IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De Sacramento Altaris.
" Post Sacramentum Baptismi et Confirmationis sequitur Eucharistiae Sacramentum. Per Baptismum mundamur, per Eucharistiam in bono consummamur." Baptismus aestus vitiorum extinguit, Eucharistia spiritualiter reficit. Unde excellenter dicitur Eucharistia, id est, bona gratia, quia in Sacramento non modo est augmentum virtutis et gratiae, sed ille totus sumitur, qui est fons et origo totius gratiae.
Quod hujus Sacramenti in veteri testamento figura praecessit, sicut et Bapti -smi.
Cujus figura praecessit, "quando manna pluit Deus Patribus in deserto, qui quotidiano coeli pascebantur alimento; unde: Panem Angelorum manducavit homo. Sed tunc panem illum qui manducaverunt,
mortui sunt.Iste vero panis vivus, qui de coelo descendit, vitam mundo tribuit. Manna illud de co elo, hoc super co elum; illud scaturiebat vermibus in diem alterum reservatum ; hoc ab omni corruptione alienum quicumque religiose gustaverit, corruptionem non videbit. " Illud datum fuit antiquis post transitum maris rubri, ubi, submersis Aegyptiis, liberati sunt Hebraei; ita hoc coeleste manna, non nisi renatis praestari debet. Panis ille corporalis populum antiquum ad terram promissionis per desertum eduxit: haec esca coelestis fideles hujus saeculi per desertum transeuntes in coelum subvehit. Unde recte viaticum appellatur, quia in via nos reficiens, usque in patriam deducit. Sicut ergo in mari rubro figura Baptismi praecessit, ita in manna significatio dominici corporis. Haec duo Sacramenta demonstrata sunt, ubi de latere Christi sanguis et aqua profluxerunt ; quia Christus per sanguinem redemptionis et aquam ablutionis nos redimere venit a diabolo et a peccato, sicut Israelitas per sanguinem agni Paschalis ab exterminatore et per aquam maris ab Aegyptiis liberavit. Hujus etiam Sacramenti ritum Melchisedech ostendit, ubi panem et vinum Abrahae obtulit. Unde ut ait Ambrosius, intelligi datur " anteriora esse Sacramenta Christianorum quam Judaeorum.
De institutione Sacramenti.
Hic inter.alia consideranda occurrunt quatuor, scilicet institutio,
forma, Sacramentum et res. Sacramentum Dominus instituit, quando post typicum agnum corpus et sanguinem discipulis in coena porrexit. Unde Eusebius Emissenus: " Quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis et illaturus sideribus, necesse erat ut die coenae Sacramentum nobis corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur jugiter per mysterium quod semel offerebatur in pretium. "
De forma. Forma vero est, quam ipse ibidem edidit dicens : Hoc est corpus meum; et post: Hic est sanguis meus. Cum enim haec verba proferuntur, conversio fit panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi. Reliqua ad laudem Dei dicuntur. Unde Ambrosius: "Sermone Christi hoc conficitur Sacramentum, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum fit sanguis consecratione Verbi coelestis. Consecratio quibus fit verbis? Attende, quae sunt verba: Accipite et comedite ex eo omnes; hoc est corpus meum; et iterum: Accipite et bibite ex hoc omnes;hic est sanguis meus. Per reliqua omnia, quae dicuntur, laus Deo defertur, oratio praemittitur pro populo, pro regibus." Item, Augustinus : ((Credendum est, quod in verbis Christi Sacramenta conficiantur: reliqua omnia nihil aliud sunt quam laudes vel obsecrationes fidelium et petitiones." Ecce, quae sit institutio et forma hujus Sacramenti.
Quare Christus post alium cibum dedit hoc Sacramentum discipulis.
Ubi consideratione dignum est, quare illud Sacramentum post coenam dedit discipulis. Dominus igitur Jesus ad invisibilia paternae Majestatis migraturus, celebrato cum discipulis typico Pascha, quoddam memoriale eis commendare volens, sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum eis tradidit, ut ostenderet legis veteris Sacramenta, inter quae praecipuum erat Agni Paschalis sacrificium, in morte sua terminari, ac novae legis Sacramenta substitui, in quibus excellit mysterium Eucharistiae. Ideo etiam post alia dedit, ut hoc unum arctius memoriae discipulorum infigeretur et ab Ecclesia deinceps frequentaretur. Sed non exinde disciplinam sanxit in posterum, ut post alios cibos sumatur: potius a jejunis sumi oportet, sicut Apostolos docet, ut singulari reverentia dijudicetur, id est, discernatur ab aliis cibis ; quod Dominus Apostolis disponendum reliquit. Unde Augustinus. " Apparet, cum primo acceperunt discipuli Eucharistiam, non eos accepisse jejunos. Non ideo tamen calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis sumitur semper. Placuit enim Spiritui sancto, ut in honore tanti Sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus intraret, quam alii cibi: ideo ubique mos iste servatur. Non enim, quia post cibos Dominus dedit, ideo pransi vel coenati illud accipere debent, ut illi faciebant, quos Apostolus arguit. Nam Salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Quo autem ordine deinceps sumeretur, Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, reservavit docendum. "
De Sacramento et re.
Nunc, quid ibi sit Sacramentum, et quid res, videamus. " Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. " Forma ergo panis et vini, quae ibi videtur, est Sacramentum, id est, " signum sacrae rei, quia praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliquid aliud facit in cognitionem venire. " Tenent ergo " species vocabula rerum, quae ante fuerunt, scilicet panis et vini. "
Quod res sacramenti duplex est.
Hujus autem Sacramenti gemina est res, una scilicet contenta et significata, altera significata et non contenta. Res contenta et significata est caro Christi, quam de Virgine traxit, et sanguis, quem pro nobis fu dit; res autem significata et non conten ta est unitas Ecclesiae in praedestinatis, vocatis, justificatis et glorificatis. " Haec est duplex caro Christi et sanguis. Unde Hieronymus: " Dupliciter, inquit, intelligitur caro Christi et sanguis; vel illa quae crucifixa est et sepulta, et sanguis, qui militis lancea effusus est, vel spiritualis illa ac divina, de qua ipse ait; Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus ; et : Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sunt igitur hic tria distinguenda: Unum, quod tantum est Sacramentum ; alterum, quod est Sacramentum et res: et tertium, quod est res et non Sacramentum. Sacramentum et non res est species visibilis panis et vini. Sacramentum et res caro Christi propria et sanguis ; res et non Sacramentum mystica ejus caro. Porro species illa visibilis Sacramentum est geminae rei, quia utramque rem significat, et utriusque rei similitudinem gerit expressam. Nam sicut panis prae caeteris cibis corpus reficit et sustentat, et vinum hominem laetificat atque inebriat ; sic caro Christi interiorem hominem plus caeteris gratiis spiritualiter reficit et saginat;\ unde : Calix meus inebrians quam praeclarus est. Habet etiam similitudinem cum re mystica, quae est unitas fidelium ; quia, sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit; sic ex multis fidelium personis unitas Ecclesiastica constat. " Unde Apostolus : Unus panis et unum corpus multi sumus. Unde Augustinus: " Unus panis et unum corpus Ecclesia dicitur, pro eo quod sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur: sic Ecclesia ex multis fidelibus, charitate copulante connectitur. Hoc mysterium pacis et unitatis nostrae Christus in sua mensa consecravit. Qui accipit hoc mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non accipit hoc mysterium pro se, sed contra se. Cujus etiam Sacramenest corpus Christi proprium de Virgine sumptum: quia ut corpus Christi ex multis membris purissimis et immaculatis constat, ita societas Ecclesiastica ex multis personis a criminali macula liberis, consistit. In cujus rei typo facta est arca Domini de lignis Sethim, quae sunt imputribilia et albae spinae similia. "
(Finis textus Magistri.)
Postquam Magister egit de Baptismo, quo regeneramur, et de Confirmatione, qua roboramur, hic agit de Sacramento Eucharistiae, quo nutrimur, et in bono consummamur. Et dividitur in duas partes : Primo, continuat se ad praecedentia: secundo, determinat de Eucharistia in se, ibi : Hic quando. Prima in duas. Primo, ponit continuationem dicendorum ad dicta: secundo, subjungit continuationis rationem, comparando per Eucharistiam specialiter ad Baptismum, ibi: Per Baptismum. Et illa pars habet duas. In prima comparat Eucharistiam ad Baptismum, secundum excellentiam ; in secunda, secundum convenientiam et differentiam, ibi : Cujus figura. Convenientia est, quia utrumque Sacramentum praefiguratum fuit in lege Mosaica: sed differentia est, quod utriusque fuit propria figura: et hanc convenientiam et differentiam ponit, primo, ponendo utriusque Sacramenti propriam figuram in lege Mosaica: secundo, ponendo utriusque figuram propriam in sua causa, ibi: Haec duo Sacramenta. Et sequitur illa pars : Haec etiam ante alia, in qua agit de Eucharistia in se, et illa pars habet quatuor partes. Primo agit de Sacramento Eucharistiae, et perceptione Sacramenti; secundo, de consecratione seu conversione, qua istud Sacramentum incipit esse ; tertio, de accidentibus remanentibus post consecrationem: quarto, de ministerio consecrationis. Secunda in principio dist. 11. Si autem quaeritu , tertia, in principio dist. 12. Si autem quaeritur de accidentibus; quarta, in principio dist. 13. Solet autem quaeri. Prima dividitur in duas. Primo, determinat de Sacramento, et susceptione ejus quoad veritatem. Secundo, excludit errores contra illa, ibi: Haec verba. Prima in duas, primo, determinat de veritate Sacramenti; secundo, de ejus sus ceptione in principio dist. 9. Et sicut duceres. Prima in prooemium et tractatum, et ideo prooemium non divido contra totum tractatum de Eucharistia, sedjtantum contra tractatum, qui habetur in ista distinctione, quia hic non proponuntur, nisi quatuor, de quibus in ista distinctione determinat, ibi: Nunquam Sacramentum. Tractatus incipit ibi: Sacramentum Dominus instituit. Et habet duas partes: in prima agit de duobus, quae proposuit, scilicet de institutione et forma: in secunda de aliis duobus, scilicet de Sacramento et re, Numquid ibi Sacramentum. Prima in duas. Primo agit de institutionis veritate; secundo, excludit circa hoc errorem vel dubitationem, ibi: Consideratione titanum. Prima in duas: primo de institutione; secundo de forma, ibi: Forma vero est.
Circa istam distinctionem octavam quaerendum est principaliter de tribus. Primo, an Eucharistia sit Sacramentum legis novae. Secundo, de forma, an sit, quae ponitur in Canone Missae. Tertio, de institutione, an hoc Sacramentum convenienter fuit institutum post coenam.