IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(k) Aliter potest dici. Hic Doctor intendit declarare qualiter dolor potest causari in sensu. Et licet haec littera sit talis clara, tamen propter principiantes aliqualiter exponitur, resolvendo in propositiones. Prima propositio est ibi : Aliter potest dici, quod sicut generaliter activa et passiva, etc. Activa et passiva proprie loquendo, sunt naturae absolutae. Patet de activis ; tum, quia relatio non ponitur de genere activorum, ut patet ; tum, quia Aristoteles 5, Phys. text. cont. 10. dicit: Neque agentis, aut patientis, neque omnis qui movetur, aut moventis, quia non est motus motus, neque generationis generatio, neque omnino mutationis mutatio. Haec ille. Et ibi Commentator: Quasi dicat, quod actio et passio non habent motus neque motoris et moti, neque geniti et generantis, et universaliter tranmutantis et transmutati. Haec ille. De passivis patet, quae propriae sunt receptiva passionum. Patet etiam, tum quia relatio non ponitur de genere receptivorum ; tum, quia passio secundum quam aliquid dicitur proprie pati, est entitas absoluta, et talis non est receptibilis in receptivo.
Secunda propositio est, quod ex quo , causativum et receptivum passionis sunt naturae absolutae, sequitur quod super illis naturis possunt fundari duae relationes, et hoc ante passionem illatam, quarum prima est relatio inclinati, quae terminatur ad rem cui inclinatur, puta ut perfectivum ad suum perfectibile, et perfectibilis ad suum perfectivum, ut calefactibile inclinatur ad calefactivum, ut ad perfectivum extrinsecum, et similiter calefactivum inclinatur ad calefactibile ut perfectivum illius.
Nota tamen, quod quando passivum, sive perfectibile inclinatur ad perfectivum extrinsecum, communiter sunt ibi duae relationes, quarum una est ad perfectivum extrinsecum, et alia est ad perfectivum intrinsecum, ut ad perfectionem, quam recipit postea formaliter, et sic ponuntur ibi duae inclinationes. Secunda relatio, quae fundatur super activo et passivo ante passionem, est relatio approximati ; ante enim causationem passionis requiritur approximatio activi ad passivum. Et addit Doctor, quod relatio convenientis, etc. est relatio tantum disquiparantiae, quod verum est, prout conveniens accipitur pro perfectivo, ad quod sensus inclinatur ut perfectibilis ab eo, et tunc debet magis dici relatio perfectivi ad perfectibile.
Tertia propositio est, quod objectum delectabile, sive conveniens potentiae ex sua entitate naturali habet quod sit sic delectabile, nec est assignanda alia ratio, nisi quia talis entitas. Sicut quod homo sit risibilis, sive quod sit aptus ridere, est, quia talis entitas, vel quia includit talem entitatem, quae est immediata causa risibilitatis. Si enim quis videret intuitive aliquod conveniens potentiae, statim cognosceret quod entitas talis esset ratio immediata, quare et sic esset conveniens. Similiter est de potentia nata delectari in tali vel tali objecto, nulla alia causa est assignanda, nisi quia est talis entitas. Et hoc modo loquendi saepe Doctor utitur.
Quarta propositio est, quod relatio approximationis fundatur in illis absolutis, scilicet perfectivo et perfectibili, praesupposita tamen entitate relationis convenientis, quae relationes, scilicet convenientis et approximationis, immediate fundantur in illis absolutis, nec una fundatur in alia, licet una praesupponat aliam. Addit Doctor, quod tunc est maxima approximatio delectabilis ad potentiam, quae delectatur, quando delectabile est in se praesens potentiae, et hoc in ratione objecti perceptibilis, et ut sic praesens percipitur a potentia. Dicit ergo quod ipsum delectabile stante perfecta perceptione illius, tunc potest immediate causare delectationem in potentia, et hoc, ut est natura talis, scilicet quod entitas absoluta illius delectabilis est ratio formalis producendi delectationem in potentia, cui in ratione objecti delectabilis et perceptibilis a tali potentia perfecte approximatur.
Quinta propositio est, quod delectatio, quae dicitur passio, est entitas absoluta, ut patet ab ipso in primo, dist. 1. quaest. 3. in 4. dist. 49. in quodlib.
quaest. 13. Et addit, quod talis delectatio dicitur passio, pro quanto non est in potestate passivi in praesentia agentis ; proprie enim passivum respicit agens, et per consequens, quod recipit ab activo, inquantum hujusmodi dicitur passio, et ipsum receptivum pro quanto recipit ab activo dicitur pati. Et quod de intellectione dicit, quod dicitur actio, et tamen est qualitas absoluta, vide clare in primo, dist. 3. quaest. ult. in responsione ad ultimum argumentum principale, et in quodlib. quaest. 3.
Sexta propositio est de dolore, ibi : Ita etiam per oppositum de dolore, etc Dolor causatur ab absoluto disconvenientiae sic, quod in tali absoluto prius est relatio disconvenientis terminata ad potentiam, cui disconvenit tale absolutum. Secundo fit approximatio illius absoluti ad potentiam, quae approximatio tunc est maxima, quando objectum offensivum est in se praesens, et actu percipitur a potentia, et tunc a natura absoluta in tali nocivo, sive offensivo causatur dolor in potentia, qui dolor pariformiter dicitur passio, licet sit qualitas absoluta, et eodem modo dicitur passio quo delectatio.
(1) Quod ergo communiter dicitur conveniens delectat, et disconveniens tristat, etc. Sicut etiam dicitur quod omne activum approximatum passivo agit, et tamen activum et passivum non sunt rationes formales agendi nec patiendi, ut expositum est supra sed magis per istas relationes circumloquimur absoluta, quae realiter sunt formales rationes agendi et patiendi.
(m) Si cui quaeritur, imprimitur illa forma, etc. Hic Doctor quaerit de immediato receptivo delectationis et doloris. Et secundo, quae est illa virtus sensitiva, quae inclinatur ad delectabile, et quae declinat a corruptivo, an sensitiva cognitiva, an sensitiva appetitiva.
Respondet quod dolor et delectatio immediate recipiuntur in appetitiva sensitiva, et non in cognitiva, et quod appetitiva est illa, quae inclinatur, etc. Expono tamen litteram aliqualiter ibi : possumus distinguere potenliam, qua. anima potest hoc apprehendere, quae dicitur cognitiva sive apprehensiva, et qua anima inclinatur in hoc, ut perfectivum extrinsecum, et illa est potentia appetitiva. Sed an cognotiva sensitiva, puta visiva et appetitiva visiva sint duae potentiae, de hoc alias. Sequitur: quae inclinatio nata est terminari, puta ad objectum delectabile, sola objecti apprehensione praecedente. Sequitur : Et ita sicut sensui per se attribuimus apprehendere, ita videtur quod sic inclinari, ita scilicet quod terminatio talis inclinationis sequens apprehensionem conveniat appetitui sensitivo, id est, quod appetitus talis fit terminus inclinationis, qua objectum delectabile inclinatur ad perfectivum, vel quod dicatur inclinari ad hoc ut dicatur terminus talis convenientiae sive inclinationis.