Exaudi. Supra Psalmista posuit suum desiderium; hic prorumpit ad petendum rem desideratam: et circa hoc tria facit. Primo petit exaudiri.
Secundo proponit petitionem, ibi, tibi dixit cor meum. Tertio ostendit fiduciam quam habet de exauditione, ibi, credo videre bona domini. Ad hoc ergo quod exaudiatur, inducit duas rationes. Unam ex devotione propria. Aliam ex sua miseria. Devotio est causa quod audiatur a deo aliquis. Devotio est clamor cordis qui excitat deum ad audiendum. Et ideo dicit, exaudi: quia clamavi non exterius, sed interius: jac. 5: clamor eorum ad aures domini Sabaoth introivit. Item miseria nostra provocat ad exaudiendum: Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei, et descendi liberare eum; unde dicit, miserere mei, et exaudi me; quasi dicat, me miserum et meam miseriam cognosco, unde tuum est misereri: Judith 9: exaudi me miseram deprecantem.