IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Titulus quaestionis est, an in voluntate animae Christi secundum portionem superiorem (scilicet inquantum respicit aeterna in se, vel temporalia in ordine ad aeterna, sive secundum regulas aeternas) potuit de aliquo, puta de passione tristari, sive de morte. Et arguit Doctor primo pro parte negativa.
(b) Etc distinguitur. Hic recitatur opinio Henrici qui dicit, quod portio superior potest considerari ut natura, et sic dolet, quia fundatur in anima dolente, id est, quod si ratio superior tantum consideretur ut natura (quae ut sic, non dicit respectum ad objectum, sed tantum consideratur, ut fundatur in anima absolute), tunc vere dolet, quia anima secundum portionem inferiorem, quae fundatur in anima, dolet. Vel portio superior consideratur ut ratio, supple pro quanto habet comparationem ad objectum quod respicit, tunc non dolet, quia ut sic, est beata, quia proprie respicit aeterna, fruendo illis. Et hoc est quod dicit, quod non dolet, quia non per comparationem ad objectum quod respicit.
(c) Contra illam distinctionem arguitur, etc. Hic Doctor improbat opinionem istam, et praecipue quod non sequitur quod si anima secundum portionem inferiorem dolet, ergo et secundum superiorem consideratam, ut natura. Et primo arguit sic : Nullum praedicatum dicitur inesse alicui in ratione inhaerentiae alicujus, etc. Patet, quia non sequitur, musicum esse inhaeret homini, et aedificare, sive aedificatorem esse accidit musico ; ergo homo secundum musicam aedificat, non sequitur ; vel sic, musicum esse accidit aedificatori, et musicum esse inest homini ; ergo homo secundum musicam aedificat, non sequitur. Sic est in proposito de portione superiori ; non enim sequitur, anima dolet secundum portionem superiorem, quia portio superior conjungitur accidentaliter portioni inferiori, in qua portione inferiori est dolor. Sicut etiam non sequitur, albedo et dulcedo conjunguntur per accidens in lacte, et albedo disgregati ergo lac secundum dulcedinem disgregat, quia albedo accidentaliter conjungitur dulcedini. Licet ergo portio inferior et superior per accidens conjungantur in anima, et dolor proprie sit in portione inferiori, non tamen sequitur quod anima doleat secundum portionem superiorem, ex hoc solo quod portio inferior conjungitur accidentaliter superiori, et hoc est quod dicit ; igitur nec secundum portionem superiorem dicitur anima dolere, etc. Quod autem portio superior et inferior conjungantur in anima tantum accidentaliter, patet, quia talis accidentalitas est ex hoc quod ratio ejus, ut natura, scilicet ratio portionis superioris, ut natura, et respectus fundamenti ad animam, ut fundamentum istius doloris est ratio hujus accidentalitatis, quia portio superior ut natura, fundatur in anima, quae est fundamentum doloris ratione portionis inferioris, quae etiam fundatur in anima, et propter hoc superior et inferior accidentaliter conjunguntur.
(d) Confirmatur ratio. Arguit Doctor a simili, deducendo ad inconveniens, quia in anima est intellectus et voluntas ; sed anima, ut intellectus intelligit ; ergo anima, ut voluntas sumpta ut natura, non ut voluntas intelligit. Non sequitur, quia licet intellectus conjungatur voluntati ratione animae ut fundamenti utriusque, non sequitur quod si anima secundum intellectum intelligit, quod secundum voluntatem intelligat ; sic nec e converso animasecundum voluntatem vult ergo et secundum intellectum vult, quia voluntas conjungitur ratione animae, ut fundamenti ipsi intellectui.
(e) Praeterea, animae, ut distinguitur a
potentia, etc. Ista ratio parum differt a prima ratione, ut patet, et sensus rationis stat in hoc, quia anima est tantum una, et tantum actus primus, et nullo modo est sub actu secundo, ut praescinditur a potentiis, et portione superiori et inferiori, et ut sic dolere, qui consequitur actum secundum, non inest sibi, et si sibi inest, erit ratione alterius, puta portionis inferioris, quia dolor est in portione inferiori, et portio inferior est in anima, sive eadem sit, sive non, non curo; ergo anima dolet: tamen ultra non sequitur, ergo in portione superiori est dolor ratione animae, quia posito quod portio superior sit eadem ipsi animae, non tamen sequitur quod ratione animae doleat, cum nec dolor sit in anima ratione animae, sed tantum ratione portionis, a qua superior distinguitur. Si vero portio superior esset perfecte eadem inferiori, tunc in superiore esset dolor ratione inferioris, et hoc est quod intendit.
(f) Praeterea, si animae ut natura convenit dolere, etc. Ratio stat in hoc: anima, ut natura, non dolet: ergo anima secundum portionem superiorem sumpta, ut natura non dolet. Consequentia patet ex supradictis, quia ideo secundum superiorem dicitur dolere, pro quanto superior fundatur, ut natura in anima dolente. Antecedens probatur, quia si anima, ut natura dolet, hoc maxime erit in separatione ejus a corpore. Patet, quia ipsa, ut natura, naturaliter perficit corpus, et habet naturalem inclinationem ad informandum illud ; ergo separari est contra ejus naturalem inclinationem, et tamen ut sic anima Christi non doluit. Patet, quia in illo instanti etiam secundum omnem portionem fuit perfectissime beata. Et sic patet improbatio opinionis.