Ne tradideris. Hic exponit quod dictum est; et duo dicit. Primo petit liberari ab inimicorum periculo. Secundo ostendit se inimicos habere, ibi, quoniam insurrexerunt. Dicit ergo: ne tradideris me in animas tribulantium me; quasi dicat: sic peto dirigi in via, quod non incidam in potestatem inimicorum. Et non dicit in manus, sed in animas, idest in voluntates. Sed contingit quod sancti traduntur in manus inimicorum, quia terra data est in manus impii, ut dicitur job 9. Sed non in animas; quia voluntatis eorum est ut trahantur ad malum, sed deus hoc non permittit: Eccl. 18: si praestes animae tuae concupiscentias tuas, faciet te in gaudium inimicis tuis. Quoniam insurrexerunt. Hic ostendit se habere inimicos.
Et primo ponit eorum conatum. Secundo eorum defectum. Dico, propter inimicos, et hoc, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Haec verba exponuntur tripliciter: historice, allegorice et moraliter: historice, quia ad litteram aliqui mali testes falsum dixerunt contra David, scilicet doeg idumaeus qui accusavit sacerdotem et David, et alii.
Allegorice de christo, contra quem iniqui testes accusantes eum insurrexerunt: Matth. 26: novissime venerunt etc.. Moraliter, quia contra unumquemque justum falsi testes quandoque sunt falsi doctores, sua doctrina conantes a recta via alios declinare: isa. 5: vae qui dicunt malum bonum et bonum malum. Item adulatores dicuntur testes falsi: isa. 3: popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt: Prov. 19: testis falsus non erit impunitus. Et mentita est etc..
Hic ponit eorum defectum. Haec verba secundum quod hic ponuntur, tripliciter intelligi possunt. Uno modo sic. Dicitur aliquis loqui sibi, quando solus intelligit verba sua; sed quando aliis, non: 1 Cor. 14: qui loquitur lingua, sibi et deo loquitur, non hominibus; et sic est sensus; sunt falsi testes; et loquuntur mendacium, et persuadent; sed iniquitas eorum mentita est sibi; quasi dicat, non mihi, quia non acquiesco eis. Vel mentita est iniquitas sibi, idest sui damno; quia ex mendacio eorum quod intenderant ipsi, incurrerunt malum: Eccl. 27: qui laqueum aliis ponit, peribit in illo. Vel mentita etc. Quia non pervenerunt ad effectum de hoc quod proposuerunt facere mihi et aliis justis viris: job 5: consilia pravorum dissipat. Hieronymus habet, apertum etc. Idest aperte locuti sunt contra me.