In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et fecit, " id est, faciet, " signa magna. " Glossa, ad confirmationem praedicationis suae. " Ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram. " Ad litteram poterunt haec facere Apostoli Antichristi, daemonum operatione. Nec hoc est incredibile, cum alia vice hoc fecit diabolus. Job, I, 16 : Ignis cecidit caelo, etc. Vel, " Ignem, " id est, spiritum malignum in specie ignis, " faciet descendere de caelo in terram, " sicut Apostolis datus est Spiritus sanctus in igne, id est, specie ignis . Et sicut ad praedicationem Apostolorum dabatur Spiritus sanctus signo visibili. Act. x, 44 : Adhuc loquente Petro verba haec, etc, sic illi dabunt spiritum malignum in specie ignis, arte magica.
" In terram, " id est, in homines qui terrena sapiunt, " in conspectu hominum, " id est, Sanctorum. Matth. XXIV,
24 : Surgent pseudochristi, et dabunt signa magna, etc. Vel, " in conspectu hominum, " id est, aperte, et jactabunt se meliores Apostolis, qui in conclavi receperunt Spiritum sanctum.
" Et seduxit habitantes in terra, propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit.
Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae. "
Supra dictum est quod ministri Antichristi miracula facient, hic dicitur quod per hoc multos seducent.
Et dicuntur hic tria. Primo, quod per miraculorum operationem multos decipient. Secundo, quod Antichristo conformes facient, ibi, " Dicens habitantibus. " Tertio, quod illos loqui linguis facient, ibi, v. 15 : " Et datum est illi. "
In prima parte dicuntur tria. Primo, quod praedicatores Antichristi terrenos homines seducent. Secundo, ostendit per quod, quoniam per miracula, ibi, " Propter signa. " Tertio, quod illa fient in invocatione nominis Antichristi, ibi, " In conspectu bestiae. "