In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Henrici sententia, animam Christi doluisse, secundam portionem superiorem, quatenus haec est natura, non quatenus ratio est, vel libera, improbatur primo, quia hoc est dicere, animam secundum quod sensitiva est dolere, et non secundum portionem superiorem. Secundo, sic anima dici posset intelligere secundum voluntatem, ut natura est. Tertio, anima qua portio inferior, non dolet secundum portionem superiorem. Quarto, non dolet anima ut natura propter separationem a corpore, nec propter aliud.
Hic distinguitur (b) de superiori portione, ut est natura, et sic doluit, quia fundatur in anima dolente ; vel ut ratio, et sic non doluit, quia non per comparationem ad objectum quod respicit.
Contra (c) illam distinctionem arguitur, nullum praedicatum dicitur inesse alicui ratione inhaerentiae alicujus, quod accidit sibi, sicut non dicitur homo secundum musicam aedificare, licet musico accidat aedificare, sive aedificatorem esse igitur nec secundum portionem superiorem dicetur anima dolere, si tantum alicui accidenti accidentaliter conjuncto portioni superiori, insit dolor ; talis est ratio respectu ejus, ut natura et respectus fundati ad animam ut fundamentum istius doloris. Confirmatur ratio, quia sic posset dici anima intelligere secundum voluntatem, ut natura, non ut voluntas, quia ipsa anima, vel natura, quae est voluntas, vel in qua est voluntas, intelligit.
Praeterea, animae (e), ut distinguitur a potentia vel potentiis, non convenit dolere, sicut nec respicere objectum, de quo doleat ; sed ipsa est tantum una secundum se in portione inferiori et superiori, ut non respicit aliquod objectum, et ut est tantum actus primus ; igitur ut est una in illis duabus portionibus, non potest esse ratio, propter quam altera earum doleat ; igitur propter animam, quae est eadem portioni inferiori dolenti, non dicetur dolere portio superior, quae non est ei eadem.
Praeterea, si animae (f) ut natura, convenit dolere, hoc maxime convenit sibi propter separationem ejus a corpore, quia sibi, ut natura, convenit perficere corpus, et naturaliter inclinari ad corpus ; sed consequens est falsum, quia in separatione ejus a carne fuit facta impassibilis ; igitur tunc non tristabatur.
Ad solutionem hujus quaestionis, praemittenda est auctoritas Augustini 14. de Civit. cap. 18. ubi dicit sic: Dolor carnis tantummodo offensio est animae ex carne, et quaedam ab ejus passione dissensio, sicut animi dolor, qui tristitia nuncupatur, est ejus dissensio ab his rebus, quae nobis nolentibus accidunt. Ex hoc patet distinctio inter dolorem proprie dictum, qui scilicet inest animae ex carne, primo secundum partem sensitivam, et tristitiam proprie dictam, quae inest animae secundum se et primo secundum partem intellectivam.
Ad hujus ergo quaestionis solutionem, primo videndum est, quid sit dolor, et quid tristitia, accipiendo vocabula hic proprie. Secundo quomodo verus dolor fuit in anima Christi, et secundum quam potentiam, et de quo objecto. Tertio, de tristitia, et ibi primo, si ipsa infuit secundum portionem superiorem ; et secundo an infuit secundum portionem inferiorem, et de quibus objectis.