In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et vidi, " id est, intellexi spiritualiter, " aliam bestiam, " id est, Pseudo-Apostolorum congregationem. Et dicitur bestia, quasi vastia, propter crudelitatem.
" Ascendentem, " scilicet, propter superbiam, et transeuntem, " de terra, " id est, de terrenorum opulentia. Haymo : " De terra ascendere, est pro terrenis rebus in superbiam erigi. " Nota : Non dicit quo ascendit, sed unde : quia malorum ascensus est descensus. Psal. lxxii, 18 : Dejecisti eos, dum allevarentur. Nota, quod diabolus revelabit ei thesauros absconditos, unde suos ditabit : et sic erigetur in superbiam. Daniel. XI, 43 : Dominabitur thesaurorum auri et argenti.
" Et habebat cornua duo, " id est, vitam, et scientiam : sed quia non habebit illa secundum veritatem, sed per simulationem : ideo non dicit simpliciter, sed " similia Agni ". Vel, " Duo cornua " sunt doctrina et potestas faciendi miracula per simulationem, non secundum veritatem, et per ea quasi per cornua impugnabunt Ecclesiam. Vel, " Duo cornua, " id est, duo Testamenta, quibus defenditur Ecclesia, quae habebit per scientiae cognitionem, non per vitae sanctitatem : per usurpationem, non secundum veritatem. Unde sequitur : " Similia Agni. " Vel, " Duo cornua similia Agni " sunt dilectio Dei et proximi simulata quae erit in eis. Unde Glossa : " Si quid boni in eis videbitur, simulatio erit. "
" Et loquebatur sicut draco, " id est, Antichristus : quia sicut diabolus loquitur in Antichristo, ita praedicatores Antichristi loquentur a diabolo. Vel, " Sicut draco, " quia persuadendo et blasphemando concordabit draconi.
" Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus : et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. "
Hic agit de potestate ministrorum Antichristi.
Et dicuntur tria. Primo, quod habebunt potestatem decipiendi per sanctitatis simulationem. Secundo, per miraculorum operationem, ibi, v. 13 : " Et fecit signa. " Tertio, per saecularem potestatem, ibi, v. 15 : " Et faciei ut quicumque, etc. "