Chrysostomus. Quia dominus dixerat: orate pro persequentibus vos, hoc etiam crucem ascendens fecit; unde sequitur iesus autem dicebat: pater, dimitte illis: non quia non posset ipse relaxare, sed ut nos pro persequentibus orare doceret, non solum verbo, sed et opere. Dixit autem dimitte eis, si poenituerunt: favet enim poenitentibus, si velint post tantam nequitiam, reatus per fidem diluere. Beda. Neque putandum est hic eum frustra orasse; sed in eis qui post eius passionem crediderunt, quod orabat, impetrasse. Notandum sane, quod non pro eis oravit qui filium dei intellexerunt crucifigere, nec confiteri voluerunt; sed pro eis qui nesciebant quid facerent, zelum dei habentes, sed non secundum scientiam; unde subdit non enim sciunt quid faciunt. Graecus. Permanentes vero post crucem in infidelitate nullus per ignorantiam iuvari putabit, signis, miraculis, sonora voce eum praedicantibus esse deum.
Ambrosius. Refert ergo considerare qualis crucem ascendat: nudum enim video. Talis ergo ascendat qui saeculum vincere parat, ut saeculi adiumenta non quaerat. Victus est autem Adam qui vestimenta quaesivit; vicit ille qui tegumenta deposuit, et talis ascendit quales nos auctore deo natura formavit; talis in Paradiso primus homo habitaverat, talis in Paradisum homo secundus intravit. Pulchre autem ascensurus crucem regalia vestimenta deposuit, ut scias quasi hominem passum esse, non quasi deum regem, etsi utrumque christus.
Athanasius.
Qui etiam cunctas conditiones nostras causa nostri suscepit, induit vestimenta nostra, signa mortificationis Adae, ut exuat illa et horum vice induat nos vitam et incorruptionem.
Sequitur dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes. Theophylactus. Forsitan enim plures eorum egebant; vel forte magis ad opprobrium hoc faciebant et ex quadam lascivia: quid enim pretiosum inveniebant in vestibus? beda. In sorte autem gratia dei commendata est: quia cum sors mittitur, non personae cuiusdam vel meritis, sed occulto dei iudicio ceditur. Augustinus de cons. Evang..
Hoc quidem breviter dictum est a tribus evangelistis; ioannes autem distinctius hic explicat quemadmodum hoc gestum sit. Theophylactus. Deludentes igitur hoc agebant: nam ubi principes subsannabant, quid dicere oportet de vulgo? sequitur enim et stabat populus, qui scilicet petierat eum crucifigi, expectans, scilicet finem; et deridebant eum principes cum eis. Augustinus de cons. Evang..
Quia principes dixit, nec addidit sacerdotum, omnes primates generali nomine complexus est, ut ibi possent intelligi Scribae et seniores. Beda. Quia etiam nolentes confitentur quod alios salvos facit; sequitur enim dicentes: alios salvos fecit, seipsum salvum faciat, si hic est christus dei electus. Athanasius.
Dominus autem vere salvator non salvando seipsum, sed creaturam liberando, volebat cognosci salvator. Neque enim medicus, quia sibi medetur, medicus esse cognoscitur, nisi erga languidos artem probet: sic dominus salvator existens, non habebat opus salutis, neque descendendo de cruce volebat cognosci salvator, sed moriendo; multo namque maiorem salutem mors salvatoris affert hominibus quam descensus de cruce. Graecus. Videns autem diabolus nullum esse sibi defensaculum, titubabat; et quasi aliud non valens, tentavit ulterius propinari salvatori acetum ad bibendum; sequitur enim illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes illi: quod contra seipsum facere diabolus ignorabat: nam amaritudinem irae ex praevaricatione legis actam, qua cunctos detinebat, salvatori praebebat; quam illa sumens consumebat, ut vice aceti, vinum det nobis in potum, quod sapientia miscuit. Theophylactus.
Obtulerunt autem milites christo acetum, quasi regi subministrantes; sequitur enim dicentes: si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac. Beda. Et notandum, quod Iudaei vocabulum christi Scripturae sibi auctoritate creditum blasphemantes irrident; milites vero, utpote Scripturarum nescii, non christo, sed regi Iudaeorum insultant.