CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta principalia septimae quaestionis posita, num. 1. et primo tria argumenta quibus Commentator probat unius naturae unum tantum esse communicandi modum, et habet pulchram doctrinam physicalem de generatione et motu.
Ad primum argumentum (a) principale dico, quod Averroes in comm. 46. 8. Physic. cujus text. incipit : Utrum autem unumquodque, non loquitur expresse nisi de homine, et quoad hoc contradicit Avicennae sicut ipse dicit ibidem; imposuit autem Avicennae quod posuerit, quod homo potuerit generari aequivoce, et tunc conclusio Averrois vera est. Nihil enim generabile univoce potest generari aequivoce nisi sit ita imperfectum, quod causa aequivoca sive univoca sufficiat ad generationem ejus, et ideo imperfecta entia possunt generari aequivoce et univoce, perfecta autem non. Tamen rationes Averrois videntur concludere non tantum de homine, sed de quacumque specie naturaliter generabilium, et si hoc intendat, conclusio ejus est falsa et rationes non concludunt.
Quod conclusio sua sit falsa, (b) patet per Augustinum 3. de Trinitc. 4. et ratio Augustini ibidem est, quia generatum per putrefactionem propagat alia iterum propagantia; propagantia autem sunt univoca generatis a se, ergo propagata et generata per putrefactionem, sunt univoca. Quod si negat Averroes assumptum de apibus et de animalibus consimilibus, non potest negare de plantis, quia aequivoce genitae, hoc est non ex semine, postea producunt univoce semen ex quo generantur plantae aliae ejusdem speciei.
(c) Contradicit etiam ei Augustinus in Epistola ad Deo gratias, ubi dicit: Multa genera animalium sine parentibus ex terra procreantur, quae tamen pariunt coeundo ipsa etiam sui similia, ne propter diversitatem nativitatis intersit aliud ad naturam eorum, quae procreata sunt ex terra, et eorum quae ex illis coeuntibus orta sunt, similiter enim vivunt et moriuntur, quamvis dissimiliter nata sunt.
Et Ambrosius de Incarnatione Verbi in fine. Sed et ipsemet contradicit sibi ipsi in aliis locis de hac conclusione, nam de generatione accidentium aequivoca patet per ipsum secundo de Caelo et Mundo com. 42. ubi concedit, quod in accidentibus non semper est generatio ab univoco, et ponit exemplum de calore; patet enim quod calor generatur aequivoce ex motu et concursu radiorum, et etiam a calore univoce. In substantiis etiam patet, quia ignis generatur aequivoce et univoce, quod aequivoce, patet tertio de Caelo et Mundo. Et Averroes com. 56. Exitus ignis a lapide non est de capitulo translationis, sed de capitulo alterationis, hoc est, non generatur per lationem, sed per alterationem; generatur etiam per motum lo calem, ex 12. Metaph. com. 18. et pri mo Meteororum de generatione impressionum ignitarum.
Item patet de animalibus, quod multa generantur aequivoce. 12. Metaph. com. 18. Vespae videntur fieri de corporibus equorum mortuorum, et apes de corporibus vaccarum.
Quod autem omnia praedicta generata aequivoce sint ejusdem speciei cum generatis univoce, probatur, quia habent operationes easdem et circa eadem objecta, et ab eisdem conservantur et ab eisdem corrumpuntur.Eosdem enim habent motus sive quantum ad sursum, sive quantum ad deorsum, sive quantum ad motum progressivum, et eadem organa motus progressivi. Ex unitate autem motus concludit Aristoteles 1. de Caelo et Mundo unitatem naturae, et Commentator ibidem com. 8. motus unus non provenit nisi ex unitate naturae, habent etiam haec et illa membra ejusdem speciei, et membra leonis non differunt a membris cervi nisi quia anima ab anima, primo de Anima. Et generaliter quaecumque media possunt concludere unitatem specificam, sive sumpta ex accidentibus sive sumpta ex operibus, concludunt propositum de univocatione generatorum sic, et sic in unitate specifica.
Contradicit etiam sibi (d) Magister suus 7. Metaph. ubi vult quod sicut aliqua eadem fiunt ab arte et a casu, quando principium est simile in materia, illi, quod esset principium motus factionis si idem fieret ab arte, ita vult quod quaedam naturalia fiunt a natura et a casu, et quaedam non; et ibidem Averroes, et incipit textus : Ergo sicut dictum est,vult quod illa possunt generari sine semine aequivoce, in quorum materia potest induci virtute caelesti aliqua virtus similis virtuti seminis in propagatis. Patet igitur multipliciter oppositum conclusionis Averrois, si generaliter et virtualiter intelligatur, rationes etiam suae non concludunt.
Ad primam respondeo (e), quod materia secundum Philosophum primo Physic. et 5. Metaph. est, ex qua fit res cum insit, additur cum insit, ad differentiam oppositi, ex quo transmutato et corrupto fit res, non autem inest rei factae. Si ergo accipit quod forma ejusdem rationis est materia ejusdem rationis, proprie loquendo de materia quae est pars rei inexistens, concedo; sed si accipiat materiam pro opposito, ex quo corrupto generatur oppositum, nego. Ignis enim ejusdem speciei generatur, sive ex terra corrupta sive ex aere corrupto ; in propagatis autem et putrefactis est materia ejusdem rationis primo modo, sed non secundo modo.
Ad secundam dico, (f) quod non dicitur aliquid fieri raro vel ut in pluribus, quia ipsum in se contingat frequenter vel raro ; frequentius enim lapis cadens frangit caput quam Luna eclipsetur. Sed ista differentia debet intelligi per comparationem alicujus effectus ad suam causam, et dicitur ille effectus eveniens in majori parte, qui habet causam determinatam ad suum eventum, quae ut in pluribus producit effectum. Raro dicitur evenire, quando non habet causam suam determinatam ad suum eventum, sed tantum provenit ex aliqua causa ordinata ad alium effectum, impedita tamen ab illo effectu ad quem ordinatur, tamen ex tali impeditione provenit istud raro. Accipitur etiam raro vel ut in pluribus, prout disjungit inter opposita contradictoria, non prout inter disparata disjungit.
Cum igitur arguitur, (g) generabile hoc si generatur aequivoce vel non ex semine, aut igitur ex necessitate, aut ut in pluribus vel raro ex necessitate, concedo, quod non, aut in majori parte vel raro concedo, quod in majori parte comparando ad causam determinatam, et etiam ut est disjunctio inter contradictoria, comparando scilicet effectum aequivocum ad causam aequivocam sub disjunctione ad contradictoria, licet rarius eveniat hoc, quod generetur non ex semine quam quod generetur ex semine, ut videlicet comparantur ad invicem duo disparata.
Quod autem primo modo eveniat ut in pluribus probatur, ita enim per se est Sol causa ordinata ad generandum non ex semine, sicut propagans est causa ordinata ad generandum illud ex semine. Si instatur hic, quod si secundo modo raro evenit, ergo casu, non sequitur, et tamen ita arguit ulterius de casualitate prout casualia dicuntur illa, quae eveniunt tantum ex causa alterius effectus impedita, et ideo ut dicit, casualia sunt monstruosa et non perfecta in aliqua specie, quia, proprie loquendo, casualia non eveniunt ab aliqua causa ordinata, sed causa ordinata ad productionem alterius, impedita producit casuale.
Cum arguitur, (h) tertio de motu et termino :
Respondeo quod ista propositio : Motuum differentium specie, sunt termini specie differentes, non est im mediata, sed dependet ex aliis duabus.
Prima est: Motuum differentium specie sunt fluxus differentes specie vel formae, secundum quas sunt fluxus differunt specie.
Secunda est: Forma fluens vel forma secundum quam est fluxus, est ejusdem rationis cum forma terminante ; ubi autem altera istarum duarum est falsa, propositio assumpta est falsa. Ita est in proposito, quod forma inducta per productionem cujusmodi est essentia, non est ejusdem rationis cum forma, quae est fluens vel secundum quam est fluxus, cujusmodi est productio.
Quod autem sit falsa, quando alterum illorum est falsum patet, quia idem ubi potest acquiri per motum circularem et rectum, qui etiam motus sunt alterius speciei et incomparabiles, secundum Philosophum 7. Physic. hoc autem est, quia forma quae est terminus fluxus non habet distinctionem specificam, sicut illa forma, quae est fluens vel secundum quam est fluxus. Qualitercumque sit de (i) exemplo, forsan oportet ibi exponere Philosophum, et tenere quod ubi fluens secundum circulum et lineam rectam sint ejusdem rationis, inquantum ubi fluens, licet rectum et circulare, quae accidunt lineae seu magnitudini super quam moventur, non sint ejusdem rationis,et ideo quoad illa fit incomparabilitas, non autem quoad ubi et ubi fluens per se, et ideo nec quoad motus per se, saltem illud ad quod hoc exemplum adducitur, verum est, quod forma fluente existente alterius rationis a forma terminante, non oportet ex distinctione motuum distinctionem concludere terminorum. In proposito autem productio est alterius rationis ab essentia terminante ut a termino formali accepto per eam, quia productio est relatio, essentia autem ad se, et ideo pluralitas productionum non concludit distinctionem formalem terminorum ipsarum.
Sed adhuc (k) videtur remanere difficultas istorum argumentorum Averrois, licet enim eadem natura possit communicari univoce et aequivoce, non tamen ab aliquo ejusdem speciei, sed ab individuo unius speciei tantum univoce communicatur, aequivoce autem a causa superiore; natura autem divina non communicatur ab aliqua causa superiore, sed tantum ab aliquo in eadem natura: ergo videtur quod natura illa non habeat communicationem nisi unius rationis.
Respondeo, (1) natura creata non potest communicari nisi communicatione unius rationis a supposito illius naturae, et ratio est, quia effectus non excedit causam; effectus autem communicatus tali supposito est natura, ergo oportet quod principium communicandi sit natura, quia nihil perfectius ipsa natura est in tali supposito communicante, nec aliquid seque perfectum naturae; natura autem est principium communicativum unius rationis, ergo supposito agenti virtute naturae competit communicatio tantum unius rationis.
Oppositum est in proposito, quia suppositum istius naturae potest habere principia alterius rationis in producendo, quorum utrumque sit aeque perfectum cum natura, et ideo utrumque potest esse principium communicandi naturam, et ita hic potest esse duplex communicatio ab illis suppositis,quae sunt hujus naturae.
Si instetur hic, quod duplex est principium operandi in nobis, scilicet intellectus et voluntas, aeque perfectum ipsi naturae, quia idem formae secundum unam opinionem de potentiis animae.
Respondeo, ulterior (m) ratio ejus, quod supponitur hic de duplici principio communicandi naturam in divinis, non autem in creaturis, et potest esse talis: Licet in nobis sit duplex principium operativum, voluntas et intellectus, et ambo sint perfecta et possint habere perfectas operationes sibi adaequatas in ratione operationis, non tamen habent operationes adaequatas sibi inesse, hoc est, licet per intellectum nostrum possumus habere intellectionem ita perfectam, sicut aliqua potest naturae nostrae competere, non tamen intellectio ista erit perfectum ens ut natura, quia intellectio adaequata intellectui, ut potentiae vel objecto in ratione operationis, non est adaequata intellectui vel objecto in esse. Intellectus igitur et voluntas in creatura, etsi sint principia producendi operationes adaequatas sibi in ratione operationis, non tamen in esse, et per consequens multo magis nec realiter adaequatas naturae, cujus sunt intellectus et voluntas. Ita potest argui de quibuscumque principiis productivis in creaturis, quorum distinctio stat in eodem supposito alicujus naturae. In divinis autem quia principium operativum non tantum aequatur naturae in ratione principii operativi, sed etiam in essendo, operatio etiam aequatur principio operativo, et hoc in essendo, et per consequens aequatur naturae. Similiter ergo, quia principium productivum aequatur naturae in essendo, et ideo per ipsum potest communicari terminus formalis productionis adaequatus sibi et naturae in essendo.