Origenes in Matth.. Postquam omnia quae super ierusalem ventura erant, christus praedixit, exiit de templo qui conservaverat templum, ne caderet donec fuit in eo; unde dicitur et egressus iesus de templo, ibat. Sed et unusquisque cum sit templum dei propter spiritum dei inhabitantem in se, ipse fit causa suae desertionis ut egrediatur ab eo christus.
Sequitur et accesserunt ad eum discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. Dignum est videre quomodo ostendunt ei structuras templi, quasi nunquam viderit templum. Ad quod respondendum est, quod cum christus prophetizasset superius ruinam templi futuram, audientes discipuli mirati sunt, talem ac tantam templi structuram ad nihilum redigendam; propterea ostendunt ei, ut flecterent eum ad misericordiam loci illius, ne faceret quod fuerat comminatus. Sed et cum sit humanae naturae admirabilis constructio, facta videlicet templum dei, discipuli ceterique sancti etiam modo miranda opera dei erga figmentum humanum confitentes, ante conspectum christi intercedunt, ne deserat genus humanum propter peccata ipsorum.
Sequitur ipse autem respondens dixit eis: videtis haec omnia? amen dico vobis: non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Rabanus.
Iuxta historiam manifestus est sensus: quia quadragesimo secundo anno post passionem domini, sub vespasiano et tito Romanis principibus, civitas eversa est cum templo. Remigius. Divinitus autem procuratum est ut revelata iam luce gratiae, templum cum suis caeremoniis tolleretur: ne forte aliquis parvulus in fide, dum videret omnia illa quae a domino fuerant instituta et a prophetis sanctificata adhuc permanere, paulatim recedendo a sinceritate fidei, ad carnalem Iudaismum transiret. Chrysostomus in Matth..
Sed qualiter verum est quod non mansit lapis super lapidem? vel enim desolationem eius ostendens omnimodam, hoc dixit; vel secundum illum locum ubi erat: sunt enim eius partes usque ad fundamenta destructae. Cum his et illud dicam, quoniam ex his quae facta sunt, et de reliquis oportet credere quod peribunt perfecte. Hieronymus. Mystice autem recedente domino de templo, omnia legis aedificia et compositio mandatorum ita destructa est ut nihil a Iudaeis possit impleri, et capite sublato universa inter se membra compugnent. Origenes.
Omnis etiam homo, qui suscipiens in se verbum dei, templum est; si post peccatum adhuc servat ex parte vestigia fidei et religionis, templum est ex parte destructum et ex parte consistens. Qui autem postquam peccaverit, curam sui non habet, paulatim minuitur, donec ad plenum recedat a deo vivente: et sic non relinquetur lapis super lapidem, mandatorum dei, qui non destruatur.