CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
In qua parte animae sit prudentia, et de differentia intellectus secundum substantiam et secundum habitum.
Cum autem duae partes sint animae rationalis quae essentialiter est rationem habens : una quidem intellectualis, alia vero acceptiva contingentium quae opinativa vocatur, prudentia in altera istarum partium erit, scilicet in operativa, et illius partis virtus est, sicut dispositio perfecti ad optimum. Opinio enim est circa contingens aliter habere. Circa hoc idem etiam est prudentia. Et quaecumque circa idem objectum sunt, ejusdem partis animae sunt : quia partes animae secundum objecta distribuuntur. Opinio igitur et prudentia ejusdem partis sunt, et non. in intellectu. Quamvis autem dicamus, quod prudentia in opinativa parte animae sit, tamen non est habitus qui solum in ratione sit, sicut opinio est. Hoc autem signum est, quia omni habitui qui solum in ratione est, accidit oblivio : prudentiae autem nulla oblivio est : prudentia igitur in ratione sola non est. Cum hoc enim quod est in ratione et electiva et activa est humani boni : unde quamvis ars et prudentia in opinativa ratione sint et cum ratione vera, tamen arti accidit oblivio, prudentiae autem non : quia ars plus est in ratione, et prudentia plus in opere. Contingit autem hoc, quia secundum artem non oportet hominem semper operari ad totam vitam : secundum prudentiam autem semper operari oportet. Subjecta enim prudentiae sunt sine quibus non est vita : quia in omnibus operationibus hominis aliquo modo necesse est sequi ordinem prudentiae, vel vita destruitur. Quod autem semper in usu et exercitio est, oblivionem accipere non potest.
Quod autem nos aliam dicimus esse partem intellectivam, et opinativam, secundum Peripateticorum et Stoicorum et Epicureorum dictum est. Et in hac re nihil dicere intendimus, nisi secundum quod ab ipsis traditum est, lectoris judicio relinquentes quid et qua ratione dictum tenere velit. Omnium autem trium sectarum una ratio est, qua approbare intendunt intellectualem esse aliam partem a parte animae quae opinativa vocatur. Haec autem est ratio ipsorum, quod quorum actus essentiales in forma et potestate substantialiter differunt, principia illorum actuum differre substantialiter necesse est. Intelligere autem actus est, qui per se intellectualis est substantiae, quae non est intellectualis ex hoc quod aliquid accipiat sed secundum seipsam. Pars autem rationalis in homine non intelligit nisi acceptione alicujus intelligibilis, in quo lumen agentis intellectus est. Intelligere ergo partis rationalis in homine, et intelligere intellectualis substantiae aequivocum est. Intelligere enim intellectualis substantiae per seipsum est sine appositione intelligibilis, ita quod ab intelligibili de suo intelligere nihil accipit. Pars antem rationalis in homine non intelligit nisi per appositum intelligibilis, a quo accipit ad intelligere perfectionem. Hoc autem quia non inusitatis in philosophia difficile est videre, Philosophi ponunt exemplum. In visibili enim alia est potentia lucis, alia coloris ad visum. Quantum enim utrumque actum sit visus, tamen potentia lucis est ex se substantialiter agere visum ad actum. Color autem non facit hoc ex se et substantialiter : sed oportet quod lumen sit in ipso ut ha-
bitus et possessum, virtute cujus agat visum de potentia ad actum. Non ergo eadem est potentia lucis et coloris. Sed unum ex se .et substantialiter agit. Alterum autem ex possesso et habitu superveniente : et iste habitus et possessio constituens est colorem in natura coloris : nec color esset, nisi talis esset superveniens possessio et habitus. Propter quod dicit Aristoteles in secundo de Sensu ei sensato, quod color est extremitas perspicui in corpore terminato. Si autem dicimus quod oculus videt et operationem exercet visus, inveniemus quod etiam hoc est altera potentia. Non enim facit hanc operationem nisi habitu superveniente et possesso primi agentis, et usu secundi, quod primi agentis in se habet habitum. Per omnem eumdem modum est in intelligibili et intellectu hominis sive intellectuali parte. Intelligentia enim suo substantiali lumine agens, formas omnes facit intelligibiles et constituit sua intellectualitate. Forma autem acta per hoc quod ipsa opus est intellectualis substantiae, intelligibilis est habitu superveniente sibi et possesso, scilicet lumine intellectualis substantiae. Omne ens actum et constitutum per se ab aliquo, formam participat agentis et constituentis ipsum. Participat autem ut habitum et possessionem. Nec forma intelligibilis esset, nec intellectualis operationis principium, nisi dicto modo lumine inteliectualis substantiae constitueretur. Patet igitur quod alia est potentia intelligibilis, et alia substantia intellectualis, et alia pars animae quae intellectualis vocatur. Pars enim intellectualis non intelligit, nec intellectualem operationem facit, nisi appositione intelligibilis. Lumine enim quod ut habitum et possessum est in lumine intelligibili, etiam ipsa animae pars principium efficitur intellectualis operationis. Intellectum igitur non habet ut intellectum, hoc est, intellectualiter operantem., nisi ut aliunde habitum et possessum. Hoc autem intellectuali substantiae convenire non potest. Quia sicut id quod substantialiter et essentialiter calor est, nihil est quod calidum faciat vel calorem : ita autem id quod intellectuale est per substantiam,nihil est quod intellectualitatem faciat vel intelligibilitatem. Propter quod de talibus substantiis dicit Aristoteles quod si non intelligerent per seipsas, oporteret quod haberent alium intellectum divinum, et iretur in infinitum.
Ex omnibus igitur his patet, quod intellectus per substantiam ultra animam est : et intellectus qui in anima est, licet per potentiam et rationem pars animae sit, tamen nisi operationes intellectuales exercens, per studium adeptus est et aliunde habitus et acquisitus. Patet etiam, quod intellectualis pars quae in anima est, non est in ea nisi per conversationem et assimilationem ad intelligentiam, et non per conversionem ad sensus. Opinativa autem pars in ea est per immixtionem et conversionem ad sensibilia : et aliam secundum formam et speciem quae substantiale esse dat potentiae, necesse est partem intellectualem et opinativam : quamvis ambae radicentur in. subjecto quod est anima. Haec igitur ratio est omnium philosophorum qui distinguunt inter intellectum secundum substantiam, et inter intellectum possessum et habitum.