CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De possibilibus aliter habere est prudentia, et de differentia prudentiae, scientiae ei artis.
Cum alitem opus prudentis sit consiliari, nullus autem consiliatur de impossibilibus aliter habere, neque de his quae non contingunt ipsum operari. Diximus enim in tertio, quod consilium est de possibilibus aliter habere et operabilibus per nos.
Sequitur ex hoc necessario, quod prudentia non sit scientia. Scientia enim est demonstrativus habitus demonstratione perfectus. Quorum autem principia contingunt aliter se habere, horum non est demonstratio. Demonstratio necessariorum est et aeternorum. Talia autem omnia contingentia sunt et aliter et aliter habent continue. Propter quod de ipsis non est demonstratio. Scientia autem demonstrativus habitus est. Prudentia ergo scientia non est. Adhuc de necessariis non est consiliari, quia uno modo habent et per nos operabilia non sunt. De necessariis autem est scientia. Prudentia igitur scientia non est. Sed nec est ars. Scientia quidem enim non est, quia prudentia est circa actibile quod contingit aliter habere : scientia vero circa neces- sarium quod non contingit aliter habere. Ars autem non est: quia, sicut jam ante diximus, aliud est genus actionis, aliud factionis. Circa factionem autem ars est, circa actionem autem prudentia est.
Et quia neutrum duorum est, relinquitur prudentiam esse habitum cum ratione vera activum circa ea quae ad vi-
tam hominis pertinent bona et mala: bona quidem ut eligantur, mala autem ut fugiantur. Bona autem et mala dicimus ipsas actiones, cum virtutes nullos alios fines habeant.
Factionis quidem quae artis est operatio, semper alterum est finis ab ipsa factione, sicut jam ante diximus: actionis autem non semper : quia ipsa: quae est bene et bona actio secundum AdminBookmark se finis est. Non autem semper dico : quia licet AdminBookmark substantialiter finis sit, tamen aliquando gloriae accedunt demonstrationes et praemia, quae etiam si non essent, nihilominus virtuosus bene operaretur propter solam AdminBookmark
Propter quod Pericleos et similes Poricleis existi inanius prudentes esse : quia Pericles et Soffolocas et alii similes eis ex habitu bene poterant speculari ea quae erant bona conferentia sibiipsis. Quicumque autem tales sunt, quod sibiipsis et aliis bona speculari possunt, existimantur esse bene dispensativi et bene politici. Quodlibet enim bonum ad divinius se, dummodo generis sui sit, refertur. Bonum igitur personale ad oeconomicum sive dispensativum refertur. Divinum enim est, quod sui ipsius est communicativum : divinius autem oeconomus est, et divinissimum politicus. Bene ergo prudens non est, qui quidem sibi providet, sed dispensaturus sive politicus non est.