IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(n) Ulterius de tristitia, etc. Doctor in ista littera intendit declarare a quo causatur tristitia,quae proprie ponitur in parte intellectiva. Et dicit quod quantum ad aliqua est simile de voluntate, et appetitu sensitivo. Nam appetitui sensitivo est aliquod absolutum ex natura sua conveniens, ut perfectivum extrinsecum, et aliquod disconveniens, ut corruptivum extrinsecum, et quantum ad hoc est simile de voluntate. Sed quantum ad aliud pro eo quod ille appetitus naturaliter se habeat ad objectum, quia ducitur, et non ducit, (sic tamen intelligendo, quod non se habet libere circa actum quem elicit, potest tamen esse causa activa illius actus, ut patet a Doctore in primo, dist. 17.) non sic objectum comparatum ad voluntatem, quae libera est respectu cujuscumque objecti,etiam infiniti, ut patet a Doctore in primo, dist. 1. quaest. 4. et alibi.
(o) Addit, quod licet aliquid ex natura sua sit conveniens voluntati, ut ultimus finis, tamen fit ultimate conveniens per actum voluntatis acceptantis, etc. Vult multa requiri ad hoc, ut aliquid dicatur ultimate conveniens voluntati. Primo quod illud ex natura sua sit conveniens et perfectivum extrinsecum. Secundo, quod intellectus apprehendat illud, ut sic conveniens, et sic cognitum fiat praesens voluntati. Tertio, quod voluntas velit illud, acceptando illud per suum velle. Quarto, quod fiat apprehensio ipsius convenientis voliti et acceptati, et sic est summa approximatio convenientis ad voluntatem. Quinto et ultimo sequitur passio sive delectatio, quae recipitur in ipsa voluntate. Et sic ante hujusmodi passionem praesupponuntur multae relationes. Prima est relatio ipsius objecti convenientis, sive perfectivi extrinseci terminata ad voluntatem, ut perfectibilem. Secundo est relatio objecti, ut cogniti ad intellectum, ut cognoscentem. Tertio est relatio objecti cogniti, ut praesentis ad voluntatem, ut perfecte praesentem. Quarto est relatio objecti cogniti, et praesentis ut voliti et acceptati ad ipsam voluntatem, ut volentem et acceptantem. Quinto est relatio objecti voliti, et ut sic cogniti ad intellectum, ut sic cognoscentem. Sexto est relatio objecti, ut sic cogniti, ut perfecte approximati ad voluntatem, cui perfecte tunc approximatur.
Septimo et ultimo, a tali objecto sic conveniente causatur in voluntate delectatio, quae est qualitas absoluta, quae ut recipitur in voluntate a tali activo dicitur passio, et ipsa voluntas dicitur pati a tali perfectivo. Hoc idem dico de tristitia causata in voluntate, quia primo est aliquod objectum disconveniens, etc.
Sed occurrit difficultas, an delectatio causetur ab absoluto objecti convenientis ? an ab ipso, ut cognito, sive volito, etc.
Dico pariformiter, ut supra dictum est de delectatione causata in appetitu sensitivo, quod entitas absoluta est ratio formalis causandi delectationem in voluntate. Sed illae relationes requiruntur, non nt rationes formales causandi, sed tantum ut causae, sine quibus non, sicut dictum est de relationibus objecti convenientis appetitui sensitivo.
(p) Quod autem tristitia proprie sumpta sit. In ista littera occurrunt aliqua dubia. Primum est de causa delectationis in voluntate. Secundum est de causa tristitiae in voluntate. Circa primum videtur, quod gaudium non sit causatum ab objecto ex natura rei conveniente. Tum, quin delectatio sequitur actum perfectum, ut patet 10. Ethic. c. 4. et 5. hoc expresse tenet Doctor in 1. d. 1. q. 1. et 3. et in 4. d. 49. et sic videtur quod delectationis causa sit actus perfectus circa objectum delectabile. Tum etiam, quia ipse Doctor in dist. 1. q. 3. ubi expresse tenet quod fruitio est actus perfectus voluntatis, et non delectatio, exponit auctoritates Augustini, quae videntur sonare quod fruitio est delectatio, et exponit per praedicationem causalem, et non formalem, patet de illa, quae dicit :Hoc est plenum gaudium nostrum frui Trinitate, haec praedicatio est tantum causalis, videlicet quod fruitio est causa pleni gaudii, et non est formaliter gaudium. Similiter exponitur alia auctoritas Augustini, scilicet fruimur ea re, de qua voluptates capimus, id est, quod fruitio rei est causa voluptatis, ergo ex dictis Doctoris videtur sequi quod delectatio sit ab actu, non ab objecto.
Dubitatur etiam in hoc quod dicit, quod approximatio objecti delectabilis est apprehensio, hoc non videtur verum. Tum quia apprehensio sive cognitio objecti est qualitas absoluta, ut probat Doctor in quodl. q. 13. et in 4. d. 10 approximatio autem est tantum relatio. Tum, quia apprehensio objecti delectabilis videtur causa immediata delectationis, praesertim quando objectum delectabile non est in se praesens ; ergo apprehensio non est approximatio, quia approximatio non potest dici causa, ut patet a Doctore praesenti quaestione.
Item dubitatur in hoc, quod ponit objectum prius volitum, et deinde apprehensum, ut sic volitum quia videtur quod sufficiat quod primo apprehendatur in se, ut objectum delectabile et quod voluntas postea velit illud, ad quod velle potest sequi delectatio, patet, quia ad actum perfectum sequitur delectatio ut supra patuit. Tum etiam, quia per apprehensionem sequentem objectum delectabile non magis movetur, nec magis approximatur, cum per primam apprehensionem sit sufficienter praesens voluntati. Circa secundum principale de tristitia possunt multa occurrere dubia primo in hoc, quod objectum disconveniens causat tristitiam, quia quaero de tali objecto voluntati disconvenienti, aut est malum culpae, aut malum poenae, aut aliquod offensivum, aut corruptivum ? Non primum, quia illud est tantum privatio rectitudinis, quae deberet inesse actui,ut patet a Doctore in 2.distae.et 37.et in 4.dist. 14. et talis privatio non potest causare absolutum, cujusmodi est tristitia. Si dicatur, quod malum culpae causat inquantum nolitum, et non absolute, tunc quaero aut nolitum accipitur pro nolitione, aut pro ipso esse nolito, quo objectum formaliter dicitur nolitum. Si primo, ergo tristitia erit ab actu nolendi, et nullo modo ab objecto. Si secundo, ergo relatio rationis erit ratio formalis causandi absolutum, quod est impossibile, quia nulla relatio realis potest esse ratio formalis causandi aliquid, praecipue absolutum, ut patet a Doctore in primo, dist. 6. 7. 13. 16. et praesenti dist. multo minus relatio rationis, cujusmodi est esse nolitum, erit ratio formalis causandi, etc. Si malum poenae ponitur causa, etc. quaero de illo malo in voluntate ; malum enim poenae in voluntate communiter est tristitia, quae praesupponit causam sui, de hoc patebit in 4. dist. 44. Si tertio, nullum tale videtur esse immediate offensivum et nocivum voluntati, imo videtur quod omne ens sit objectum voluntati, ut patet de igne, de hoc vide Doctorem in 4. dist. 44. Si dicatur, quod ignis, ut nolitus est disconveniens, contra, quia esse nolitum, aut accipitur pro nolitione, aut accipitur pro ipso esse nolito, et arguatur ut prius arguebatur de malo poenae.
Deinde dubitatur in hoc, quod dicit de apprehensione sequente esse nolitum, quia prima apprehensio praecedens esse nolitum videtur sufficiens. Nam Doctor vult in 4. dist. 1. quaest. 2. quod ad habendam tristitiam de peccato, sufficit apprehensio peccati, et nolitio ejusdem, ad quam nolitionem immediate sequitur tristitia.
Deinde videtur quod Doctor sibi contradicat in hoc quod dicit objectum disconveniens esse causam tristitiae, quia in 4. dist. 14. quaest. 2. expresse dicit quod respectu tristitiae duae sunt causae, scilicet remota, quae est voluntas imperans cognitionem peccati, et nolitionem ejusdem peccati, et propinqua sive immediata, scilicet nolitio peccati, ergo contradicit sibi. Hoc idem videtur dicere in 4. dist. 44. ubi sic dicit : Angelus malus habet nolle detineri perpetuo ab igne, et specialiter ab illa ratione ex sententia divina vel voluntate divina illic effective detinente, et ab illo nolle declinat affectio commodi, secundum quam appetit liberum usum potentiae, ut sicut natura sua est indifferens ad quodcumque corpus, sic posset se facere praesentem cuicumque corpori: promovet autem superbia propter quam appetit uti propria potestate ; cornum.
mat invidia, propter quam nunquam vellet determinate esse propter sententiam vel actionem divinam. Istud nolle praecedit detentio, et apprehensio detentionis. Isto autem nolle licet inordinate posito in voluntate ejus, sequitur apprehensio certa de eventu istius noliti, et ex hoc tertio vel quarto, computando ista duo, quae praecedunt nolle, sequitur tristitia : haec ad litteram.
Item dubitatur in hoc quod dicit, quod Beati possunt summe nolle, non tamen possunt tristari, quia non possunt evenire illa, respectu quorum habent nolle, etc. Si enim tristitia causatur ex nolito, et tamen posito contra nolitionem, sequitur quod Angelus et Beatus possunt tristari, imo quasi summe tristari ; patet, quia multa absolute nolunt, quae tamen contra voluntatem eorum ponuntur in esse, quia absolute nolunt offensionem Dei, non tantum a seipsis, sed nec ab aliquo alio, aliter essent injusti et miseri, et tamen multae offensiones in mundo fiunt ; nolunt enim simpliciter et absolute Deum blasphemari ab aliqua creatura, et tamen quotidie blasphematur, et hoc ipsi cognoscunt ; ergo tristantur, si tristitia causatur ad objecto sic nolito, et tamen posito ; et multa alia possent adduci ex dictis a Doctore, probando quod si tristitia sic causetur, quod ipsi possent mul? tipliciter tristari, non solum ex nolitio simpliciter, et posito, sed etiam ex nolito conditionaliter, et posito, sed reservo usque ad 49. quarti.
Respondeo ad omnia dubia et prius praemitto aliqua pro majori intelligentia. Primum, in praesenti non intendo declarare de causa immediata delectationis, videlicet, an sit ipsum objectum in se praesens, ita quod natura objecti convenientis sit immediata ratio causandi in voluntate delectationem ; an cognitio intuitiva illius objecti perfecte praesentis voluntati per hujusmodi cognitionem, sit immediata causa delectationis in voluntate, et forte utraque pars est sustentabilis. Similiter potest dici de objecto conveniente non in se praesente, sed tantum in aliquo repraesentatio, puta in specie intelligibili, potest faciliter sustineri quod vel species intelligibilis supplens rationem objecti convenientis, est causa immediata delectationis, vel actualis cognitio illius objecti. Et quodcumque ponatur, potest consequenter responderi ad dubia de causatione delectationis.
Si teneatur quod objectum in se praesens, vel in specie intelligibili sit immediata causa, responderi potest ad primum dubium, cum dicitur (secundum Philosophum) quod delectatio consequitur perfectam operationem.
Dico quod aliquid consequi ad aliud, pro nunc, contingit tripliciter.
Primo, ut ad causam effectivam, sicut dicimus communiter, causa est, ad quam sequitur aliud.
Secundo, ut ad dispositionem praeviam necessario praecedentem, sicut dicimus quod ad corpus organicum sequitur animatio. Vel tertio aliquid sequitur ad aliud, ut effectus posterior ad effectum priorem, sicut illuminatio secundae partis aeris, sive illuminatio partis remotioris, sequitur ad illuminationem partis propinquioris. Primo modo delectatio non sequitur actum voluntatis, ut causam, quia tunc objectum non esset causa. Secundo modo potest concedi, quia talis delectatio de necessitate praesupponit volitionem objecti, ut dispositionem praeviam. Potest etiam concedi tertio modo, quia delectatio est necessario effectus posterior ipsa volitione, quae est effectus prior, sive modo isti effectus sint ab una causa, sive ab alia et alia, pro nunc non curo, quia an actus voluntatis sit ab objecto, ut a causa, habet requiri in secundo, distinct. 25. quaest. unica. Et sic patet quid dicendum ad auctoritates Philosophi et Commentatoris et Doctoris.
Si vero teneatur quod actualis cognitio objecti convenientis sit causa, pariformiter potest responderi quod talis cognitio non potest esse immediata causa delectationis in voluntate, nisi praesupposita volitione objecti convenientis, vel ut dispositione praevia, vel ut effectu priori, cum. objectum nullo modo actualiter conveniat voluntati, nisi per actum elicitum voluntatis, ut supra patuit, et patet in 1. dist. 1. q. 4. Et sic exponuntur auctoritates Philosophi eo modo quo expositae sunt prius, tenendo quod objectum sit causa delectationis.
Ad expositionem Augustini, cum dicitur quod illae auctoritates intelliguntur de praedicatione causali non formali, dico, quod fruitio potest dici causa non productiva, sed potius dispositiva, ad quam dispositionem sequitu tatio, licet causetur, vel ab objecto vel a cognitione objecti voliti, sicut etiam dicimus, quod Sacramentum Baptismi est causa gratiae ; pro tanto enim dicitur causa, pro quanto est quaedam dispositio ad gratiam, ut exponit Doctor in 4. distinct. 1,
Ad aliud dubium de apprehensione, quae dicitur appproximatio, est facilis responsio, quia non intendit Doctor quod apprehensio quae est qualitas absoluta, sit formaliter approximatio, quae est relatio quaedam, sed sic debet intelligi quod objectum delectabile volitum per actualem apprehensionem, ut sic volitum, est in ultima dispositione, ut posset agere delectationem, quia tunc, ut sic est perfecte praesens, et est potius praedicatio causalis suo modo, cum dicit quod apprehensio est ultima approximatio, id est, quod est causa perfectae approximationis. Et cum ultra dicitur, quod apprenhensio est causa delectationis ; ergo approximatio, dico, quod si hoc teneatur quod apprehensio erit causa praesentiae objecti, et causa delectationis, non enim apprehensio posset actu agere, nisi esset approximata, et praesens voluntati ; est autem praesens in eodem instanti in quo apprehenditur objectum delectabile, ut volitum actualiter a voluntate.
Ad ultimum dubium pertinens ad materiam delectationis, cum dicitur quod sufficit prima apprehensio objecti delectabilis, etc. dico, quod non sufficit ad delectationem, quod patet. Si enim aliquod delectabile esset perfecte praesens voluntati in ratione cogniti, si voluntas odiret illud, vel si actu non diligeret, volendo illud, patet quod nunquam sequeretur delectatio ; hoc enim experimur in nobis ; requiritur ergo quod prius tale objectum conveniat actu voluntati, id est, quod actu elicito voluntatis acceptetur est enim in potestate voluntatis acceptare illud, et non acceptare ; requiritur ergo talis acceptatio, non ut causa delectationis productiva, sed magis ut dispositio praevia, sive ut causa sine qua non.
Et nota, quod Doctor non loquitur de delectatione voluntatis, ut qualitercumque sumpta, quia objectum delectabile, ut actu convenit appetitui naturali, nulla volitione, nec cognitione praecedente, forte potest actu delectare, ut dubitative loquitur in primo distinct. 1. quaest. 4. sed loquitur de delectatione, quae sequitur operationem perfectam, et talis non potest esse, nisi prius objectum actu elicito voluntatis acceptetur, et sic patet, etc.
Ad secundum dubium principale, scilicet de causa tristitiae, dico, quod si ponatur malum culpae objectum disconveniens voluntati, quod non potest dici actu disconveniens, nisi prius nolitum. Et cum quaerit, ut sic nolitum non causat passionem, concedo propter rationem superius factam, sed dico, quod objectum apprehensum, ut nolitum est immediata causa tristitiae, accipiendo tamen objectum cognitum pro ipsa apprehensione, quae est qualitas absoluta ; cognitio enim objecti, ut sic noliti, est immediata causa tristitiae.
Si dicatur, cognitio est objectum delectabile, patet a Doctore in 4. d. 44. est enim perfectio simpliciter, ergo non causat tristitiam.
Dico, quod etsi sit objectum delectabile in se et actu delectaret, si per actum reflexum intellectus cognosceretur, ut objectum delectabile, et ut a voluntate volitum, et ut sic causaret delectationem sui, tamen ut est cognitio talis objecti disconvenientis, et actu voluntatis noliti, potest esse immediata causa tristitiae.
Si dicatur, quod Doctor dicit quod objectum disconveniens est causa immediata tristitiae.
Dico, quod hoc verum est ubiobjectum disconveniens est ens positivum, et absolutum ; ubi vero est tantum privatio boni convenientis, non potest poni causa immediata tristitiae, quae est qualitas absoluta, ut patet.
Ad illud de malo poenae, dico, quod si accipiatur malum poenae pro carentia boni, sicut privatio visionis Dei, tunc posset eodem modo responderi, sicut responsum est de malo culpae quod est privatio boni justi, nisi forte diceretur quod loquendo de utroque malo, tristitia causatur ab aliquo objecto virtualiter continente malum poenae vel culpae, sed esset difficile assignare illud.
Si accipiatur malum poenae pro aliquo reali disconvenienti, dico, quod si tale est assignabile respectu voluntatis, quod tale malum prius nolitum et post ut sic apprehensum, erit immediata causa tristitiae, quia hic reperitur talis entitas, quae potest esse ratio formalis causandi passionem absolutam. Ad aliud de malo corruptivo et offensivo, etc. patet quid dicendum. Cum infertur quod nullum tale ex natura sua est disconveniens naturae voluntatis, dico, quod si hoc erit, conceditur tunc quod tristitia a nullo tali potest causari. Posset tamen dici quod posito quod non sit aliquod ens positivum immediate corruptivum, sive nocivum voluntati, nihilominus, quia aliquod est nocivum potentiis sensitivis, illud idem potest esse disconveniens voluntati, pro quanto ipsa voluntas est sic amore naturali, et etiam elicito, unita ipsis potentiis, ut patet a Doctore praesenti dist.
Ad aliud, ubi dicitur quod prima apprehensio objecti disconvenientis est sufficiens causa, patet quod hoc non est verum, quia sicut objectum delectabile non potest actu convenire potentiae, nisi sit prius volitum, sicut objectum tristabile non potest actu disconvenire, nisi sit actu nolitum ; et sic patet quomodo prima apprehensio objecti tristabilis non sufficit.
Ad aliud, ubi dicitur quod Doctor contradicit sibi, quia ponit tristitiam immediate causari a volitione, dico, quod littera Doctoris in 4. d. 14 et 44. debet sane intelligi ; non enim vult quod nolitio objecti positi sit immediata causa tristitiae, sed apprehensio peccati sic noliti, et tamen positi est immediata causa; dicitur tamen nolitio causa ex hoc, quod requiritur ut dispositio necessaria. Si enim apprehenderetur peccatum in se, et voluntas non haberet nolle, nunquam posset sequi tristitia, sed posita nolitione peccati jam positi, cognitio sequens erit immediata causa, et sic exponantur illa dicta in quarto. , Ad ultimum de Beatis, etc. Responsionem quaere, hoc tamen differatur ad materiam de beatitudine in 4. dist. 49.
(q) Et si quaeratur, quare non potest voluntas, etc. Respondeo voluntas ut voluntas, libera est, sed ut nolens non est formaliter libera, id est,quod voluntas diciturlibera ut praecedit actum voluntatis ut elicit illum, ut patet a Doctore in 2. dist. 25. sed ut actu nolens non potest dici libera, quia ut sic tantum se habet in ratione receptivi, et sic per nolitionem est determinata. Si ergo reciperet nolitionem ab objecto, tantum passive se haberet, et nullo modo active, et per consequens respectu nolitionis nullo modo diceretur libera.
Contra aliqua dicta Doctoris arguit Oecham in tertio, quaest. 14. et primo de dolore in parte sensitiva, et dicit . sic : Dolor qui proprie est passio, et qualitas appetitus sensitivi ab apprehensione sensitiva causatur, et non ab objecto apprehenso a sensu, nec ab actu appetitus, sed solummodo ab apprehensione, et potentia appetitiva et Deo, si tamen appetitus sensitivus habeat aliquam efficientiam respectu illius passionis, hoc non videtur necessarium ponere, sicut alias patebit. Primum, scilicet quod dolor non causetur ab objecto apprehenso, patet per propositionem frequenter acceptam, quia effectus sufficienter dependet a suis causis essentialibus et dispositionibus earum, sed destructo objecto remanente apprehensione objecti in sensu, nihilominus potest causari dolor vel delectatio in appetitu, sicut patet quando aliquis sensus interior, puta phantasia per actum abstractivum apprehendit aliquod objectum nocivum vel delectabile, quantumcumque illud objectum annihilaretur, nihilominus potest causari dolor vel delectatio in appetitu sensitivo ; sicut etiam si Deus conservaret visionem alicujus objecti delectabilis vel tristabilis, et destrueret objectum illius visionis, posset statim causari delectatio vel tristitia in appetitu sequente visionem, sicut patet per experientiam, et per consequens objectum apprehensum nullo modo est causa immediata istarum passionum, sed solum si sit causa, sicut ponit Joannes in tertio in illa quaestione : utrum Christus doluit secundum portionem superiorem, solum est causa mediata respectu illius passionis, et solum causa causae inquantum naturaliter notitiam intuitivam in sensu causat, et eam conservat, quae cognitio causat immediate passiones modo praedicto. Secundo, arguit contra positionem Doctoris de delectatione et tristitia in voluntate, et dicit sic : Ulterius sciendum est quod omnis delectatio et tristitia causatur in voluntate mediante volitione et nolitione ; sed volitio et nolitio est duplex, quaedam absoluta, et quaedam conditionata. Absoluta est illa qua simpliciter volo vel nolo aliquid sine omni conditione ; conditionata qua aliquid volo vel nolo sub conditione, sicut nauta nollet projicere merces in mari si posset evadere submersionem, et utraque tam nolitio quam volitio conditionata est sufficiens ad causandum tristitiam et delectationem modo prius declarato. Haec ille.
Tertio, arguit contra illud quod Doctor probat, videlicet quod nolitio potest separari a tristitia, ut patet in Beatis, qui absolute nolunt aliqua evenire, in quibus tamen non est tristitia, nec esse potest, etc. Dicit Occham quod ista ratio non concludit universaliter distinctionem inter actum nolendi, et tristitiam, quia adversarius diceret quod non quilibet actus nolendi est idem cum tristitia, sed tantum ille actus nolendi, quo nolo aliquid, cujus tamen oppositum accidit, est idem cum tristitia, quia ille actus nunquam esse potest sine tristitia, nisi per miraculum ; et ideo si Deus et Beati nolunt aliquid, cujus oppositum eveniret, tunc tristarentur, vel miraculose suspenderetur causalitas actus nolendi respectu causationis tristitiae per potentiam divinam, vel impediretur illa causalitas propter excellentiam delectationis. Et ideo melior via ad probandum distinctionem praedictam est ista, scilicet quod Angelus malus intensive diligit se, et vult sibi bonum, et vult homines absolute peccare, et multa talia consequenter eveniunt, et tamen non delectatur quod eveniant sicut vult, quia sicut in beato de communi lege nulla est tristitia, ita in damnato nulla est delectatio. Eodem modo si beati vellent aliqua evenire, et eorum opposita eveniunt, tunc probaretur sufficienter quod quilibet actus nolendi distingueretur a tristitia, quia si aliquis non distingueretur, maxime esset iste, cujus oppositum eveniret ; sed ille tunc potest esse sine tristitia, sicut patet in Angelo bono, et in beatis in quibus esset talis actus nolendi sine omni tristitia, et ad istam probationem non pervenit Joannes. Haec ille.
Sed quia solutio istarum rationum satis potest haberi ex his quae supra diffuse dixi de tristitia et delectatione, ideo ad illas in particulari respondere non curo.