In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Si quis habet aurem " cordis, " audiat, " id est, intelligat sensum verbi. Vel sic : " Si quis habet aurem " corporis, " audiat, " auribus cordis.
Hic quaeritur, Quare Scriptura interponit hoc verbum : " Si quis habet aurem, etc. " Responsio Bedae : " Quoties Scriptura hoc dictum interponit, intentum quaerit auditorem pro obscuritate rei. "
" Qui in captivitatem duxerit,etc. "
Quasi dicat: Nolite multum curare de gloria Antichristi, nam " qui in captivitatem duxerit, " scilicet, alienando a fide et salute, " duxerit, " inquam, verbo, vel exemplo, " in captivitatem vadet, " id est, in paenas infernales, velit nolit. Et non dicit, vadit sed vadet : quia jam lata est sententia de istis. Joan. III, 18 : Qui non credit, jam judicatus est.
" Qui in gladio occiderit, " scilicet spirituali, ut gladio malae persuasionis, vel gladio materiali, sicut Antichristus, et sui: " oportet eum gladio occidi, " scilicet, sententia aeterni judicii. Job,
XIX, 29 : Fugite ergo a facie gladii. Vel aliquando gladio materiali.
" Hic est patientia et fides Sauciorum, "
Id est, hoc tempore probatur quis Sanctorum fidelis et patiens. Multi enim tempore pacis videntur patientes et fideles, qui tempore persecutionis invenientur impatientes et infideles. Luc. VIII, 13 : Ad tempus credunt, etc.
Vel sic : " Hic est patientia et fides Sanctorum, " id est, ad hoc dantur fides et patientia, ut possint Sancti sustinere tribulationem. Vel sic : " Hic est patientia, etc, " id est, in tribulationibus probatur fides et patientia, sicut aurum in fornace. Augustinus : " Quod flagellum grano, quod lima ferro, quod fornax auro : hoc tribulatio viro justo. " Nota : " Hic est, " id est, in tribulatione, " patientia et fides Sanctorum, " sicut aurum in fornace ad probandum, sicut argentum in minera ad extrahendum, sicut flos in arbore ad generandum, sicut semen in agro ad multiplicandum.
" Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. "
Supra posuit Antichristi descriptionem, hic describit membra ejus, et praecipue praedicatores ejus.
Et dividitur haec pars in duas. In prima, sub figura bestiae describit praedicatores Antichristi : in secunda, potestatem eorum et effectum potestatis, ibi, v. 1 2 : " Et potestatem prioris bestiae. "
In prima tanguntur quatuor. Primo, eorum crudelitas. Secundo, superbia, ibi, " Ascendentem. " Tertio, simulatio et hypocrisis, ibi, " Et habebat cornua duo. " In quarta, modus loquendi, ibi, " Et loquebatur. "