IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Haec littera summatim continet aliquot dicta. Primum,activum et passivum sunt naturae absolutae. Secundum, super illas naturas absolutas fundantur relationes inclinati et approximati, et hae duae praecedunt passionem delectationis. Tertium, non est danda ratio, quare hoc objectum sit delectabile huic potentiae, illud tristabile, nisi quia hoc est hoc, et illud. Quartum, relatio approximationis supponit relationem inclinationis, ambae tamen immediate fundantur in natura absoluta. Quintum, positis his duabus relationibus, inclinatum recipit a perfectivo, ad quod inclinat delectationem, quae dicitur passio, quia non est in potestate passivi in praesentia convenientis, est tamen qualitas, sicut et intellectio, quae simili ratione dicitur actio, de quo 1. d. 1. q. 3. et 4. d. 49. q. 7. quodl. 13. Sextum, omnia per oppositum explicanda sunt de dolore, ad quem requiritur relatio disconvenientis ad id cui disconvenit, et relatio approximationis ad illud, et tunc absolutum, quod est in disconveniente, causat dolorem qui est qualitas. Septimum, dolor et delectatio recipiuntur in appetitu sensitivo, et ideo in eodem ponuntur virtutes morales ad has passiones temperandas.
Aliter potest dici (k) quod sicut generaliter activa et passiva sunt quaedam naturae absolutae, puta calidum, et aliquod absolutum, puta calefactibile, et super ista absoluta fundatur quaedam relationes, secundum quod haec passiva inclinantur ad haec activa, ut ab eis recipiant formam ad quam sunt in potentia passiva ; et quando ipsa sic proportionata approximatur, ibi est alia relatio approximationis mutuae, ad quam sequitur passivum recipere formam ab activo ; hujus tamen actionis in activo, non fuit ratio, relatio aliqua praecedens, puta relatio activi sive approximationis (sed istae relationes erant causae sine quibus non), sed ratio fuit ipsa natura absoluta activi. Sic in proposito potest dici, quod hoc absolutum, ut visus, inclinatur ad aliquid, ut ad extrinsecum perfectivum, puta ad album perfectum, sive pulchrum, et e converso ad contrarium visibile, ut corruptivum ; vel non inclinatur, sed declinatur, et tunc relatio terminantis relationem inclinati ad inclinans, dicitur convenientia ; et alia vocatur disconvenientia, quae, ut accipitur in omnibus sensibilibus, non est relatio aequiparantiae, sed disquiparantiae ; prout conveniens dicitur illud ad quod sensus inclinatur ut ad aliquod perfectivum extrinsecum ; et disconveniens a quo declinat ut a corruptivo et offensivo extrinseco.
Nec est alia ratio, quare visus inclinatur sic ad album, nisi quia talis visus est talis natura, et album talis, sicut nec est aliqua ratio quare materia inclinatur ad formam ut ad perfectionem extrinsecam, nisi quia materia est talis entitas absoluta et forma talis. Hunc autem respectum fundatum in absolutis istis sequitur approximatio, quae tunc est maxima, quando album in se praesens et ut praesens, videtur a visu, vel percipitur.
Ex hac autem approximatione sequitur, quod illud quod inclinatur, recipiat a perfectivo illo ad quod inclinatur, aliquam perfectionem, quae perfectio dicitur delectatio, quae, quia non est in potestate passivi in praesentia agentis, dicitur esse passio, licet sit vere qualitas, et non de genere Passionis ut est Praedicamentum, ut alias dictum fuit ; sicut propter similem rationem dicitur ipsa intellectio actio, licet sit vere qualitas, et sicut intellectio habet aliquid aliud praeter illam rationem, scilicet quod respicit objectum, ut actio, ita et illud respicit causam effectivam, a qua est, sicut passio, ita quod ex istis duobus dicitur, quod hoc est actio, et illud passio.
Ratio igitur causandi delectationem istam non est convenientia, quae fuit relatio in objecto, nec etiam praesentia per perceptionem, quae est alia relatio quasi approximatio agentis ad passum ; sed sola forma absoluta, super quam fundabatur relatio objecti, est ratio causandi istud absolutum, quod est delectatio in illo absoluto, quod inclinabatur ad hoc absolutum, ut ad perfectivum extrinsecum. Ita etiam per oppositum de dolore, quia absolutum quod inclinatur ad absolutum conveniens, declinat ab absoluto corruptivo quod dicitur disconveniens, ut refertur ad potentiam, et si secundo sequitur approximatio, tunc tertio sequitur ex hoc impressio hujus passionis, quae est dolor, quae est contra inclinationem ipsius recipientis, ut forma intrinseca, sicut activum est contra ejus inclinationem, ut extrinsecum.
(1) Quod ergo communiter dicitur, quod conveniens delectat, et disconveniens tristat, hoc non debet intelligi causaliter, quasi convenientia et disconvenientia sint rationes causandi delectationem et dolorem in potentia ; sed abstrahimus quasdam rationes generales ab ipsis absolutis distinctis, quibus convenit effectus ille, qui est delectare, et ab illis quibus convenit effectus ille, qui est causare dolorem ; et illas rationes, conveniens vel disconveniens vocamus ; sicut cum dicimus, omne activum approximatum passo agit in illud ; activum et passivum non sunt rationes agendi, nec patiendi, loquendo de istis relationibus ; sed ut per illas circumloquimur absoluta.
Si quaeritur (m), cui imprimitur illa forma, quae est delectatio, vel illa, quae est dolor, et cujus sit talis inclinatio in anima, an scilicet sensitivae, vel appetitivae ?
Respondeo, possumus distinguere potentiam, qua anima potest hoc apprehendere, et qua inclinatur in hoc, ut in perfectivum extrinsecum, quae inclinatio nata est terminari, apprehensione sola praecedente, et ita sicut sensui per se attribuimus apprehendere, ita videtur quod sic inclinari, ita scilicet quod determinatio talis inclinationis sequens apprehensionem conveniat appetitui sensitivo. Nam propter nihil aliud ponimus appetitum sensitivum, quam propter talem inclinationem, et ejus terminationem sive delectationem consequentem apprehensionem, et ita cum ejusdem potentiae sit forma terminans, cujus erat inclinari, delectatio erit in appetitu qui inclinabatur.
Hoc confirmatur per Damascenum lib. 2. cap. 22. animalium passionum terminus, id est, definitio, est iste: Passio est motus appetitivae virtutis sensibilis in imaginatione boni et mali ; sensibilis ponitur pro perceptibili, quia sensibilis non perceptibilis non dicitur proprie passio animalis ; in imaginatione boni et mali ponitur ut causa, quia illud absolutum, quod est bonum vel malum, quod dicitur conveniens vel disconveniens, est causa hujus passionis ; imaginatio, id est, sensatio in communi, est quasi approximatio agentis ad passum.
Praeterea, virtutes morales ponuntur in appetitu, et non in parte cognitiva, ut distinguitur contra appetitum, et ponuntur potissime propter delectationes et tristitias vitandas ; igitur hujusmodi passiones sunt in eadem parte, et non in cognitiva. Quod igitur dicit Avicenna 8. Metaph. quod delectatio est conjunctio cujuslibet virtutis cum convenienti, accipit ibi virtutem ut includit cognitivam et appetitivam suam propriam, quia quaelibet virtus cognitiva habet suam propriam appetitivam, nec potest perfecte conjungi cum convenienti, nisi secundum utramque conjungatur, et propter propinquitatem accipiuntur tanquam una potentia ; sunt enim inseparabilius conjuncta, quam operatio et delectatio, quas Philosophus 10. Ethic. dicit non posse ab invicem separari, et ideo videntur eadem. Unde tales praedicationes sunt causales, ut sit sensus, delectatio est conjunctio cujuslibet virtutis cum suo convenienti, quia causatur ex objecto convenienti sensui.