Beda. Religiosae mulieres non solum in die parasceve, sed etiam sabbato transacto, idest sole occidente, mox ut operandi licentia remeavit, emerunt aromata, ut venientes ungerent corpus iesu, sicut marcus testatur; praeoccupante tamen iam noctis articulo, monumentum adire non valuerunt; et ideo dicitur una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata.
Una sabbati, sive prima sabbati, prima est a sabbato, quam diem dominicam propter domini resurrectionem mos christianus appellat. Quod autem valde diluculo mulieres venere ad monumentum, magnus quaerendi et inveniendi dominum fervor caritatis ostenditur. Ambrosius. Sed magna oritur hoc loco plerisque dubitatio: siquidem hic valde diluculo, matthaeus vespere sabbati mulieres ad monumentum venisse dixerunt. Sed evangelistas de diversis putes dixisse temporibus, ut personas alias mulierum, et alias conicias visiones. Quod autem scriptum est vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati, resurrexisse dominum, sic temperandum est: ut neque mane dominica, quae est prima post sabbatum, neque sabbato resurrectio facta credatur: nam quomodo triduum completur? non ergo vesperascente die, sed vespere noctis resurrexit. Denique Graecus sero dixit.
Sero autem horam significat in occasu diei, et rei cuiuslibet tarditatem; si dicas: sero mihi suggestum est. Est ergo et sero tempus noctis profundum: unde et mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem, custodibus quiescentibus.
Et ut scias nocte factum, mulieres aliae sciunt, aliae nesciunt: sciunt quae observant noctibus et diebus, nesciunt quae recesserunt. Nescit una maria Magdalene, secundum ioannem: nam eadem et ante scire et postea nescire non potuit. Ergo si plures mariae, plures etiam fortasse mariae Magdalenae; cum illud nomen personae sit, hoc sumatur a loco. Augustinus de cons. Evang.. Vel matthaeus a prima parte noctis, quod est vespere, ipsam voluit noctem significare; cuius noctis fine venerunt ad monumentum: et hoc ea de causa, quia iam a vespere paraverant, et licebat afferre aromata transacto sabbato. Eusebius. Iacebat autem organum verbi extinctum: magnus vero lapis claudebat sepulcrum, quasi mors eum duxisset captivum; sed nondum lapso triduo vita se promit iterum post sufficientem mortis convictionem; unde sequitur et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Theophylactus. Nam Angelus revolverat eum, ut testatur matthaeus. Origenes.
Amotus est autem lapis post resurrectionem propter mulieres, ut credant resurrexisse dominum, videntes monumentum vacuum corpore; unde sequitur et ingressae non invenerunt corpus domini iesu. Cyrillus. Cum igitur non invenissent corpus christi, quod resurrexerat, ducebantur diversis cogitationibus: et propter amorem christi et adhibitam sollicitudinem meruerunt visionem angelicam; sequitur enim et factum est dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt iuxta illas in veste fulgenti. Eusebius.
Iucunditatis et gaudii indicia salutiferae resurrectionis nuntii, et fulgentes amictus praestant. Moyses enim plagas Aegyptiis praeparans in flamma ignis Angelum perspexit. Sed non tales visi sunt mulieribus in sepulcro: sed mites et hilares, quales decebat conspici in regno et gaudio domini. Et sicut in passione eclipsatus est sol, moeroris et angustiae signa promens crucifigentibus filium dei, ita Angeli vitae ac resurrectionis praecones habitum salutiferi festi candidati designabant.
Ambrosius. Sed quomodo marcus unum iuvenem in albis sedentem, matthaeus unum, ioannes et Lucas duos Angelos in albis sedentes visos esse memoraverunt? Augustinus. Possumus intelligere unum Angelum visum a mulieribus, et secundum marcum et secundum matthaeum; ut eas ingressas in monumentum accipiamus, scilicet in aliquod spatium quod erat aliqua maceria communitum ante illum saxei sepulcri locum; atque ibi vidisse Angelum sedentem a dextris, quod dicit marcus; deinde intus ab eis, dum inspicerent locum in quo iacebat corpus domini, visos duos alios Angelos stantes, sicut dixit Lucas, locutos ad earumdem exhortandum animum et aedificandam fidem; unde sequitur cum timerent autem, et declinarent vultum in terram. Beda. Sanctae mulieres astantibus sibi Angelis, non in terram cecidisse, sed vultum dicuntur in terram declinasse; nec quempiam sanctorum legimus tempore dominicae resurrectionis vel ipsi domino vel Angelis sibi visis, terrae prostratum adorasse: unde mos obtinuit ecclesiasticus, ut vel in memoriam dominicae, vel in nostrae spem resurrectionis, omnibus dominicis diebus et toto quinquagesimo tempore non flexis genibus, sed declinatis in terram vultibus oremus. Non erat autem in monumento, qui locus est mortuorum, quaerendus ille qui ad vitam resurrexit a mortuis; et ideo subditur dixerunt ad illas, scilicet Angeli ad mulieres: quid quaeritis viventem cum mortuis? non est hic, sed resurrexit. Die autem tertia, sicut ipse inter discipulos tam viros quam feminas praedixit, resurrectionis suae triumphum celebravit; unde sequitur recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et tertia die resurgere.
Die namque parasceve hora nona spiritum tradens, vespere sepultus; mane prima sabbati resurrexit. Athanasius de human. Verbi. Poterat siquidem statim suscitare corpus a morte. Sed dixisset aliquis eum nequaquam fuisse mortuum, vel non plene mortem ei inhaesisse. Forsitan quoque si eodem momento mors et resurrectio contigissent, gloria incorruptibilitatis in incerto haesisset. Quapropter ut corpus vere extinctum ostenderetur, ipsa meridie mortem sustinuit, et tertia die illud incorruptibile redhibuit. Beda. Uno etiam die in sepulcro et duabus noctibus iacuit, quia lucem suae simplae mortis tenebris duplae nostrae mortis adiunxit.
Cyrillus. Instructae autem mulieres Angelorum affatibus accelerantes ea retulerunt discipulis; unde sequitur et recordatae sunt verborum eius; et egressae a monumento, nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus. Namque femina quae quondam mortis fuit ministra, venerandum resurrectionis mysterium prima percepit et nuntiat. Adeptum est igitur femineum genus et ignominiae absolutionem et maledictionis repudium. Ambrosius.
Mulieribus autem docere in ecclesia non permittitur; sed domi viros suos interrogant.
Ad eos ergo femina mittitur qui domestici sunt. Quae autem fuerint hae mulieres ostendit subdens erat autem maria Magdalene. Beda. Ipsa est soror Lazari, et ioanna, uxor cusae procuratoris Herodis; et maria Iacobi, idest mater Iacobi minoris et ioseph. Et communiter de aliis subditur et ceterae, quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec.
Ut enim perpetui reatus apud viros mulier opprobrium non sustineret; quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam.
Theophylactus. Est autem naturaliter incredibile mortalibus resurrectionis miraculum; unde sequitur et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. Gregorius in evang..
Quod non tam illorum infirmitas, quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes agnoscimus, de eorum dubitatione solidamur. Theophylactus.
Petrus autem hoc audiens tollit moras, et vadit ad monumentum: quia nec ignis novit moras ingestus materiae; unde sequitur Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum. Eusebius. Solus enim ipse credit feminis dicentibus se Angelos vidisse; et cum esset eximii affectus prae ceteris, sedulum se promebat, passim circumspiciens dominum; unde sequitur et procumbens vidit sola linteamina posita.
Theophylactus. Cum autem ad monumentum fuisset, hoc primo consecutus est ut miraretur quae prius ab ipso vel ab aliis deridebantur; unde sequitur et abiit, secum mirans quod factum fuerat: idest apud se mirans rei eventum, qualiter sola linteamina derelicta fuere, corpore myrrha peruncto; vel quantam opportunitatem habuisset fur, ut haec semotim involuta dimittens, circumstantibus militibus corpus auferret. Augustinus de cons.
Evang.. Intelligitur autem hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro: tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum quando et ioannes, cum tantummodo a mulieribus, praecipue a maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato.
Postea autem facta sunt haec de visione Angelorum. Ideo autem Lucas Petrum solum commemoravit, quia illi primitus maria nuntiaverat. Item potest movere quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit. Lucas sola linteamina vidisse, et discessisse mirantem; cum ioannes dicat intrasse, linteamina vidisse posita, et seipsum post Petrum intrasse. Sed intelligendum est, Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, ioannes tacet: post autem ingressus est antequam ioannes intraret.
Beda. Iuxta intellectum vero mysticum, per hoc quod mulieres valde diluculo veniunt ad monumentum, datur nobis exemplum, discussis vitiorum tenebris, ad domini corpus accedere: nam et sepulcrum illud figuram dominici habebat altaris, in quo corporis christi mysterio non in serico, non in panno tincto, sed instar sindonis, quo eum ioseph involvit, in linteo puro debent consecrari; ut sicut ipse veram terrenae naturae substantiam pro nobis morti obtulit, ita et nos in commemorationem ipsius purum de terrae germine, candidumque, et multimodo quasi mortificationis genere castigatum altari linum imponamus. Aromata autem, quae mulieres deferunt, significant odorem virtutum et orationum suavitatem, quibus altari appropinquare debemus. Revolutio autem lapidis insinuat reserationem sacramentorum, quae tegebantur velamine litterae legis, quae in lapide scripta est; cuius ablato tegmine, corpus domini mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur: quia etsi cognovimus secundum carnem christum, sed iam nunc non novimus. Quomodo autem posito in sepulcro corpore domini, Angeli astitisse leguntur, ita etiam tempore consecrationis mysterii corporis christi assistere sunt credendi. Nos ergo, exemplo devotarum mulierum, quoties mysteriis caelestibus appropinquamus, propter angelicam praesentiam, seu propter reverentiam sacrae oblationis, cum omni humilitate vultum declinemus in terram, nos cinerem et terram esse recolentes.