Unam petii. Supra Psalmista posuit fiduciam ex oratione conceptam; hic autem ponit desiderium, quod ex hac fiducia oritur: et circa hoc duo facit. Primo proponit desiderium. Secundo causam desiderii assignat, ibi, quoniam abscondit me.
Circa primum tria facit. Primo describit qualitatem desiderii. Secundo ipsam rem desideratam, ibi, ut inhabitem. Tertio intentionem finis, ibi, ut viderem voluntatem. Desiderii ergo qualitas in duobus consistit: scilicet in unitate et solicitudine: et utrumque pertinet ad perfectionem desiderii.
Perfectio enim desiderii dependet ex perfectione causae suae, scilicet amoris, qui quando est perfectus, primo congregat in unum omnes vires, et movet eas in amatum. Est enim, secundum Augustinum, pondus amantis. Res autem ponderosa sine vacillatione tendit ad unum, sed non sic si res non bene est ponderosa; sed divinus amor facit totum hominem in deum tendere sine vacillatione: Psal. 72, quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? Gregorius: vis amoris studium multiplicat inquisitionis. Hoc fecit Anna prophetissa, quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens die ac nocte. Et ideo dicitur Luc. 10: porro unum est necessarium; unde dicit, unam petii, idest unam rem, vel unam petitionem. 3 Reg. 2: unam petitionem parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Secundo solicitat, cum sit sicut stimulus et ignis, amor: Cant. 8: lampades ejus lampades ignis: 2 Cor. 9: charitas dei urget nos. Unde dicit, hanc requiram: isa. 21: si quaeritis, quaerite: Matth. 7: quaerite et invenietis. Consequenter ponitur res petita; unde dicit, ut inhabitem in domo domini. Domus domini spiritualis est duplex: et tertia est materialis, scilicet ecclesia, in qua morari salutiferum est: Gen. 28: non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli: nam in ea excitatur animus hominis ad devotionem.
Domus spiritualis dei est ecclesia militans: 1 Tim. 3: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo dei, quae est ecclesia dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Alia est ecclesia triumphans: 2 Cor. 5: si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex deo habemus domum non manufactam, sed aeternam in caelis. De utraque ergo potest hoc intelligi, quia haec domus via est ad illam et porta ejus.
Ps. 117: haec porta domini, justi intrabunt per eam. Et ideo desiderandum est habitare in hac domo, scilicet ecclesia. Et hoc omnibus diebus vitae meae, idest usque in finem: Ps. 131: haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. Habitat autem quis in domo dei per fidem et charitatem et conformitatem bonorum operum: Ps. 67: qui habitare facit unius moris in domo. Et laudabile est quod semper in ea habitet, et non separetur ab ea. Separatur autem homo ab ecclesia per peccatum, per excommunicationem, et per schisma, vel haeresim.
Qui ergo usque in finem habitat in ea, idest in ista ecclesia, habitabit in illa in perpetuum: Psal. 83: beati qui habitant in domo tua, domine. Hic consequenter ponitur intentio, scilicet, ut videam etc.. Et ponit duo: quia ut videam voluptatem domini, et visitem templum ejus. Alia littera habet, ut continuo habitem. Hieronymus habet, et videam pulchritudinem domini. Ut est merces, secundum Augustinum: jo. 17: haec est vita aeterna ut cognoscant etc.. Tria sunt in illa visione desideranda, quae naturaliter homo desiderat videre. Primo pulchra. Summa pulchritudo est in ipso deo, quia pulchritudo in formositate consistit: deus autem est ipsa forma informans omnia: ideo dicit, secundum unam literam, ut videam delectationes domini: Sap. 13: si specie delectati deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator haec omnia constituit.
Secundo delectabilia, et fugere tristitiam: et ideo secunda litera habet, ut contemplem delectationes domini, idest bonitatem dei, in qua est summa delectatio: Ps. 15: delectationes in dextera tua usque in finem. Tertio dispositio rerum.
Unde multum est delectabile scire scientiam omnium rerum, quae in mundo sunt; et ideo videre dispositionem divinae providentiae est maxime delectabile.
Et ideo dicit, ut videam voluntatem domini, idest rationem a deo volitam et dispositam: Rom. 12: probetis quae sit voluntas dei bona, beneplacens et perfecta. Haec autem habemus in vita ista imperfecte et per fidem: in futura autem domo habebimus perfecte, ubi sunt sancti contemplantes deum facie ad faciem: 2 Cor. 3: nos autem revelata facie gloriam domini contemplantes etc.. Sancti ergo qui sunt in patria, dirigunt contemplationem in ipsum deum, et etiam in ea quae sunt ad ipsum deum ordinata: et ideo dicit, ut visitem templum ejus, idest frequenter videam templum, idest humanitatem christi: joan. 2: hoc autem dicebat de templo corporis sui. Vel, visitem, sive videam ipsam ordinationem ecclesiae: 1 Cor. 3: templum dei sanctum est, quod estis vos. Item dispositionem totius mundi: ideo in Psalmo Hebraico habetur, et diluculo, idest diluculo ut maneam: Ps. 5: mane astabo tibi.