Quoniam. Hic assignatur ratio desiderii habitandi in domo dei; quasi dicat, quare tantum petis habitare in domo dei? ratio est ex beneficiis perceptis: et circa hoc duo facit. Quia primo ponit ipsa beneficia.
Secundo addit recompensationem, ibi, circuivi.
Circa primum duo facit. Primo ponit beneficium protectionis a malo. Secundo beneficium promotionis in bonum, ibi, in petra exaltasti me.
Circa primum duo facit. Primo proponit beneficium.
Secundo ejus necessitatem ostendit, ibi, in die malorum.
Dicit ergo: quare petis habitare in domo domini? ideo scilicet, quia abscondit me in tabernaculo suo. Et secundum litteram, 1 Reg. 24, quando David fugit ad tutiora loca engaddi et abscondit se ibi. Unde loquitur ex persona fugientis et latentis in aliquo loco. Ad litteram. Tabernaculum erat locus in quo orantes divino auxilio protegebantur, et maxime in sancta sanctorum, ubi erat propitiatorium, et sic vocabant tabernaculum ipsam dei defensionem: sicut in psalm. 90 dicitur: scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis etc.. Deut. 32: expandit alas suas, et assumpsit eos, atque portavit in humeris suis. Sed mystice tabernaculum potest dici humanitas assumpta, sive caro christi in qua abscondit nos per fidem et spem: colos. 2: abscondita est vita vestra in deo. Vel aliter, tabernaculum dicitur tota dispositio ecclesiae: et in utroque istorum absconditur homo justus, quia in isto tabernaculo quaedam latent sub manifestis: latentia sunt invisibilia et spiritualia ubi morantur boni. Mali autem morantur in exterioribus: isa. 4: tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu.
Sed quid contulit haec absconsio? immo necesse erat mihi, in die malorum, vel omnium illorum malorum quae tunc imminebant. Et simile est, quia quando hostes, vel tribulatio imminet, illi soli salvabuntur, qui in civitate reperiuntur: ita in tribulatione illi pereunt, qui circa haec exteriora habent affectum; quia facta tribulatione circa ista tales commoventur. Abscondit ergo ipse deus, vel christus, vel mens justi: Matth. 6: pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.