrismationem renovant; quod vel ipse Auctor totius schismatis Photius damnat, a Latinis contra Canones, et veritatem factam. Caeterum maligne, quia nullum fuit hujus rei exemplum praeter illud, quod factum est inter Bulgaros, et legitime, quia et ab iis, qui nullam auctoritatem habuerunt in aliena Dioecesi, et qui sacris crant interdicti, erantque Sacerdotes simplices, ex more Graecorum, ministri, non vero Episcopi, qui apud Graecos solam ordinationem faciunt.
Caeterum, praxis Ecclesiae Orientalis hinc sumitur quantum ad id, quod supra praemisimus de ministro hujus Sacramenti. Colligitur secundo, hunc fuisse usum in Ecclesia Orientali ante Photium iterum non confirmare, imo pro communi dogmate hoc Sacramentum fuisse non iterabile ; ergo Canones praefati supponebant haereticos, de quibus faciunt mentionem, non fuisse vere confirmatos. In Ecclesia autem Occidentali, recipiebantur haeretici per solam manus impositionem, saltem juxta usum et praxim Ecclesiae Romanae, quia nempe Ariani, qui erant frequentiores, conferebant chrisma per suos Episcopos valide consecratos, et sequentes, ritum Ecclesiae Romanae, vel certe quia Sacramentum Confirmationis differebatur pro tempore ; ita Bellarminus qui modo supra explicato in commento primae quaestionis, praedictos Canones intelligit.
Confirmationem imprimere characterem docet Doctor, et patet ex dictis: idque colligere licet ex Patribus, qui perinde hoc Sacramentum ad consignationem referunt, sicut et Baptismum ; de quibus Nazianzenus et Basilius simul loquuntur in locis supra expressis, quia simul dabantur, ideoque vocatur signaculum, non secus ac Baptismus. Definitur in Tridentino et Florentino citatis.