Respondeo dicendum, quod, secundum philosophum, solum idem est quod non cum alio, in quo consortium removetur.
Potest igitur haec dictio solus removere consortium simpliciter, vel respectu alicujus. Et dicitur simpliciter removere consortium, quando tollitur associatio alterius quod sit ejusdem naturae et conditionis cum ipso; sicut dicimus aliquem hominem esse solum in domo, quamvis ibi sint multa alia animalia: et dicimus aliquem religiosum incedere solum, cum sine socio sui ordinis vadit, multis etiam ipsum comitantibus; et tunc solus idem est quod solitarius; et est etiam dictio categorematica implicans solitudinem circa subjectum, sicut et quodlibet aliud adjectivum; et ita nullo modo potest accipi in divinis: quia una persona semper habet consortium societatis alterius personae connaturalis et similis sibi. Si autem excludat consortium respectu alicujus determinati, tunc dictio est syncategorematica, importans aliquem ordinem vel habitudinem unius ad alterum, ratione negationis implicitae, magis quam implicans formam aliquam; et secundum hoc dico, quod haec est duplex: solus deus creat; quia removet consortium alterius a forma subjecti subintellecta implicatione, quod est, vel qui est; et tunc est sensus: solus deus, idest ille qui ita est deus quod praeter ipsum nullus alius est deus, creat, et sic vera est. Vel removet consortium in participatione praedicati, et in hoc etiam sensu vera est: est enim sensus, quod nullus alius praeter deum creet. Et idem est judicium de hac: solus pater est pater; vel: solus pater generat. Omnes enim hujusmodi in primo sensu sunt falsae et in duobus aliis verae.
Ex quo patet responsio ad primum, quod procedit secundum primum sensum.
Ad secundum dicendum, quod sicut dicunt sophistae, dictio exclusiva immobilitat terminum cui adjungitur ratione negationis implicitae. Unde non sequitur: solus homo est rationalis; ergo solus socrates. Non enim omne quod est aliud a socrate, est aliud ab homine. Unde negatio implicita in dictione exclusiva ad plura se extendit quando adjungitur proprio quam quando adjungitur communi.
Sed verum est quod ratione affirmationis posset fieri descensus. Unde cum ista: solus deus est deus, habeat duas expositivas, unam affirmativam: deus est deus, et alteram negativam, scilicet hanc: alius a deo non est deus, sub affirmativa potest fieri descensus, ut dicatur: pater est deus, et non sub negativa: alius a patre non est deus.
Ad tertium dicendum, quod, sicut dictum est, in corp. Art., haec dictio solus privat consortium; et quamvis, creaturis existentibus, non possit ab eo removeri consortium respectu hujus quod est esse, tamen potest removeri consortium respectu propriae suae operationis, quae est creatio, et etiam respectu propriae suae naturae. Unde, secundum Hilarium, remota distinctione personarum, etiam creaturis existentibus, deus dicitur solitarius. Quamvis enim haec non esset vera: solus deus est, haec tamen vera esset: deus est solus, idest solitarius.
Quartum concedimus, quod procedit secundum tertium sensum.