IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Henrici primam radicem doloris esse corruptivam immutationem dispositionis convenientis, et secundam radicem ejus esse hujus immutationis apprehensionem, et contrarias causas assignas delectationi. Secundo, ait apprehensionem tendere in sensibile tantum, sed perceptionem tendere in illud, qua tristans vel nocivum. Tertio, ait intentionem convenientis et disconvenientis habere vim objectorum praesentium ad causandas passiones. Improbatur primo,quia apprehensio sufficit sine reali immutatione ad delectationem ; ergo et ad dolorem. Secundo, constat immutationes salvativas subjecti esse dolorificas, ut de potione amara et cauterio. Tertio, falsum est illas intentiones seu relationes nocivi et convenientis, percipi a sensu, ut dicit Henricus. Ista latius tractat Doct. et ejus litteram, quae obscura est, explicant Luchet. hic, et Pitigianis art. 1. Vide 4. d. 44. q. 2.
De primo dicitur, (g) quod prima radix doloris est immutatio offensiva vel corruptiva dispositionis convenientis naturae, sicut e contra prima radix delectationis est immutatio salvativa dispositionis convenientis naturae. Secunda et proxima radix est apprehensio hujus immutationis; nec sufficit secunda radix sine prima, alioquin Beatus post resurrectionem posset dolere, quia si esset in igne, perfectissime apprehenderet summum calidum, non tamen laederetur ab eo ; et ita si sola apprehensio sine immutatione prima sufficeret, posset Beatus dolere existens in igne afflictivo.
Sed de apprehensione distinguitur, quod aliud est apprehensio, aliud perceptio, quia apprehensio sensitiva habet pro objecto ipsum sensibile, puta apprehensio visus calorem, auditus sonum ; sed perceptio annexa apprehensioni habet pro objecto nocivum tristans, vel proficuum laetificans sensum. Et haec intentio convenientis vel disconvenientis habet vim rei ad movendum ad passiones, quales res ipsa posset facere, sicut patet per Philosophum lib. de .motu animalium, quod phantasma movet aliquando, ut res, ad calefactionem quidem, et frirgefactionem; et modica immutatio cordis facit magnam immutationem corporis, sicut magnam immutationem in navi facit modica immutatio in gubernaculo navis: igitur illae intensiones virtutem objecti habentes, possunt movere ad passiones animales, ut dolorem et gaudium, quae concomitantur immutationem cordis ad passiones naturales corporis secundum calidum et frigidum. Sic ergo dicitur, quod apprehensio est tantum causa sine qua non, ut radix secundae respectu doloris, sed perceptio est causa propter quam fit; ipsum autem objectum praecedit, ut causa per se, et propter istam rationem motivi, quam habet intentio convenientis et nocivi ad passionem animalem, (sicut et objectum, quod illa intentio cirpumstat) habet rationem motivi ad istam passionem naturalem corporis, quam concomitatur illa passio animalis.
Contra ista, (h) primo videtur quod illa prima radix sit nulla, quia secundum eum, sicut in dolore est immutatio corruptiva dispositionis convenientis naturae, ita in delectatione est immutatio inductiva vel salvativa ejusdem ; sed ista immutatio nulla videtur esse, quia quaero, ad quem terminum est? non ad primam sensationem, quia praecedit eam sicut prima radix secundam ; nec multo magis ad sensationem sequentem passionem, quia ista sequitur utramque radicem ; igitur ipsa est ad utramque dispositionem, ut ad proximum terminum, quae naturaliter praecedit omnem actum tam sensus, quam etiam potentiae delectantis vel tristantis ; sed nihil tale videtur necessarium ad delectationem, quia nihil praecedit ambo ista, nisi forte species objecti; sed si species praefuisset in virtute phantastica conservante species, nihil minus posset esse conservatio necessaria, et omnis radix necessaria ad delectationem deberet tunc conservari. Si etiam sensatio sola fleret, non minus posset esse aliqua delectatio, quia non minus esset operatio perfecta, quam concomitatur delectatio secundum Philosophum 10. Ethic.
Praeterea, (i) quod secunda radix sufficiat sine prima, probatur, quia licet organum sit corpus naturale, et ideo passibile passione naturali, tamen inquantum organum est mixtum, ita quod est in media proportione sensibilium, hoc modo natum est immutari immutatione intentionali ab objecto, inquantum sensibile ; et hoc modo aliquod objectum est sibi conveniens, et aliquod disconveniens , et per consequens etiam aliquod delectans, et aliquod affligens ; igitur licet circumscribatur omnis actio prior ista actione intentionali ab objecto, si ipsa sit alicujus objecti disconvenientis in organum, ut est organum sensus,
vel in sensu, sequitur dolor. Et hoc videtur manifeste in quibusdam sensibus, quia licet a sensibilibus eorum inducatur dispositio salvans naturam individui, tamen ipsa affligunt intentionaliter, si sint disconvenientia sensui, vel organo sensus, sicut de amara potione, de qua dolet gustus, licet sit salubris infirmo ; solus enim sensus tactus datus est animali a natura, ut per ipsum percipiat corruptiva naturae, et ea fugiat, et ibi concomitatur conveniens vel disconveniens naturae et sensui, ut sensus, et sic concomitantur ibi duae immutationes, quarum tamen una est alterius rationis ab altera, et posset illa, quae est sensibilis in sensum, esse sine alia, et e converso, et ita disconvenientia in uno esset sine disconvenientia in altero, et ita dolor sine illa prima radice.
Quod objicitur de Beatis, tangetur in quarto, quomodo corpora Beatorum non paterentur in igne.
(j) Contra illud de differentia perceptionis et apprehensionis, quia videtur quod unius potentiae non sit nisi unus perfectus actus simul ; igitur sensus circa objectum suum non sunt ponendi simul duo actus, licet idem ut perfectus posset dici perceptio, et, ut imperfectus, posset dici apprehensio. Unde apprehensio dicitur, quando scilicet propter distractionem sentientis intus occupati intentionaliter propter operationem vel circa actionem aliarum potentiarum, operatio sensus est imperfecta ; et quando potentia superior concurrit copulans potentiam inferiorem cum objecto, facit attentionem, et per consequens actus est intensior, qui dicitur intentionalis perceptio. Si etiam ista deberent distingui, magis videtur perceptio remota a dolore quam apprehensio, quia magis videtur delectabilis operatio, quam exprimit perceptio, quam passio, quam videtur exprimere apprehensio.
Quod etiam videtur dicere de objectis perceptionis sensitivae, quod sunt intentiones, non videtur verum, quia nullus sensus potest illas relationes percipere, sed tantum aliqua absoluta, quae sunt principia movendi ; relationes autem non sunt principia movendi sensum aliquem ad actum quemcumque. Similiter, si ista ponantur esse objecta alterius actus ab apprehensione, videtur quod oportet ponere duos sensus visus, et duos sensus auditus, et sic de aliis, quorum alter percipiat colorem vel sonum, et alter percipiat intentiones illas circumstantes, quia secundum ipsa objecta distinguuntur potentiae.
Quod adducunt de motu animalium, non est ad hoc quod illae intentiones convenientis et nocivi causent ipsas passiones corporales cordis, quas concomitantur animales, nec ipsas passiones animales sed magis est ad hoc quod illa objecta sensibilia, quae relucent in phantasmatibus, (de quibus ibi loquitur) sive ipsa phantasmata virtute objectorum, causent tales passiones ; et ideo ista littera facit ad hoc quod non oporteret ponere alias rationes objectivas causantes dolorem, quam quae sunt in phantasia.