CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia artis et prudentiae in hoc quod temperantia salvat prudentiam et non artem.
Hinc est quod etiam temperantiam tali appellamus nomine, quod ipsa nominis interpretatione statim sonat prudentiae salvativum : eo quod talem existimationem salvet qualis existimatio eorum quae conferunt ad vitam. Hoc autem in Graeco magis patet. Graece enim temperantia AdminBookmark vocatur. AdminBookmark Graece, Latine sensus est. AdminBookmark autem salus sive sal-
vatio est'' . Hoc autem nomen temperantiae, sonat circa delectabile : temperat enim ne usque ad ligationem rationis delectando perveniat et corrumpat existimationem certam quam de operabilibus habemus. Existimationem enim hic pro genere ponimus pro omni acceptione. Est enim quaedam existimatio in arte quae est conceptio eorum quae ad artem pertinent. Et similiter in scientia demonstrabilium est, quae conceptio vocatur : et sic est in aliis. Et hoc modo conceptio operabilium ad vitam pertinentium existimatio prudentiae est: et talem existimationem salvat temperantia. Delectabile enim et triste circa quae est temperantia, non omnem corrumpit existimationem. Verbi gratia, existimatio est quod trigonum habet tres angulos duobus rectis aequales : et delectabile et triste hanc existimationem non corrumpit: ita scilicet quod propter praesentiam delectabilis intemperatus nesciat vel non advertat an habeat duobus rectis aequales angulos vel non, sed corrumpit eas existimationes quae circa operabile sunt, conferens ad vitam.
Cujus probatio est : quia principia operabilium sunt singularia in quibus est actus, inter quae tria potissima sunt, scilicet quis, quo, et cujus gratia, sicut in tertio determinatum est. Inter tria potius est gratia cujus fiunt operabilia et finis. Contingit autem quod propter delectationem vel tristitiam hoc principium corrumpit, ita quod non advertat cujus gratia operandum sit, sed ex delectatione allicitur ut contra rectam existimationem operetur : et tunc verum principium operabilium non apparet. Non enim apparet quod hujus gratia operandum sit : nec apparet quod propter hoc eligere convenit et operari quod conferens est ad vitam. Malitia enim delectabilis, sicut diximus, principii corruptiva est. Per oppositum autem temperantia talis existimationis videtur salvativa. Existimatio vera talis sensus vocatur, quando dicimus quodsensuum est salvativa.
Ex AdminBookmark omnibus igitur his concluditur diffinitio prudentiae, scilicet quod prudentiam necesse est esse habitum cum ratione vera circa humana bona operativum sive activum. Cum ratione autem dicimus, quia omnis actio hominis ut homo est, cum ratione est : homini enim ut homo est, in omnibus actionibus suis commune operans ratio. Cum ratione autem vera dicimus : quia bonum hominis operationibus non attingitur, nisi secundum rationem veram operetur. Vera enim ratio est recte judicans de fine. Ubi autem non servatur, hic mendacium incidit : errans enim bonum ut bonum non
eligit, sed potius sibi oppositum : similiter errans non eligit propter hoc quod secundum veritatem finis est, sed propter hoc eligit quod sibi, videtur. Operativum, autem dicimus hunc habitum, quia omnis operatio hominis ex electione. Ex electione autem est, quod in nobis est facere vel non facere : et tales sunt operationes virtutum. Ratio enim speculans sine electione non est practica sive operativa, sed potius contemplativa : et talis non est ratio vera quae est in prudentia, sed potius ad operationem est relata. Circa humana bona esse dicimus : quia etiamsi sit ratio vera et non de conferentibus ad vitam, non proprie est existimatio prudentiae.
Incidit autem dubium de his quae dicta sunt. Diximus enim in antehabitis, quod propter delectationem mala agimus, et propter tristitiam bona fugimus et a bonis recedimus. Haec autem delectatio et tristitia propter quam generaliter mala agimus et bona omittimus, non potest esse aliqua specialis delectatio, circa quam sit aliqua virtus specialis : quia non sufficeret ad totius vitae corruptionem. Videtur ergo quod non tantum delectabile circa quod est temperantia, sit corruptivum existimationis prudentiae, sed delectabile in genere circa quod. est omnis virtus moralis. Adhuc prudentia non solum ordinat temperantiam, sed et fortitudinem et justitiam quae morales sunt virtutes. Non ergo tantum corrumpitur a delectabili intemperantiae, sed et a delectabili injustitiae et timiditatis et audaciae. Non ergo deberetur dicere quod temperantia salvat prudentiam, potius quam fortitudo vel justitia.
Ad hoc autem respondet Eustratius primo quidem, quod cardinales virtutes morales sorores sunt : et quod dicitur de una, intelligitur de alia. Sicut dicitur de temperantia, quod salvat prudentiam, ita intelligitur de fortitudine et justitia. Secundo respondet quod delectabile propter quod mala facimus, et triste propter quod bona omittimus, generaliter sumi- tur, sicut dicit objectio. Sed tamen quod generale est, temperantiae appropriatur : eo quod temperantia circa magis delectabile est : quamvis omnis alia virtus moralis etiam circa delectabile sit: unde propter appropriationem, et non propter proprietatem temperantiae attribuitur, quod sit salvativa prudentiae. Tertia sua responsio est, quod in qualibet virtutum cardinalium moralium tria sunt, scilicet difficile, delectabile, et rectum : unde quaelibet illarum virtutum dicitur dupliciter, generaliter scilicet, et specialiter : temperantia enim specialiter dicta est circa delectabile tactus tantum : generaliter enim dicta temperantia circa omne delectabile est cujuslibet virtutis. Similiter fortitudo dicitur dupliciter : generaliter, et specialiter. Specialiter quidem dicta est circa difficile quod est in bello tantum. Generaliter vero dicta circa omne difficile cujuslibet virtutis. Ita etiam est de justitia. Circa aequum enim et rectum quod est in commutationibus et distributionibus, est justitia specialis. Circa aequum autem et rectum quod in omnibus est virtutibus, justitia generalis est. Et hoc modo virtutes colligatae sunt sibi ut temperantia sine rectitudine justitiae non. sit, et sine constantia fortitudinis, et fortitudo sine temperantia modificante non sit, et sine rectitudine justitiae qua finem attingit, et justitia sine constantia fortitudinis non sit, nec sine temperantia quae modum ponit. In omnibus ergo his prudentia modum invenit, temperantia ponit, justitia tangit, fortitudo tenet. Cum ergo dicitur quod temperantia salvat prudentiam, dicit Eustratius quod de temperantia generali et non de speciali intelligitur. Sine praejudicio Antiquorum posset breviter responderi secundum praedicta, quod quamvis omnis virtus circa delectationem sit, tamen differentia inter delectationes est. Delectabile enim innatum circa quod est tactus, profundatum est in nobis : eo quod innatum est et multum adhaerens, eo quod contemporaneum est nimis afficiens, eo quod vere similli-
mum est et convenientissimum, et violenter ligans, eo quod intensissimam habet delectationem, per quod tota anima trahitur et ligatur. Unde quamvis alia delectabilia aliquod praestent impedimentum existimationi prudentiae, non tamen corrumpunt eam, sicut delectabile tactus : propter quod temperantiae quod tale delectabile moderat, plus quam alii virtuti attribuitur salvare prudentiae existimationem.