In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Virgines cum Agno cantantes ambulant, Angelo uno evangelium annuntiante, altero Babylonis lapsum, tertio vero cruciatum eorum qui bestiam adorarunt praedicante : porro duo habentes falces jubentur, ille messem, hic autem vineam terra) demetere.
I. Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. 2. Et audivi vocem de coelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni : et vocem, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. 3. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia et seniores : et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. 4. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno : 5. Et in ore eorum non est inventum mendacium, sine macula eim sunt ante thronum Dei. 5. Et vidi alterum Angelum volantem per medium coeli, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum :
7. Dicens magna voce : Timete Do . minum, et date illi honorem quia venit hora judicii ejus : e adorate eum qui fecit caelum et terram, mare et fontes aquarum . 8. Et alius Angelus secutus est, dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae for nicationis suae potavit omnes gentes . 9. Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna : Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua,
Io. Et hic bibet de vino irae Dei, quod mistum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu Angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni :
II. Et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum: nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus.
I2. Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et fidem Jesu.
I3. Et audivi vocem de caelo, dicentem mihi: Scribe : Beati mortui qui in Domino moriuntur.
Amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis : opera enim illorum sequuntur illos.
14. Et vidi, et ecce nubem candidam: et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in.capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
15. Et alius Angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem : Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae .
16. Et misit qui sedebat super nubem falcem suam in terram, et demessa est terra.
17. Et alius Angelus exivit de templo quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam.
18. Et alius Angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem : et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens : Mitte falcem taam acutam, et vindemia botros vinae terrae, quoniam maturae sunt uvae ejus.
19. Et misit Angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et misit in lacum irae Dei magnum:
20. Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum, per stadia mille sexcenta.