CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De prudentia autem eodem modo speculari assumendum est. Cum omnis habitutus ex actu cognoscatur, videamus quos in actu prudentes esse dicimus.
Prudentis autem opus videtur esse posse bene consiliari circa quae sunt bona sibiipsi et conferentia sive utilia non secundum partem quidem, sed universaliter secundum omne id quod conferens et utile est ad vitam. Verbi gratia, quia sicut si diceremus, quod tantum sciat consulere de his quae pertinent ad sanitatem scit medicus, vel quod bene sciat consulere de his quae pertinent ad fortitudinem sicut scit politicus vel miles : sed quod universaliter de omnibus conferentibus ad vitam consulere sciat et eligere quod melius est. Signum autem hujus est, quemadmodum quod est in parte, probat id quod est in toto. Prudentes autem in parte dicimus quando ad finem aliquem particularem studiosum et bonum bene consulendo ratiocinatur in agibilibus de quibus non est ars. Donum autem dicimus et studiosum.: quia si ad finem malum ratiocinetur, non prudens, sed proditor, vel astutus, vel callidus dicetur : proditor quidem, si confidentem in consilio tradere velit: callidus autem et astutus si subtiles vias inveniat simpliciter ad malum peragendum. Si autem ad bonum bonas vias inveniat de agibilibus, si hoc in parte faciat, prudens in parte dicitur. Propter quod et totaliter et universaliter utique prudens erit ad totum quod ad vitam hominis pertinet bene consiliativus.
Propter quod et media ponitur inter intellectuales virtutes. Agibilia enim ab homine in magna diversitate sunt, ita quod videantur casu posita et non vera. Rationem enim veridicam ratio sive anima rationalis secundum quod est immixta phantasiis habere non potest de agibilibus. Oportet igitur quod rationem veridicam habeat anima secundum quod intellectui conjungitur et ad intellectualia refertur. Ratio enim veredica ratio prudentiae est et pondus et mensura operabilium. Prudentia ergo et opus morale et rationem attingit intellectualem. Media igitur est, ad quod designandum me- dia etiam ponitur inter virtutes partim moralis et partim intellectualis.