IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum in anima Christi (a) secundum portionem superiorem fuerit verus dolor ?
Alens. 3. p. q. 5 . m. 2. art. 2. D. Thom. 3. p. q. 15. art. 5. et hic q. 2. art. 3. g. 2. Richara. art. 3. quaest. 1. et art. 4. q. 1. D. Bonav. art. 2. q. 2. et dist. 16. art. 1. q. 1. et 2. Durand.
ibi q. 1. et 3. Gabr. q. 1. Suar. 3. p. q. 15. art. 3. et tom. 2. d. 33. Vasq. 3. p. d. 62. Henr. quodl. 8. q. 7.
Circa istam decimam quintam distinctionem, in qua Magister agit de defectibus assumptis cum natura humana, quaero unum : Utrum scilicet in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor ? Quod non. Contraria non possunt esse in eodem ; gaudium et tristitia sunt hujusmodi ; ergo. Major probatur, tum quia contradictio est maxima oppositio, et ideo includitur in omnibus oppositionibus, et per consequens sequitur ad omnes, ita quod ad quaecumque opposita sequuntur contradictoria ; tum quia hoc vult Philosophus 4. Metaph. ubi dicit quod si contradictoria ponantur simul in eodem, sequitur contradictoria verificari.
Et si dicatur ad majorem, contraria esse simul in eodem motu vel in mobili, quia terminus a quo non simul totaliter expellitur, nec terminus ad quem totaliter acquiritur, imo quod movetur dum movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, ex sexto Physic. et 9. Metaph. contra hoc, quia non sunt simul in summo et in esse perfecto, quia sic sunt incompossibilia ; et etiam quia quando simul sunt quomodocumque, unum diminuit aliud ; hic autem gaudium non diminuebatur, quia non fuit decens, ut fruitio illius animae diminueretur per actum meritorium sic acceptum Trinitati, ut satisfaceret pro genere humano.
Si dicatur ad minorem, quod gaudium et tristitia non sunt contraria in proposito, quia non sunt de eodem. Contra, illud circa quod fiunt contraria, est subjectum idem ; sed non oportet quod habeant causam eamdem ; ita enim sunt contraria et incompossibilia album et nigrum, si fiant a contrariis causis, scilicet calido et frigido, sicut si possent fieri ab eadem causa ; sed objectum se habet ad illas passiones ut causa effectiva ; ergo.
Praeterea secundo, impassibilitas corporis est in corpore a Deo glorificante, et tamen non patitur secum passionem corporis ab alia causa interiori ; ergo impassibilitas et passio a diversis causis sunt incompossibilia ; igitur pari ratione in proposito.
Praeterea tertio, impeccabilitas animae ex hoc principaliter convenit, quod conjungitur fini ultimo immediate, et tamen cum hoc non stat, quod ipsa sit peccabilis circa quodcumque aliud objectum, ubi tamen est tanta distinctio, quanta in proposito, quia objectorum, circa quae fierent opposita illa.
Praeterea, 7. Ethicorum, delectatio vehemens expellit tristitiam non tantum oppositam, sed etiam contingentem ; igitur dato quod non fuit contrarietas, adhuc tamen gaudium excellens de uno excludit omnem dolorem. Confirmatur, quia secundum Avicennam 6. Naturalium part. 4. cap. 5. potentiae naturales intensae mutuo se impediunt ex actibus suis intensis ; quod patet in raptu Pauli, in quo nescivit utrum in corpore vel extra corpus viderit arcana illa, de quibus loquitur 2. ad Corinth. 12. igitur multo magis videtur, quod potentia eadem ex vehementi operatione et passione circa unum objectum, impediat seipsam circa aliud objectum in operatione et passione. Confirmatur etiam per decimam septimam propositionem de causis : Omnis virtus unita major est, et per consequens dispersa minor.
Praeterea, gaudium sequitur dilatatio cordis, et tristitiam constrictio ; igitur non possunt esse simul ; non enim simul potest cor dilatari et constringi.
Praeterea, Hilarius in littera videtur expresse removere tristitiam veram et dolorem a Christo.
Contra, Isai. 83. Vere dolores nostros ipse portavit.
Praeterea Thren. I . dicitur in persona Christi: Videte si est dolor, sicut dolor meus; sed omni dolore non attingente portionem superiorem animae potest esse major dolor, sicut et omni gaudio in portione alia potest esse majus, scilicet illud quod est in portione suprema, sicut patet in Beatis.
Praeterea, Christus meruit in sua passione ; meritum principaliter consistit in superiori portione.
Praeterea, satisfacit pro peccato Adae ; Adam autem peccavit secundum portionem superiorem ; igitur secundum illam satifacit Christus ; satisfactio enim debet esse secundum illud, secundum quod peccatur.
Praeterea, mors Christi fuit violenta ; ergo involuntaria et tristis. Antecedens probatur, quia tunc non fuit naturaliter mortuus, nec absolute mors est naturalis, sed poena naturae lapsae.
Praeterea, Damascenus lib. 3. cap. 23. Est timor naturalis nolente
anima dividi a corpore, propter eam a principio a conditore impositam ipsi naturalem compassionem et familiaritatem ; propter quod enim timetur malum imminens, propter idem est tristitia de malo praesente ; igitur propter naturalem legem impositam a conditore tristabatur anima illa de passione, et per consequens quantum ad portionem superiorem, quia ad illam pertinet respicere legem a conditore impositam, quae judicatur secundum regulas aeternas.
Praeterea, idem ibidem: Nequaquam deitas passiones assumit circa patiens corpus, neque turbationem et tristitiam demonstrat circa animam turbatam et tristatam, neque maestus est, et orat circa intelligentiam maestam et orantem; per intelligentiam autem significat saltem aliquid excedens sensualitatem.
Praeterea, super illud Psalmi 87. Repleta est malis anima mea, dicit Augustinus: Non vitiis, sed paenis ; igitur quaelibet portio.