Chrysostomus in Matth..
Quia dixerat contra Pharisaeos et Scribas, quod filii essent eorum qui occiderunt prophetas, nunc manifestat quod in malitia eis similes erant, et quod fictio erat hoc quod dicebant quod non communicassent operibus eorum, si fuissent in tempore illo: et ideo dicit et vos implete mensuram patrum vestrorum. Non quidem hoc dicit quasi iniungens, sed quasi praedicens quod futurum erat. Chrysostomus super Matth..
Prophetizat enim illis futurum esse ut sicut patres eorum interfecerunt prophetas, sic et ipsi interficerent christum, et apostolos et ceteros sanctos: ut puta si contra aliquem litiges adversarium, dicis illi: fac mihi quod es facturus; non iubes ut faciat, sed ostendis te intelligere quod cogitat facere. Et quidem quantum ad veritatem, excesserunt mensuram patrum suorum: illi enim homines occiderunt, isti deum crucifixerunt.
Sed quia voluntate sua descendit in mortem, non imputat illis suae mortis peccatum: imputat autem illis mortem apostolorum ceterorumque sanctorum: et ideo dicit implete, et non: superimplete; nam benigni et iusti iudicis est suas iniurias contemnere, et aliorum iniurias vindicare.
Origenes in Matth.. Implent etiam mensuram paternae iniquitatis per hoc ipsum quod non credunt in christum.
Causa autem incredulitatis fuit quoniam animum suum dederunt circa historias corporales, nihil spirituale in eis volentes intelligere.
Hilarius in Matth.. Quia ergo mensuram paternae voluntatis implebunt, ideo et serpentes et viperina generatio sunt: unde sequitur serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio Gehennae? Hieronymus. Hoc ipsum et ioannes baptista dixerat. Sicut ergo de viperis, inquit, nascuntur viperae, sic de homicidis patribus vos nati estis homicidae.
Chrysostomus super Matth..
Genimina autem viperarum dicuntur, quoniam talis est viperarum natura ut filii rumpant uterum matris, et sic procedant; et sic Iudaei semper parentes condemnant, reprehendentes eorum facta. Dicit autem quomodo fugietis a iudicio Gehennae? numquid sepulcra sanctorum aedificantes? sed primus gradus pietatis est sanctitatem diligere, deinde sanctos: sine causa enim iustos honorat qui iustitiam spernit.
Non possunt sancti amici esse illorum quibus deus est inimicus. An forsitan nomen vacuum vos liberabit, quia videmini esse in populo dei? puto autem quod melior est inimicus apertus, quam amicus falsus; sic et apud deum odibilior est qui servum dei se dicit, et mandata diaboli facit.
Apud deum quidem qui hominem occidere disponit, antequam occidat, homicida habetur: voluntas enim est quae aut remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo. Opera autem testimonia sunt voluntatis.
Non ergo quaerit deus opera propter se ut sciat quomodo iudicet, sed propter alios, ut omnes intelligant quia iustus est deus. Providet autem deus occasioni peccandi malis, non ut peccare faciat, sed ut peccatorem ostendat, et bonis praebeat occasionem, per quam ostendat propositum voluntatis suae. Sic ergo Scribis et Pharisaeis dedit occasionem ostendendi voluntatem suam: unde concludit ideo ecce mitto ad vos prophetas et sapientes et Scribas. Hilarius in Matth..
Idest apostolos, qui de futurorum revelatione prophetae sunt, de christi agnitione sapientes, de legis intelligentia Scribae.
Hieronymus. Vel observa iuxta apostolum scribentem ad Corinthios, varia dona esse discipulorum christi: alios prophetas, qui ventura praedicant; alios sapientes, qui noverunt quando debent proferre sermonem; alios Scribas in lege doctissimos; ex quibus lapidatus est stephanus, Paulus occisus, Petrus crucifixus, flagellati in actibus apostolorum discipuli: et persecuti sunt eos de civitate in civitatem, expellentes de Iudaea, ut ad gentium populos transmigrarent. Origenes in Matth..
Vel Scribae qui mittuntur a christo sunt secundum evangelium, quos et spiritus vivificat, et littera non occidit, sicut littera legis, quam sequentes in vanas superstitiones incurrunt. Simplex autem evangelii narratio sufficit ad salutem. Scribae autem legis, Scribas novi testamenti adhuc per detractionem flagellant in synagogis suis; sed et haeretici, qui sunt spirituales Pharisaei, linguis suis christianos flagellant, et persequuntur de civitate in civitatem, interdum corporaliter, aliquando autem spiritualiter, volentes eos expellere quasi de propria civitate legis et prophetarum et evangelii in aliud evangelium.
Chrysostomus in Matth..
Deinde ut ostendat quoniam non impune hoc faciunt, ineffabilem eis ex his timorem incutit: unde subditur ut veniat super vos omnis sanguis. Rabanus. Idest, omnis debita ultio pro effuso sanguine iustorum.
Hieronymus. De Abel quidem nulla est ambiguitas quin is sit quem cain frater occiderit. Iustus autem non solum ex domini nunc sententia, sed ex Genesis testimonio comprobatur, ubi accepta eius a deo narrantur munera. Quaerimus autem quis fuerit iste zacharias filius barachiae, quia multos legimus zacharias; et ne libera nobis tribueretur erroris facultas, additum est quem occidistis inter templum et altare.
Alii zachariam filium barachiae dicunt qui in duodecim prophetis undecimus est, patrisque in eo nomen consentit: sed ubi occisus sit inter templum et altare, Scriptura non loquitur, maxime cum temporibus eius vix ruinae templi fuerint.
Alii zachariam patrem ioannis intelligi volunt. Origenes. Venit enim ad nos quaedam traditio talis, quasi sit aliquis locus in templo ubi virginibus quidem licet adorare deum; expertae autem thorum virilem non permittebantur in eo consistere. Maria autem postquam genuit salvatorem, ingrediens ad orandum stetit in illo virginum loco. Prohibentibus autem eis, qui noverant eam iam filium genuisse, zacharias dixit, quoniam digna est virginum loco, cum adhuc sit virgo. Ergo quasi manifestissime adversus legem agentem occiderunt eum inter templum et altare viri generationis illius: et sic verum est verbum christi quod dixit ad praesentes quem occidistis. Hieronymus. Hoc tamen quia de Scripturis non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur qua probatur.
Alii istum volunt esse zachariam qui occisus sit a ioas rege Iudae inter templum et altare, idest in atrio templi. Sed observandum, quod ille zacharias non fuit filius barachiae, sed ioiadae sacerdotis.
Sed barachias in lingua nostra benedicens deum dicitur; et sacerdotis ioiadae iustitia Hebraeo nomine demonstratur. In evangelio vero quo utuntur Nazareni, pro filio barachiae filium ioiadae scriptum reperimus.
Remigius. Quaerendum est autem quomodo usque ad sanguinem zachariae dixerit, cum plurimorum sanctorum sanguis postea fuerit effusus? solvitur autem sic. Abel pastor ovium fuit in campo occisus; zacharias fuit sacerdos et in atrio templi interfectus. Ideo ergo dominus hos duos commemorat, quoniam per hos omnes sancti martyres designantur, laicalis scilicet et sacerdotalis ordinis. Chrysostomus in Matth.. Abel etiam commemoravit, ostendens quoniam ex invidia essent christum et discipulos eius occisuri.
Zachariae autem mentionem fecit, quoniam duplex praesumptio fuit in eius occisione: non enim solum in sanctum hominem facta est, sed et in loco sancto. Origenes.
Zacharias etiam interpretatur memoria dei. Omnis ergo qui memoriam dei disperdere festinat, in eis quos scandalizat, zachariae sanguinem videtur effundere filii barachiae. Per benedictionem enim dei, memores sumus dei. Ab impiis etiam memoria interficitur dei, quando et templum dei a lascivis corrumpitur, et altare eius per negligentiam orationum sordidatur. Abel autem luctus interpretatur.
Qui ergo non recipit quod scriptum est: beati qui lugent, sanguinem effundit Abel, hoc est veritatem luctus salutaris. Effundunt etiam aliqui veritatem Scripturarum quasi sanguinem earum: quia omnis Scriptura, nisi secundum veritatem intelligatur, mortua est.
Chrysostomus in Matth..
Et ut omnem excusationem illis adimeret, ne dicerent: quoniam ad gentes eos misisti, propter hoc scandalizati sumus, praedixerat quod ad eos essent mittendi discipuli: et ideo de ultione eorum subditur amen dico vobis: venient haec omnia super generationem istam. Glossa.
Non hos tantum praesentes dicit, sed omnem generationem praecedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, et unum corpus diaboli. Hieronymus. Regula autem Scripturarum est duas generationes, bonorum et malorum, nosse. De generatione bonorum dicitur: generatio iustorum benedicetur; de malis vero in praesenti loco generatio viperarum. Ergo et isti, quia similia sicut cain et ioas, contra apostolos gesserunt, de una generatione esse referuntur. Chrysostomus in Matth.. Vel aliter. Quia Gehennae poenam, quam eis comminatus fuerat, tardabat, comminatur etiam eis praesentia mala, cum dicit venient haec omnia super generationem istam. Chrysostomus super Matth..
Sicut enim omnia bona quae in singulis generationibus a constitutione mundi omnes sancti merebantur, illis novissimis sunt donata qui receperunt christum; sic omnia mala quae in singulis generationibus a constitutione mundi pati meruerunt omnes iniqui, super novissimos Iudaeos venerunt, quia christum repulerunt.
Aut ita. Sicut omnis iustitia praecedentium sanctorum, immo omnium sanctorum, tantum mereri non potuit quantum gratiae datum est hominibus in christo, sic omnium peccata impiorum tantum malum mereri non potuerunt quantum venit super Iudaeos, ut corpore talia paterentur, qualia passi sunt a Romanis: et sic postmodum omnes generationes eorum usque in finem saeculi proicerentur a deo, et ludibrium fierent gentibus universis.
Quid enim peius potest fieri quam filium cum misericordia et humilitate venientem non suscipere, sed tali modo interficere? vel ita. Omnis gens vel civitas non statim cum peccaverit, punit eam deus, sed expectat per multas generationes; quando autem placuerit deo perdere civitatem illam aut gentem, videtur omnium generationum praecedentium peccata reddere illis: quoniam quae omnes merebantur, haec sola passa est; sic et generatio Iudaeorum pro patribus suis videtur punita.
Vere autem non pro illis, sed pro se condemnati sunt. Chrysostomus in Matth..
Qui enim multos iam peccantes vidit, et incorrectus permansit, eadem rursus vel graviora faciens, maiori est poenae obnoxius.