Augustinus de Trin.. Cum post illam vocem continuo tradidit spiritum, hoc maxime qui aderant, sunt mirati: longa enim morte cruciabantur ligno suspensi; unde dicitur videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit deum, dicens: vere hic homo iustus erat. Augustinus de cons. Evang.. Non est autem contrarium quod matthaeus, viso terraemotu, dicit admiratum centurionem, cum Lucas dicat hoc eum admiratum fuisse quod emissa illa voce expirasset, ostendens quam potestatem habuit quando moreretur. In eo autem quod matthaeus dixit non solum viso terraemotu, sed addidit: et his quae fiebant, integrum locum fuisse demonstravit Lucae, ut diceret ipsum domini mortem fuisse miratum. Quod autem Lucas etiam ipse dixit videns autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae facta erant in illa hora mirabiliter, tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. Quod autem alius dixit, centurionem dixisse: vere filius dei erat iste, Lucas autem ait, quod iustus erat, putari potest diversum; sed vel utrumque dictum a centurione debemus intelligere, et aliud illum, aliud istum commemorasse; vel fortasse Lucam exprimere voluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit iesum filium dei: forte enim non unigenitum aequalem patri centurio intellexerat; sed ideo filium dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii dei. Iam vero quia matthaeus addidit eos qui cum centurione erant, Lucas vero hoc tacuit; non est contrarium, cum alius dicit quod alius tacet: et matthaeus dixit: timuerunt valde; Lucas autem non dixit: timuit, sed glorificavit deum: quis non intelligat deum timendo glorificasse? theophylactus. Nunc autem videtur effectum sortiri quod dominus dixerat: cum exaltatus fuero, omnia ad me traham. Exaltatus namque in cruce attraxit latronem et centurionem, sed et quosdam Iudaeorum, de quibus sequitur et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Beda. Quod percutiebant pectora, quia poenitentiae et luctus indicium est, potest dupliciter intelligi: sive enim eum cuius vitam dilexerunt, iniuste occisum dolebant; sive cuius mortem se impetrasse meminerant, hunc in morte amplius glorificatum tremebant. Notandum autem, quod gentiles deum timentes, apertae confessionis voce glorificant; Iudaei percutientes solum pectora, silentes domum redeunt. Ambrosius. O duriora saxis pectora Iudaeorum. Iudex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur: Iudaeorum tamen immobilis duritia manet orbe concusso. Beda.
Unde merito per centurionem fides ecclesiae designatur, quae dei filium tacente synagoga confirmat. Impletur autem quod dominus patri conqueritur dicens: elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria; unde sequitur stabant autem omnes noti eius a longe. Theophylactus. Sed feminarum genus olim maledictum, manet et videt haec omnia; sequitur enim et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes, et sic primae refocillantur iustificatione, aut benedictione a passione profluente, sicut et resurrectione.