CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De constitutione formarum ab intellectualibus substantiis.
In constitutione autem formarum intellectualium valde differunt Epicurei a Stoicis. Epicurei enim omnes formas dicunt dispositiones materiae. Quamvis enim primi Epicurei ultra speciem materiae in causis se non elevaverint, et materiam principium omnium rerum esse dixerunt : tamen qui magis profecerunt in opinione illa, posuerunt materiam et efficientem. Formam autem non dixerunt nisi mere accidens in puritate majori et minori. Et hoc quidem in simplicibus dixerunt esse raritatem et densitatem. In compositis autem ex ipsis quae in materia sunt, dixerunt causari et formari causas coagulationis et liquefactionis hujusmodi. In complexionatis autem non dixerunt esse nisi vel complexionem, vel harmoniam complexionem consequentem. Unde quatuor accidentia ponebant materiae. In simplici enim ponebant rarum et densum, quae dicebant accidentia materiae esse ex positione partium ejus propinquae vel remotae. In commixtis autem commixtionem ponebant accidens. Mixtio enim miscibilium alteratorum est unio. Accidit autem miscibilibus mixtis ex mutua actione et passione removeri ab excellentiis et venire ad medium, in quibus mixtio non est forma substantialis. In mixtis autem et complexionatis in quibus mixtio secundum proportionem ad unum, dicunt harmoniam accidens esse materiae, et non formam substantialem. In complexionatis autem in compositis, quae, inquam, composita ex diversis genere composita sunt, sicut ex capite, manu, pede, et hujusmodi, accidens, tamen dicebant esse harmoniam consequens, sicut est in anima. Et propter diversitatem compositi diversas potentias dicebant esse in anima, sicut est alia potentia in humido, et alia in sicco, et alia mixta in commixto, et alia in simplici. Et qui ponebant efficientem, ex illustratione efficientis dicebant materiae venustatem et praeparationem hanc differre secundum diversam materiae praeparationem : nihil tamen esse formam, sed accidens materiae ex diversa praeparatione, ita quod etiam intellectum possibilem praeparationem materiae dixerunt esse, quando in tantum scilicet materia elevatur ut illustratio primi efficientis resultet in ea secundum modum aliquem, qui primo efficienti vicimus est : et ideo intellectum accidens esse dicunt separabile a materia per turbationem illius praeparationis. Hi ergo qui nullam formam dicunt esse substantialem formam, nec educi de materia, necessario induci in materiam dicunt. Hi ergo intellectum possibilem qui proprie et per se forma hominis esse dicitur, accidens dicunt esse in corpore, et destrui, tali praeparatione corporis destructa.
Hujus autem suae positionis quatuor dixerunt esse rationes. Quarum una est, quod omne quod in materia est secundum possibilitatem materiae est in ipso : possibilitas autem ejus est ex principiis quae sunt in ipso : principia autem sunt potentiae primarum qualitatum. Nihil ergo in ipsa nisi quod ex principiis causari potest : haec autem principia accidentia sunt ejus. Quod autem ex accidentibus causatur, accidens est. Omne igitur quod est in materia, accidens est.
Secunda ratio accipitur ex ratione principii secundum naturam ejus. Princi-
pium enim est, quod ante omnia, et quod post. Physice autem loquendo non est principium, nisi quod est primum per motum : sola autem materia est quae ante omnem motum, et post omnem motum, et subjectum omnis motus et mutationis : sola igitur materia principium est. 0 mne autem quod consequitur substantiam principii, accidens est : omne igitur quod in materia fit, accidens est.
Tertia ratio est sumpta ex ratione primae substantiae. Prima enim substantia est, quae primo et principaliter et maxime substat : substare autem hoc ex ratione primae substantiae est: hile autem sive materia primum subjectum est, ut in primo de Generatione dicitur. Omne igitur quod substantiae habet rationem, necesse est substare : forma autem nulli substat : substantiae igitur non habet rationem : et ideo consequitur quod accidens sit. Secunda enim substantia necesse est quod rationem accipiat a prima.
Quarta ratio est, quod omne quod extrinsecus est alicui, accidens est illi : extra autem essentialia materiae forma est: quia forma nihil est de essentialibus materiae : forma autem accidentalis in materia est.
Istae igitur sunt rationes Epicureorum dicentium formam non esse principium nec substantiam, sed accidens materiae : et hi intellectum dicebant esse in materia ad praeparationem, et accidens esse materiae, et destructa tali materia, destrui intellectum. Dicebant tamen primum esse efficientem, cujus actionis receptio in materia esset intellectus. Illam autem dicebant quod esset esse et non essentia vel substantia, et dicebant quod esset materiae esse talis vel talis : et cum non haberet essentiam, sed esse solum, accidens esse dicebant. Accidens enim est quod habet esse et non essentiam.
Secundum hanc igitur Epicureorum philosophiam intellectus esse est, sed illud esse ex comparatione materiae est ad efficientem primum. Opinativa autem pars etiam esse est secundum eos, et non essentia aliqua vel substantia : sed esse illud est ex comparatione praeparationis materiae sic vel sic praeparatae ad sensibilia, et ea quae accipiuntur cum sensibilibus. Et in hoc errore fuit Alexander commentator Aristotelis, qui hoc expresse tradidit in quodam libro quem fecit de No, hoc est, de mente et Deo et materia prima, et in tantum in isto errore concessit, quod etiam causam primam quae Deus est, dixit esse materiam, sed usque ad ultimum praeparatam. Materiam autem subjectum primum esse dixit, nullam habens praeparationem. Media vero ex diversitate praeparationis diversificari in esse dicebat secundum diversitatem praeparationis illius inter efficiens primum et effectum ultimum : ita tamen quod omnes resonantiae efficientis primi in materia esse diceret et non essentiam : et ideo accidentalia omnia ita esse et destructibilia cum materia. Haec igitur positio Epicureorum, quamvis erronea sit, tamen hoc bene dixit, quod alterum inesse principium intellectus posuit, et alterum opinativae partis.