In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et potestatem prioris bestiae, " id est, Antichristi bestialis et irrationalis, " omnem, " id est, omnes modos decipiendi, quibus Antichristus decipit, decipient isti, " faciebat in conspectu ejus, " id est, Antichristi, hoc est, in beneplacito ejus. Vel, " in conspectu ejus, " scilicet, ut quasi videatur omnia scire. Haymo quaerit, Si praedicatores Antichristi semper in ejus praesentia sint? Et respondet, quod non : sed ideo dicuntur in conspectu ejus potestatem habere, quia ubicumque sint, studebunt ita voluntatem ejus facere, ac si semper ab eo videantur. in conspectu etiam ejus sunt : quia in tantum eum honorabunt, ut quidquid acturi sunt, dicant in conspectu ejus esse, tamquam nihil eum latere possit.
" Et fecit terram, " id est, amatores terrenorum, " et habitantes in ea. " Glossa, in amore terrenorum perseverantes. Vel, " Terram, " id est, corpora terrena, " et habitantes in ea, " id est, animas quiescentes in corporibus, " adorare bestiam primam, " id est, Antichristum qui est caput omnium malorum, quem adorabunt Apostoli sui, sicut Christum adoraverunt veri Apostoli: " cujus curata est plaga mortis, " scilicet, simulate, et per resurrectionem simulatam quam praedicabunt sicut veram.
" Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum. "
Hic determinat potestatem quam habebunt ministri Antichristi per miraculorum operationem.
Et dicuntur tria. Primo, quod miracula facient ad confirmationem praedicationis suae. Secundo, miraculorum expressionem ponit, ibi, " Ut etiam ignem. " Tertio, quod ad majorem deceptionem facient coram Sanctis, ibi, " In conspectu hominum. "