IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit hic primo rationem nominis Eucharistiae .Secundo, ostendit eam esse possibilem. Tertio, Christum vere contineri sub speciebus. Quarto, quod subest rationi nominis, esse Sacramentum. Quinto, quomodo id sit unum unitate integritatis, non indivisibilitatis. Sexto, ponit quatuor differentias inter Eucharistiam et alia Sacramenta, quarum tres sunt excellentiae ejus.
Hic tria videnda (a) sunt. Primo, sicut processum est in aliis Sacramentis, ponenda est quaedam ratio nominis Eucharistiae, et supponenda est ex usu loquentium: secundo, inquirendum est, si illi rationi subsit aliquid reale ; et tertio, si id quod subest sit Sacramentum novae legis, quod principaliter quaeritur.
Ratio nominis (b) Eucharistiae secundum communiter utentes vel loquentes de Eucharistia, potest esse talis : Eucharistia est Sacramentum corporis Christi et sanguinis veraciter contenti sub speciebus panis et vini post consecrationem faciam a Sacerdote sub verbis certis cum debita intentione prolatis, ex institutione divina veraciter signans corpus Christi, et sanguinem sub eis realiter contineri.
De secundo dico (c), quod ista ratio non est in se falsa, quia nulla pars repugnat alteri. Possibile enim est, sine contradictione corpus Christi contineri sub specie panis, et sanguinem sub specie vini (quod supponatur hic, quia dist.10. declarabitur ); possibile est etiam ista signa instituta esse a Deo ad signandum veraciter illa signata sub eis contineri, quia quod Deus potest facere, potest per aliquod sensibile signum impositum signare; ergo isti rationi subest aliquod ens, hoc est, cui non repugnat esse.
Ulterius dico, quod sibi subest aliquod ens in effectu, ut probari potest per auctoritatem et congruam rationem. Auctoritas est Matth. 26. ubi Christus post coenam istud Sacramentum instituit, ut sub istis speciebus verum corpus ejus, et verus sanguis veraciter contineretur ; et non tantum tunc, quando ipsemet confecit, sed quod postea hoc Sacramentum a Sacerdotibus in Ecclesia conficeretur, ad quod dedit auctoritatem, subdens ibi, et dicens Apostolis : Hoc facite in meam commemorationem.
Item habetur Luc. 22. et i. Corinth. 11. ubi Apostolus diffuse determinat de modo perceptionis et consecrationis hujus Sacramenti: Panis, inquit, quem frangimus (nos Sacerdotes) nonne participatio corpo ris Domini est? Et quod istud Sacramentum sit perpetuo in Ecclesia, ibi ait: Quotiescumque, inquit, panem hunc manducabitis, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat, supple, ad judicandum. Unde usque ad tunc durabit Ecclesia militans, et Eucharistia in ea, sicut tenent omnes Sancti.
Quod (d) hoc sit congruum probatur, quia congruum est Christum esse nobiscum in tali signo sensibili, ut magis excitetur quilibet ad reverentiam et devotionem ad Christum ; et hoc patet de facto, quod quasi omnis devotio in Ecclesia est in ordine ad illud Sacramentum. Propter hoc enim clericus cum majori diligentia persolvit officium divinum in ordine ad Missam. Propter hoc etiam populus devotius audit Missam, quam aliquod aliud officium Ecclesiasticum. Propter hoc etiam singuli cum majori diligentia confitentur, quando intendunt secundum ordinationem Ecclesiae, saltem semel in anno communicare.
Congruum etiam fuit, post generationem spiritualem conferri etiam nobis nutrimentum spirituale, et illud magis congrue nobis datur sub similitudine nutrimenti corporalis; nutrimentum autem corporale praecipuum consistit in pane et vino;ergo, etc.
Congruum etiam fuit, quod signum sensibile, sub quo nobis Deus voluit se dare, haberet ordinem ad verba aliqua ab aliquo ministro proferenda, quia aliter nesciremus, quando in tali signo esset Christus, et quando non, et sic periret reverentia debita et devotio.
Congruum etiam fuit, quod in prolatione illorum verborum minister esset in Ecclesia excellens, scilicet Sacerdos, per cujus actum ministerialem Christus sic incipiat esse nobiscum.
(e) De tertio dico, quod illud, quod subest rationi nominis prius positae, est Sacramentum, quia scilicet est signum veraciter repraesentans ex institutione divina, et licet non gratiam accidentalem, tamen effectum aliquem Dei gratuitum, scilicet esse corporis Christi sub tali specie; gratia autem in definitione Sacramenti non accipitur tantum pro gratia accidentali, sed pro effectu Dei gratuito.
(f) De unitate hujus Sacramenti, dico, quod bene possibile esset plura sensibilia concurrere in fundamento unius Sacramenti simpliciter, ut supra dictum est de ablutione et verbis in fundamento relationis Baptismi , sed ibi neutrum illorum est aliquid illius Sacramenti sine altero ; hic autem, et species panis continet suum signatum sine speciebus vini, et e converso. Ideo dico, quod corpus Christi potest accipi stricte, prout includit partes animatas anima Christi, cujusmodi non est sanguis, licet sit in potentia propinqua, ut convertatur in carnem animatam ; et sic corpus est aliud essentialiter a sanguine, et in se etiam potest esse aliud signatum, et per consequens, potest esse hujus proprium signum, sicut est, et propria definitio. Alio modo corpus potest accipi, ut omnia illa includit, quae pertinent ad totum corpus organicum, sive sint partes animatae, sive sint alia non formaliter animata, ut humores et spiritus: et hoc modo sanguis est aliquid corporis. Primo modo accipiendo corpus, licet ipsum et sanguis sint primo diversa signata, tamen constituunt unum signatum totale, quod est corpus secundo modo; et ita signum proprium corporis primo modo, et signum proprium.
sanguinis possunt esse unum signum unitate integritatis, non autem indivisibilitatis.
Congruit autem hoc Sacramentum habere talem unitatem integritatis, et non indivisibilitatis, quia est ad completam nutritionem animae, quae significatur per completam nutritionem corporis; completa autem nutritio corporis fit ex aliquo uno unitate integritatis, non unitate indivisibilitatis, scilicet ex alimento ; non enim nutrit sufficienter cibus sine potu, nec e converso.
(g) Ex dictis patet quadruplex differentia, et excellentia hujus Sacramenti ad alia, quarum triplex est in significando. Una est, quia est simpliciter veracissimum in signando; alia enim Sacramenta veracia sunt quantum est ex se, tamen quandoque non habent effectum suum signatum propter indispositionem suscipientis: istud autem nunquam caret suo signato.
Secunda excellentia est, quia quod significat istud Sacramentum, hoc realiter continet ; alia non.
Tertia excellentia est signati per istud; alia enim Sacramenta significant gratiam accidentalem inhaerentem suscipienti ; istud autem significat gratiam subsistentem, scilicet verum corpus Christi ibi existens.
Ultima differentia est in modo essendi istius Sacramenti, quia omnia alia Sacramenta consistunt in usu et in fieri, ita quod idem est ibi Sacramentum, et perceptio Sacramenti, sicut Baptismus est perceptio Baptismi, nec permanet aliquid quod sit Sacramentum cessante usu tali, vel perceptione ; sed hoc Sacramentum est quoddam permanens etiam ante usum. Et hoc congruum erat, quia Christus permanenter voluit esse nobiscum; ergo in aliquo signo, vel Sacramento permanentiae. Unde usus hujus Sacramenti non est Sacramentum; usus enim verborum Sacramentalium est quaedam via ad Sacramentum, quia in termino prolationis verborum incipit esse Sacramentum; sed usus et perceptio istius Sacramenti est quaedam dispositio sacramentalis, seu via, qua hoc Sacramentum applicetur membro Ecclesiae. Et bene possibile est in utroque usu, si digne fiat, gratiam conferri utenti, sed hoc non est formale et primum significatum Eucharistiae, sed quidam actus sacramentales, in quibus bene potest gratia recipi, si digne fiant, magis tamen in perceptione quam in consecratione, quia actus perceptionis significat nutritionem spiritualem, quae est per gratiae collationem.
Ex his patet ad argumenta. Ad primum, quia Eucharistia non est primo signum gratiae accidentalis, sed subsistentis.
Ad secundum videtur esse bona difficultas contra illum, qui ponit Sacramenta habere actionem respectu significati, sed contra me non concludit. Dico enim, quod hoc modo intelligitur illa propositio, Sacramentum efficit quod figurat, idest, si significat aliquid fieri, illud per Sacramentum tanquam per signum efficax fit: si autem significa , aliquid esse, illud per Sacramentum tanquam per signum verax est. Qualiter autem accipiatur ibi per, dictum est in prima dist. Et cum dicitur, quod nulla virtus finita potest agere ad esse corporis Christi ibi, concedo, proprie loquendo de actione: potest tamen aliqua virtus finita, vel aliquid virtutis finitae esse dispositio immediata ad esse corporis Christi ibi: non a se, sed a Deo assistente ibi. Et hoc modo instituit istas species, ut post consecrationem assistat eis ad hanc praesentiam corporis Christi.
Ad tertium patet, quare istud Sacramentum non habet aliqua verba pro forma, quia tunc non esset Sacramentum permanens, cum verba non possint esse nisi in successione: tamen ipsa consecratio Sacramenti consistit in fieri, et ideo requirit aliquam formam verborum. Sed illa non est forma Sacramenti, sed consecrationis Sacramenti, et pro tanto illa possunt dici verba sacramentalia, quia ad Sacramentum pertinentia, tanquam forma consecrationis ejus, quae consecratio est inceptio sacramentalis; sed non dicuntur sic sacramentalia, sicut verba Baptismi, illa enim sunt sacramentalia, quia forma Sacramenti.
Si autem omnino quaeras, quae sit forma hujus Sacramenti? dico quod ipsae species visibiles sunt materia, id est, proximum fundamentum relationis significationis, et ipsa significatio est ibi formale, sicut in aliis Sacramentis.
Et si quaeras, quid est in hoc fundamento tanquam materia, aliud tanquam forma? Respondeo, quod non est hic aliud tanquam materia, et aliud tanquam forma, sicut est in aliis, cujus ratio est, quia istud est permanens, et ideo non possunt aliqua verba ad ejus essentiam pertinere ; in quocumque autem Sacramento distinguitur materia et forma, signum visibile dicitur esse materia, verba vero forma.
Adquartumdicitur,quod haec ambo sunt unum signum unius rei, ut corpori Christi. Contra : Nomina synonyma sunt alia, et alia nomina, sunt etiam plura signa, non obstante quod idem significent, quia plures sunt ibi voces impositae ad significandum ; ergo a simili cum haec sunt aliae et aliae species significantes, erit aliud et aliud Sacramentum. Dico ergo aliter, quod sicut dictum est in corpore quaestionis, quod sunt Sacramentum unum unitate integritatis, non indivisibilitatis: ideo non concludit.