In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) De primo dicitur. Hic ponitur opinio Henrici, quae stat in tribus dictis.
Primum, quod prima radix doloris est immutatio offensiva sive corruptiva dispositionis convenientis.
Secundum est, quod secunda radix doloris, et proxima est apprehensio talis immutationis ; nec sufficit sola apprehensio sine reali immutatione, aliter Angelus apprehendens ignem calidissimum posset laedi ab eo.
Tertium est, quod tertia radix doloris est perceptio, scilicet nocivi, et ponit differentiam inter apprehensionem et perceptionem, quia apprehensio sensitiva habet pro objecto ipsum sensibile ; sed perceptio annexa habet pro objecto nocivum tristans.
(h) Contra ista. Hic Doctor improbat hanc opinionem quoad multa ibi dicta. Et primo probat quod ad dolorem sive ad delectationem non sit necessaria talis immutatio corruptiva respectu doloris, vel salvativa respectu delectationis. Et primo probat quod ad delectationem habendam non sit necessaria immutatio inductiva, sive salvativa, quia quaero ad quem terminum, id est, quid primo acquiritur per ipsam ? non ad primam sensationem, id est, quod prima sensatio sive apprehensio objecti per istam immutationem non acquiritur patet, quia per Henricum, ista immutatio praecedit primam sensationem, at prima radix secundam, nec ista immutatio est ad sensationem sequentem passionem, (scilicet delectationem, quae dicitur passio) quia ipsa sequitur utramque radicem; ergo per primam radicem non habetur ut terminus talis immutationis ; igitur ipsa, supple immutatio salvativa, erit ad utramque dispositionem, ut ad proximum terminum, qua supple dispositio, naturaliter praecedit omnem actum, tam sensus quam etiam potentiae delectantis vel tristantis;sed nihil tale videtur necessarium ad delectationem, quia nihil praecedit ambo ista (scilicet apprehensionem praecedentem passionem et apprehensionem sequentem passionem) nisi forte species objecti: sed si species non praefuisset in virtute phantastica conservante species, nihil minus posset esse conservatio necessaria, quia ad perfectam perceptionem delectabilis posset sequi delectatio, ut patet parum infra ex Ethic. cap. 3.
(i) Praeterea, quod secunda radix sufficiat sine prima, etc. Haec ratio stat in hoc, quia ex quo sensus natus est perfecte immutari intentionaliter ab objecto delectabili vel tristabili, sequitur quod ad talem immutationem intentionalem potest sequi delectatio vel dolor ; et hoc magis patet a Doctore in A. dist. 44. quaest. ult. art. 2. vide ibi quomodo dolor causatur a sola immutatione intentionali.
Expono tamen litteram hujus rationis ibi, organum est corpus naturale, quia compositum ex materia et forma, et generatum per transmutationem, et ideo passibile passione naturali, quia scilicet potest corrumpi realiter, et potest realiter immutari. Sequitur: tamen inquantum organum est sic mixtum, ita quod est in media proportione sensibilium (de qua proportione vide Doctorem in 4. dist. AB. quaest. 2. de immortalitate animae) hoc modo natum est immutari intentionaliter ab objecto, inquantum sensibile, id est, quod ut sic, mixtum natum est recipere speciem sensibilem, sive actum sentiendi ab objecto sensibili, inquantum sensibile. Sequitur: hoc modo aliquod objectum est sibi conveniens, ut illud, quod primo immutat, causando speciem sensibilem delectabilis sive convenientis, et aliquod disconveniens, ut illud quod natum est causare speciem in organo tristabilis sive disconvenientis. Sequitur : igitur licet circumscribatur omnis actio prior ista actione intentionali ab objecto, supple inquantum objectum, si ipsa actio intentionalis sit alicujus objecti disconvenientis in organum ut est organum sensus, vel in sensu sequitur dolor. Hic non habet determinare an talis immutatio intentionalis, praecipue actus sentiendi sit praecise in organo vel in sensu, qui sensus est constitutus ex organo sic mixto, et anima, ut patet a Doctore in primo dist. 3.quaest. 6.et in 4.dist.44. Et addit, quod sensus tactus datus est animali a natura, ut per ipsum percipiat corruptiva naturae, et ea fugiat, ut patet 2. de Anima text. 28. et ibi Commentator: Necesse (inquit) est, ut omne animal habeat sensum, per quem comprehendat conveniens et inconveniens ex nutrimentis, ut expellat nocumentum et attrahat juvativum. Hoc idem patet tertio de Anima text. commet. 63. Necesse est (inquit Philosophus) animal corpus tactivum esse, si debet salvari animal; et ibi Commentator : Corpus (inquit) animalis, si debet salvari, et evadere ab occasionibus, necesse est, ut habeat tactum. Et text. 64. ubi Aristoteles ait: Quare et gustum necesse est tactum quemdam esse, quia tangibilis et vegetativi est; hi quidem igitur necessarii sunt animali, quod est manifestum, quod non est possibile animal sine tactu esse.
Addit Doctor, quod ibi concomitatur conveniens vel disconveniens naturae et sensui, ut sensus, et sic concomitantur ibi duae immutationes, quarum tamen una est alterius rationis ab altera, id est, quod ad objectum conveniens vel disconveniens possunt concomitari duae immutationes, quarum una sit realis, quae est vel corruptiva vel salvativa naturae, et alia est tantum intentionalis, quae respicit sensum, ut sensus est, et una est separabilis ab altera, ut satis patet ; et sic potest esse dolor sine illa prima immutatione, quae ponitur ab Henrico prima radix.
(j) Contra illud de differentia perceptionis et apprehensionis, littera patet. Et quod dicit ibi, quod potentia superior, quando concurrit copulans potentiam inferiorem cum objecto facit attentionem, etc. clarius vide in secundo dist. 42. et aliqualiter in primo, dist. 3. quaest. 7.