Remigius. Perseverans dominus in itinere, pervenit ad montem oliveti; et quibusdam discipulis in via ostendentibus et laudantibus aedificationem templi, ipse palam praedixerat omnia esse destruenda: idcirco cum pervenissent ad montem oliveti, accesserunt ad eum interrogantes; unde dicitur sedente autem eo super montem oliveti. Chrysostomus in Matth..
Propter hoc autem secreto accesserunt, quia de magnis erant interrogaturi: etenim cupiebant discere diem adventus eius, quia vehementer desiderabant gloriam eius videre. Hieronymus.
Et interrogant tria. Primo, quo tempore ierusalem destruenda sit, dicentes dic nobis, quando haec erunt? secundo, quo tempore christus venturus sit; unde dicunt et quod signum adventus tui? tertio, quo tempore consummatio saeculi sit futura; unde dicunt et consummationis saeculi? chrysostomus in Matth..
Lucas autem ait unam esse interrogationem, quae est de hierosolyma, quasi aestimantibus discipulis tunc futurum esse christi adventum et finem mundi quando hierosolyma destrueretur. Marcus autem non omnes eos de consummatione hierosolymae interrogasse, sed Petrum, Iacobum, ioannem et Andream, quasi liberius et securius christo loquentes. Origenes in Matth.. Puto autem montem oliveti mysterium esse ecclesiae quae ex gentibus est. Remigius. Mons enim oliveti non habet infructuosas arbores, sed oliveta, quibus lumen nutritur ad fugandas tenebras, et quibus fessis requies, infirmis salus praestatur. Sedens autem dominus supra montem oliveti contra templum, de ruina ipsius et excidio Iudaicae gentis disputat, ut etiam ipso situ corporis monstret quia quietus manens in ecclesia, impiorum superbiam condemnat. Origenes.
Agricola enim residens in monte oliveti, verbum dei est in ecclesia confirmatum, christus scilicet, qui semper oleastri ramos inserit in bonam olivam patrum. Qui habent fiduciam ante christum, discere volunt signum adventus christi et consummationis saeculi. Est autem duplex adventus verbi in animam. Primus quidem stulta praedicatio de christo, quando praedicamus christum natum et crucifixum; secundus autem adventus est in viris perfectis, de quibus dicitur: sapientiam loquimur inter perfectos; et huic secundo adventui adiungitur consummatio saeculi in viro perfecto, cui mundus crucifixus est. Hilarius in Matth..
Et quia tria a discipulis quaesita sunt, distinctis et temporis et intelligentiae significationibus separantur. Respondetur ergo primo de civitatis occasu, et deinde confirmatur veritate doctrinae, ne quis fallax ignorantibus possit obrepere; unde sequitur et respondens iesus, dixit eis: videte ne quis vos seducat: multi enim venient in nomine meo, dicentes: ego sum christus. Chrysostomus in Matth..
Neque enim de hierosolymae destructione, neque de secundo adventu respondit statim; sed de malis quibus statim obviandum erat. Hieronymus. Unus autem eorum de quibus loquitur fuit simon Samaritanus, quem in actibus apostolorum legimus, qui se magnam dicebat esse virtutem, haec quoque inter cetera in suis voluminibus scripta dimittens: ego sum sermo dei, ego omnipotens, ego omnia dei. Sed et ioannes apostolus in epistola sua 1 loquitur: audistis quia Antichristus venturus est; nunc autem Antichristi multi sunt. Ego reor omnes haeresiarchas Antichristos esse, et sub nomine christi ea docere quae contraria sunt christo. Nec mirum si aliquos ab his videamus seduci, cum dominus dixerit et multos seducent. Origenes.
Multi autem sunt qui seducuntur: quia larga est porta quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
Hoc autem solum sufficit ad cognoscendum seductionem Antichristorum, qui dicunt ego sum christus, quod numquam legitur christus dixisse. Sufficiebant enim ad credendum quod ipse est christus, opera dei, et sermo quem docebat, et virtus ipsius. Omnis etiam sermo qui profitetur expositionem Scripturarum secundum fidem earum, et non habet veritatem, Antichristus est. Veritas enim christus est, et simulata veritas Antichristus. Sed et omnes virtutes invenimus esse christum, omnes simulatas virtutes Antichristum: quoniam omnes species boni quascumque habet christus in se in veritate ad aedificationem hominum, omnes eas habet diabolus in specie ad seductiones sanctorum. Opus ergo est nobis deo auxiliatore, ne quis nos seducat, vel sermo, vel virtus. Malum enim est invenire aliquem secundum mores vitae errantem; multo autem peius arbitror esse non secundum verissimam regulam Scripturarum sentire.