In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et faciat, " scilicet, illa bestia quae corpus Antichristi significat. Glossa, per principes saeculares. " Ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, " id est, quicumque colendo noluerint imitari illam simulationem qua putatur Antichristus esse Filius Dei, et resurrexisse a mortuis : vel Apostolos sibi conformes non honoraverint et obedierint eis, " occidantur, " scilicet, morte corporali.
" Et faciet omnes, pusillos, "
Id est, qui malum quod volunt perficere non possunt, " et magnos, " id est, qui secundum suum propositum operantur malum, " et divites, " id est, superbos divitiis, et elatos in temporalibus, " et pauperes, " fide, et bonis operibus, " et liberos, " id est, a justitia alienos, " et servos, " id est, peccatis repletos. Ad Roman. VI, 20 : Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae, id est, alieni a justitia.
" Habere characterem, " id est, vitae et doctrinae conformitatem," in dextera ma-nu sua, " id est, in opere manifestam, " aut in frontibus suis, " id est per apertam oris confessionem.
" Et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. "
Ad litteram boni habebuntur quasi excommunicati : ita ut nullus audeat vendere, nec ab eis emere. Vel sic : Non solum ita facient per principes saeculares : sed etiam istud, " ne quis possit emere, " Glossa, servos Dei acquirere, " aut vendere, " scilicet, tunicam mundanae conversationis per opera paenitentiae. illi enim tunc dicent, quod non erit flendum, sed divitiis et deliciis vacandum. Vel sic : " Ne quis possit emere, " scilicet, veritatis intelligentiam, studendo, et audiendo, " aut vendere, " docendo, vel praedicando, " nisi qui habet characterem bestiae, " id est, fidem Antichristi in corde, " aut nomen bestiae, " id est, confessionem ejus in ore, sicut dicit Haymo : " Nemo tunc poterit praedicare Christum libere, sed Antichristum tantum. " Propter quod tunc, ut dicit Apostolus, II ad Timoth. IV, 3 : Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria, etc.
" Aut numerum nominis ejus, " id est, nisi habeat multiplicationem operum : ut sic per opera probet se habere fidem in corde, et ore per apertam confessionem. Quid autem sit nomen bestiae et numerus nominis ejus, statim dicetur.
" Hic sapientia est. "
" Hic, " id est, in cognitione nominis bestiae et numeri nominis, " est sapientia, " scilicet, necessaria ut sciatur. Vel, " Hic, " id est, in hoc tempore, quando tanta erit tribulatio, " est sapientia, " scilicet, opus ad cavendum casum.
" Et datum est illi, etc. . ''" Nota : Aliter exponitur ut intelligatur de imagine materiali ad litteram, licet aliquantulum sit tactum.
" Et datum est illi, " scilicet Deo permittente, " ut daret spiritum imagini bestiae, " id est, statuae factae ad similitudinem Antichristi et honorem : " spiritum, " inquam, ut moveatur, et loquatur ad majorem hominum deceptionem. Hoc autem fiet per spiritum praesidentem illi statuae, non unitum ut forma.
Unde subdit : " Et ut loquatur imago bestiae. " Ad litteram per daemonem.
" Et faciat, " scilicet, per suam persuasionem et principum saecularem potestatem, " ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur, " ad litteram, quod figuratum fuit, Daniel. III, 18, ubi praeceptum fuit, quod omnes interficerentur qui non adorarent statuam auream.
" Et faciet omnes, pusillos, etc. " Hic fit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum, " habere charaderem, " id est, aliquod signum, " in dextera manu sua, " ad litteram, " aut in frontibus suis, " id est, capitibus, per quod cognoscantur esse de familia Antichristi, sicut Judaei portant aliquod signum, per quod cognoscantur.
" Et ne quis possit emere, etc. " Ad litteram boni erunt ut excommunicati : ita quod nullus audebit eis vendere, nec ab eis emere. Proverb. XXIX, 27 : Abominantur impii eos qui in recta sunt via.
" Nisi qui habet characterem bestiae, " scilicet signum, " aut nomen bestiae, " scilicet, ut vocetur ab Antichristo Antichristianus, sicut a Christo vocamur Christiani, " aut numerum nominis ejus. " Ad litteram, ut omnes litteras nominis ipsius habeat scriptas aperte. Et hoc totum fiet, ut boni cognoscantur, et non possint latere, sed occidantur.
" Hic est sapientia, " scilicet, in cognitione nominis et numeri ejus.
" Qui habet intellectum, computet numerum bestiae : numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex. "
Hic est secunda pars illius partis, in qua determinatur de secunda bestia, et excitatur intellectus legentis. i Et dicuntur tria. Primo, excitatur lector ad computandum numerum bestiae. Secundo, quod licet videatur per illum numerum Deus, tamen erit homo purus, ibi, " Numerus enim hominis est. " Tertio, ponit numerum nominis : ut per hoc intelligi detur quod sit nomen bestiae, ut possit caveri, ibi, " Et numerus ejus. "