CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod omnis ars circa generationem est.
Est autem omnis ars circa generationem. Cujus probatio est, quia artificiale nihil aliud est quam speculari qualiter fiat utique aliquid de numero contingentium quae contingunt esse et non esse, quorum principium factivum in faciente est, et non in eo quod fit. Contingentia
autem esse et non esse non fiunt in actu nisi per generationem : ejus enim quod potest esse, via in esse actu generatio est : et quod sic factum est, iterum in potentia est ad non esse : talia autem sunt generabilia et corruptibilia. Sed in hoc est differentia ad ea quae naturaliter generabilia et corruptibilia sunt, quod in naturaliter generabilibus principium generationis in eo est quod fit : est enim natura principiis intrinsecis movens et alterans et transmutans materiam. In factibilibus autem per artem principium transmutationis est in faciente, et non in facto : et ideo non nisi ab exteriori materiam transmutat, et non ab intrinseco, per quam veram et substantialem formam non inducit ars : neque enim vere et per se forma facit artis et subjectum : cum forma de extrinsecis fit : sed unde vere et per se facit vera ex subjecto et forma. Et ex hoc patet quod subjici arti. non potest nisi quod generabile est et corruptibile, et diversarum formarum receptione.
Et ex hoc sequitur, quod ars non est de his quae de necessitate sunt vel fiunt, neque de his quae sunt secundum naturam secundum quod fiunt per naturam. Diximus enim quod ea fiunt per naturam, quorum principium est intra, et quae in seipsis fiendi habent principium. Ars autem earum formarum est, quarum in faciente est principium, et a mente facientis in materiam exteriorem producuntur. Ex necessitate autem dicimus esse quae in suis essentiis aliter se habere non possunt, sicut intelligentiae, et substantiae caelestium sphaerarum, et aliquo modo elementorum totalitates. Facta autem ab his necessitate sunt sicut motus sphaerarum et eclipsis et indeficientia generationis et corruptionis per accessum solis et recessum in obliquo circulo.