In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et seduxit, " id est, seorsum a veritate ducet, " habitantes in terra, " id est, finaliter amantes terrena, et postponentes divina : " propter signa, " id est, miracula, " quae data sunt, " scilicet, permissione divina, " illi, " id est, bestiae, hoc est, praedicatoribus Antichristi, " facere in conspecto bestiae, " id est, Antichristi, in cujus nominis invocatione ministri ejus miracula facient.
" Dicens, " id est, praecipiens, " habitantibus in terra, " id est, in terrenis, qui sibi adhaerebunt, " ut faciant imaginem bestiae, " id est, Antichristi, id est, ut faciant se conformes illi, sicut dicit Glossa et Haymo, hoc est, fidem illius tenebunt, et simulationem illius imitabuntur.
" Quae habet plagam gladii, " id est, cicatrices vulnerum, quae sunt signum mortis: " et vixit, " scilicet, per simulationem resurrectionis : quia sicut dictum est, se finget mortuum, et resurrexisse.
Nota : Aliqui dicunt, quod facient a suis credentibus fieri imaginem Antichristi materialem, sicut nos facimus imaginem Salvatoris, et facient eam adorari in ejus nomine.
" Et datum est illi ut daret spiritum, etc. "
" Et datum est, " id est, permissum, "illi, " scilicet, bestiae, id est, ministris Antichristi bestialibus et irrationalibus, " ut daret spiritum, " scilicet, malignum spiritum prophetandi, " imagini bestiae, " id est, conformibus Antichristi, sicut dicit Glossa.
" Et ut loquatur bestiae imago, " id est, conformes Antichristo loquantur variis linguis, vel prophetantes de futuris, sicut dictum fuit Apostolis, quod possent loqui variis linguis.
Si autem intelligitur de imagine materiali, tunc exponitur sic : a Et datum est illi, " scilicet, statuae, " ut loquatur imago bestiae, " id est, Antichristi. Secundum hoc videtur, quod sit creatura rationalis. Responsio. Loquetur per ipsum praesidentem, sicut idola solebant dare responsa. Unde Haymo : " Arte magica iacient statuam loqui, et futura praedicere : et hoc permittet Deus, peccatis nominum exigentibus, sicut olim permissum est, cum vigeret idololatria. " " Et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
Et faciet omnes, pusillos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos, habere characterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis :
Et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus.
Hic sapientia est.
Hic dicit, quod per saecularem potestatem hoc facient.
Et dicuntur tria. Primo, quod contradictores Antichristi punientur morte. Secundo, quod conformes facient confiteri Antichristum esse Deum ore, ibi, v 16 : " Et faciet omnes, pusillos et magnos, etc. " Tertio, quod nullus nisi praedicatores Antichristi, audebit praedicare, ibi, v 17 : " Et ne quis possit, etc. "