CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia qua virtus dicitur esse artis et non prudentiae.
Sed tamen adhuc est alia differentia artis et prudentiae : artis quidem enim virtus est, prudentiae autem virtus non est, sed ipsa virtus est. Virtus enim dupliciter dicitur. Est enim virtus habitus laudabilis perficiens operantem et opera : et hoc modo ars virtus est et inter intellectuales virtutes numerata. Virtus etiam ultimum est potentiae in re secundum potentiam activam vel passivam : virtutis enim passivae ultimum in minimo est: activae autem potentiae virtus in maximo : et hoc modo dicta virtute omne id quod statum suo nomine dicit in ultimo, non ordinatur ad aliquam ulteriorem virtutem : quia si hoc fieret, esset ultimi ultimum, quod est inconveniens. Diximus
autem in praecedentibus, quod virtus moralis stat in ultimo suo quod est AdminBookmark , in guo si non stet, virtus non est. AdminBookmark enim et nihil aliud ejus finis est. Virtutis ergo moralis virtus non est, quae ulterius ponat in ultimum. Prudentia virtus moralis est. Ars autem finem non habet suam operationem : et salvata ratione artis contingit peccare artificem vel propter negligentiam, vel propter desidiam : quia non procurat quae ad artem exiguntur : vel forte quia perfectus in principiis artis non est : vel quia non bene ordinat et determinat principia ad finem : et sic ars de ratione artis non est in sui ultimo. In ultimo enim est, quando bene dirigit et perfecte in omne quod ad artificiatum exigitur in operibus in quibus artificiatum producitur : et quando bene dirigit in ultimam artificiati perfectionem. Artis igitur virtus est. Prudentiae autem virtus non est. Cujus signum est, quod ille qui in arte peccat volens, corrigibilior est, et minus vituperabilis quam qui peccat ex ignorantia : corrigibilior est enim error voluntatis quam ignorantiae. In prudentia autem opposito modo se habet : pejor enim est in operabilibus peccans ex voluntate quam ex ignorantia. Ignorantia enim in talibus meretur veniam vel ignoscentiam. Malitia autem voluntatis, criminis habet accusationem.