In petra. Hic proponit aliud beneficium promotionis in bonum: et est duplex. Unum exaltationis quantum ad se. Secundum quantum ad hostes, ibi, nunc exaltavit caput meum. Dicit ergo, in petra exaltasti me. Secundum literam alludit ad ea quae circa eum sunt gesta; quia quando persecutionem patiebatur, ibat per petras invias, 1 Reg. 24: sed quando evasit, tunc exaltavit cor meum super inimicos meos. Sed mystice exponitur, in petra exaltavit me, idest in christo; 1 Cor. 10: petra autem erat christus. Vel, in petra, idest in deo: 2 Reg. 22: dominus petra mea: psalm. 60: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Et nunc jam exaltavit: quasi dicat, istud feci in spe, sed nunc in re. Exaltasti caput meum, idest mentem meam, super inimicos meos, idest super omnes appetitus meos: Gen. 4: subtus te erit appetitus tuus.