In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Nullam esse poenam latam ipso jure, contra reconflrmantem vel reconfirmatum,
nec sufficere ad poenas infligendas, argumentum a simili, vel a contrario exponentium jus ; ita Paludan. Gabr. Sotus, Bassol. Covar, citati.
(a) Sed aliter dico, quod universaliter nulla poena Canonica, quae non est inflicta a Papa condente jus, incurritur ipso jure. Nec propter argumenta exponentium Canones, sive a simili, sive a contrario sensu, est aliquis tali poena adstrictus, quia possunt exponere jus conditum, non autem condere novum per suas expositiones. Unde Innocentius, qui tamen fuit Papa, cum fecisset magnum opus, exponendo jus Canonicum, cum fuisset requisitus ab aliis, quale robur vellet illum tractatum habere, dixit quod nollet ipsum esse authenticum, sed tantummodo magistrale.
Cum ergo non inveniatur in jure Canonico expresse poena irregularitatis inflicta, pro iteratione Confirmationis, sequitur quod non incurratur. Et hoc maxime patet, quia constitutiones poehales sunt restringendae, non ampliandae; et si voluisset legislator poenam talem indixisse pro iteratione Confirmationis sicut Baptismi, potuisset expressisse hic sicut ibi. Et confirmatur etiam per caput illud de consecr. dist. 5. dictum, ubi nulla poena infligitur Episcopo iterum confirmanti, sed nec suscipienti, nisi quod soli Deo sub habitu regulari .vel clericali ipsum religiosissime famulari decretum est. Hic autem innuit non poenam irregularitatis, sed magis oppositum, puta exercitium officii clericalis. Nam in executione ordinum, et praecipue in consecratione Eucharistiae, clericus Deo suo religiosissime famulatur, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.