Ad primum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa: solus deus est deus. Omne enim adjectivum ponit rem suam circa suum substantivum.
Sed solus est quoddam adjectivum. Ergo cum dicitur: solus deus, implicat solitudinem circa deum. Sed sicut dicit Hilarius, et habitum est supra distinctione 2, nobis neque solitarius est deus, neque diversus confitendus. Ergo videtur quod haec sit falsa: solus deus est deus.
Praeterea, hoc nomen deus intantum habet naturam termini communis, ut quod de deo dicitur de omnibus personis dicatur, ut cum dicitur: deus creat; vel saltem de aliqua, ut cum dicitur: deus generat. Unde potest fieri descensus sub hoc nomine deus, in subjecto posito pro aliqua personarum. Si igitur haec est vera: solus deus est deus, aliqua istarum erit vera: solus pater est deus, vel solus filius est deus, vel solus spiritus sanctus est deus. Sed quaelibet harum falsa est. Ergo et prima.
Item, secundum philosophum, solum idem est quod non cum alio.
Sed deo, praecipue post rerum creationem, nunquam convenit cum alio non esse, quia in participationem sui esse res creando adduxit. Ergo non potest dici aliquo modo solus deus.
Contra, proprium est quod convenit uni soli.
Sed esse divinum vel omnipotentem est proprium deo. Ergo solus deus est deus vel omnipotens.