Adjutor. Hic petit divinum auxilium in agendis antequam veniat ad faciem, ne scilicet impediatur a visione faciei. Et primo ponit petitionem.
Secundo dictorum rationem, ibi, quoniam pater meus. Petit ergo divinum auxilium dicens, peto videre faciem tuam, sed ad hoc pervenire non possum per me: ergo, tu esto adjutor meus, ut ad hoc perveniam: Ps. 120: auxilium meum a domino.
Sed quantum ad superficiem non videtur ista littera recta esse, quia melius videtur dicendum esse, adjutor meus es tu, et sic habetur in Hebraico, scilicet auxilium meum fuisti. Et secundum hoc commemorat beneficium; quasi dicat, adjutor fuisti. Non ergo de cetero, derelinquas me. Et petit duo removeri, scilicet ipsam desertionem et contemptum interiorem: nam si homo sibi derelinquitur, perit. Oseae 13: perditio tua, Israel, ex te. Deserit autem aliquis aliquem, quia despicit eum. Et deus despicit nos, quia sumus fragiles per naturam, et corrupti per culpam; et ideo dicit, neque despicias me deus. Et quare hoc? quia tu me creasti, et es, salutaris meus, idest tu me salvasti.
Nullus autem despicit opera sua: Ps. 137: opera manuum tuarum ne despicias. Consequenter ponitur ratio dictorum; unde sequitur, quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem assumpsit me; quasi dicat: quia inveni te adjutorem in omnibus aliis deficientibus, ne despicias me. Et sic primo ponit defectum humani auxilii. Secundo ponit auxilium divinum.
Haec littera legitur dupliciter. Uno modo de David ad litteram, sicut habetur in historia 1 Reg. 16: quando fuit David unctus, Isai praesentavit majores filios; dominus autem elegit David, quia Samuel petiit eum. Vel potest legi in persona viri justi, quia ad litteram speranti in domino, deficit omne humanum auxilium: job 19: dereliquerunt me propinqui mei; et qui me noverant, obliti sunt mei. Eccl. 51: circumspiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.
Sed dominus hunc assumpsit et assumit curae suae, et hoc melius est: Ps. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti etc.. Mystice autem, pater meus, idest Adam, et mater mea, idest eva, dereliquerunt me, idest desertioni me exposuerunt per peccatum. Vel, pater meus, idest diabolus, quia pater meus fuit in statu peccati: dereliquit me, quia non habet potestatem in me, mater mea, Babylon, dereliquerunt me, idest contempserunt me.
Et hoc quia, dominus assumpsit me.