Augustinus ad Hesychium.
Interrogantibus discipulis ea dominus respondit quae iam ex illo tempore fuerant secutura, sive de excidio ierusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio; sive de adventu suo per ecclesiam, in qua usque ad finem venire non cessat; in suis enim veniens agnoscitur, dum eius quotidie membra nascuntur; sive de ipso fine in quo apparebit vivos iudicaturus et mortuos.
Cum itaque signa dicat quae ad ista tria pertinent, quod eorum trium signorum ad aliquid horum referendum sit, diligenter considerandum est, ne forte quod pertinet ad unum, referendum putemus ad alterum. Chrysostomus in Matth..
Hic autem loquitur de praeliis quae hierosolymis erant futura, cum dicit audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum. Origenes in Matth..
Qui audit ipsas voces quae fiunt in praeliis, audit praelia; qui autem de praeliis longe gestis audit, opiniones vel rumores audit praeliorum. Chrysostomus in Matth.. Quia vero per hoc turbari etiam discipuli poterant, ideo subdit videte ne turbemini. Deinde quia aestimabant post illud bellum quo ierusalem destrueretur, statim finem mundi esse venturum, eos in vera opinione stabilit, dicens oportet enim haec fieri, sed nondum statim est finis. Hieronymus. Idest, non putemus diem instare iudicii, sed in tempus aliud reservari; cuius signum perspicue in consequentibus ponitur.
Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum. Rabanus. Vel admonentur apostoli ne his advenientibus terreantur, ut hierosolymam Iudaeamque deserant; quia non statim finis, sed in quadragesimum annum desolatio provinciae, ultimumque urbis et templi sequetur excidium: de quibus subditur consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum.
Constat autem hic acerbissimos dolores, quibus omnis vastata est provincia, ad litteram contigisse.
Chrysostomus in Matth..
Deinde ut ostendat quoniam et ipse praeliabitur contra Iudaeos, non solum bella praenuntiat, sed et plagas divinitus illatas: unde subdit et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca. Rabanus. Notandum quod in hoc quod dicit consurget gens in gentem, ostenditur perturbatio hominum; erunt pestilentiae, ecce inaequalitas corporum; erit fames, ecce sterilitas terrae; terraemotus per loca, ecce respectus irae desuper. Chrysostomus in Matth..
Et non simpliciter haec fient secundum consuetudinem antea in hominibus existentem; sed ex ira quae erit desuper: et propter hoc non simpliciter dixit ea esse ventura, neque repente; sed cum quadam significatione subdit haec autem omnia sunt initia dolorum, idest Iudaicorum malorum. Origenes.
Vel aliter: sicut aegrotant corpora ante mortem, sic necesse est ante corruptionem mundi ut quasi languens terra frequentius terraemotibus conquassetur, aer etiam vim mortiferam concipiens pestilens fiat; et vitalis virtus terrae deficiens, suffocet fructus. Consequens autem est ut propter inopiam ciborum, in avaritiam et bella homines excitentur; sed quia insurrectiones et lites interdum fiunt propter avaritiam, interdum autem propter concupiscentiam principatus, et gloriam vanam; adhuc profundiorem dabit aliquis causam eorum quae ante finem mundi sunt ventura. Sicut enim adventus christi in pluribus gentibus divina virtute fecit pacem, sic consequens est ut propter abundantiam iniquitatis refriguerit caritas multorum; et ideo dereliquerit illos deus, et christus eius, iterum fieri praelia, dum non prohibentur a sanctitate operationes seminatrices bellorum: sed et adversariae virtutes dum non vetantur a sanctis et a christo, absque prohibitione operabuntur in cordibus hominum, ut excitent gentem adversus gentem, et regnum adversus regnum. Si autem, sicut quibusdam placet, et fames et pestilentiae ab Angelis Satanae fiunt, haec etiam tunc invalescent ab adversis virtutibus, quando non fuerint sales terrae et lux mundi, christi discipuli, destruentes quae ex Daemonum malitia seminantur.
Et aliquando quidem in Israel fames et pestilentiae fiebant propter peccata, quas orationes sanctorum solvebant.
Bene autem per loca: non enim insimul vult deus perdere humanum genus; sed iudicans per partes, dat poenitentiae locum.
Si autem incipientibus huiusmodi malis, non fuerit facta correptio, proficient ad peius: unde sequitur haec autem omnia initia sunt dolorum, generalium scilicet in universo mundo, et eorum qui secuturi sunt adversus impios, ut in doloribus acutissimis crucientur.
Hieronymus. Mystice autem videtur regnum contra regnum consurgere, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbum dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, in haereticis magis intelligi, qui contra se invicem dimicantes, ecclesiae victoriam faciunt. Origenes.
Oportet autem haec fieri antequam videamus perfectionem sapientiae quae est in christo, sed non statim erit finis quem quaerimus: pacificus enim finis longe est ab hominibus istis. Hieronymus. Quod autem dixit haec omnia initia sunt dolorum, melius transfertur parturitionum, ut quasi conceptus quidam adventus Antichristi, non partus intelligatur.