MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Quid nobis Ex plenitudine gratiarum Mariae venerit?
Jam igitur ostensum est sufficienter qualiter beatissima Virgo gratia plena fuerit. Primo, quia omnes gratias generales et speciales omnium creaturarum in summo habuit. Secundo, quia illas
gratias habuit a quibus omnis creatura vacua luit. Tertio, quia sua gratia tanta fuit, quod pura creatura majoris gratiae capax non fuit. Quarto, quod gratiam increatam totam in se continuit, et sic per omnem modum gratia plena fuit. Fuit etiam ista plenitudo secundum
omnem plenitudinis rationem plenitudo perfectissima. Est enim plenitudo alia dativa et non receptiva quae soli Deo convenit, ut dictum est supra. Alia est receptiva, et haec est triplex :
Quaedam enim est receptiva et dativa et non retentiva, et haec est plenitudo canalis. Et sic beatissima Virgo plena est gratia omnium quantum ad numerum gratiarum, quae omnes ad numerum transeunt per ipsius manum. Unde, Eccli, XXIV, 41 : Ego quasi aquaeductus exivi de paradiso Dei, hoc est, de deliciis misericordiarum Dei. Item, Bernardus : " Diu fluenta gratiae defuerunt: quia nondum venerat aquaeductus . " Et ille aquaeductus est mirabilis : quia per ipsum defluunt omnes aquae gratiarum deorsum, et iterum per eumdem defluunt sursum: unde, Sapient, VII, 11: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Et sic, Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur .''
Est autem secunda plenitudo receptiva et retentiva et non dativa, et haec est plenitudo vasis. Et secundum hanc plenitudinem plena fuit omnibus gratiis creatis secundum speciem, quas omnes in specie in summo habuit et numquam amisit, et praeterea gratia increata quam totam simul accepit et novem mensibus in se clausit. Fuit igitur non solum vas, sed etiam erat illud. vas admirabile, opus Excelsi, ut dicitur, Eccli. xlii, 2. Mirabile enim erat vas, quod majus seipso contineret: et hoc ipsa beatissima Virgo, de qua canit Ecclesia: " Virgo Dei genitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo. " Item, Vas est admirabile, quod vinum et aquam simul sine interstitio, et tamen sine conjunctione contineret. Et vas istud fuit beatissima Virgo, quae deitatis vinum et aquam humanitatis simul continuit sine mixtionis confusione naturarum vel proprietatum : non enim commixtionem passus est neque divisionem. Item, Vas esset admirabile, quod manens clausum, omnia in se reciperet, clausum iterum effunderet: illud autem sanctissimum vas est beatissima Virgo, quae Dominum concepit, virgo peperit, et post partum virgo permansit : unde fuit hortus conclusus, fons signatus . Fuit etiam porta clausa , ''per quam rex solum ingrediebatur et egrediebatur.
Et est plenitudo receptiva dativa et retentiva, et haec est plenitudo fontis, qui est plenus, et tamen effluit. Hac plenitudine plena fuit etiam beata Virgo, a qua continue effluit gratia, et tamen ipsa semper est plena gratia: unde ipsa est parvus fons, qui crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit . Ex fonte enim hujus plenae plenitudinis profluit omnis plenitudo humani generis.
Ex hac enim venit nobis pretium redemptionis, aqua ablutionis, panis refectionis, medicina curationis, arma expugnationis, praemium remunerationis.
Pretium redemptionis, secundum hoc est ipsa sacculus pecuniae, de quo, Proverb. VII, 20. In quo, sacculo, scilicet Christo Jesu, sunt omnes thesauri scientiae et sapientiae Dei absconditi , quem secum tulit beatus vir qui non abiit in consilio impiorum : tulit, dico, in ipsius Virginis assumptione, et reversurus in die plenae lunae, id est, in consummatione Ecclesiae. De hoc pretio dicitur, Proverb. XXXI, 10 : Mulierem, fortem quis inveniet ? Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Dicit Glossa : " De ultimis, ''id est, de extrema humilitate bea-
tissiniae Virginis : vel, de ultimis, id est, de conjunctione Dei et hominis, qui sunt duo ultimi fines. " Attingit onim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter . Illud pretium fuit in die annuntiationis collectum, in die passionis persolutum. Sed miseri Judaei pretium nostrum cogitaverunt repellere, quamvis enim esset aurum terrae illius, id est, beatissimae Virginis optimum, tamen ipsi non cognoverunt : quia ipsi non crediderunt ipsum Deum esse : et qui fuit aurum mundissimum, crediderunt osse cuprum, et mel suspicati sunt esse fel: unde et omni modo quo probatur aliqua pecunia, probaverunt ipsum. Examinaverant eum per ignem, Psal. XVI, 3: Igne me examinasti. Sed nec sic invenerunt aliquid de scoria : unde, Ei non est inventa in me iniquitas. Praeterea etiam numeraverunt. Psal. XXI, 18 : Dinumeraverunt omnia ossa mea, ''insuper in statera crucis libraverunt I unde cantatur : " Statera facta corporis, " Et sic effluxit pretium redemptionis.
Sic etiam effluxit nobis aqua ablutionis: ipsa est enim fons patens, de quo, Zachar. XIII, 1 : In die ille erit fons patens domui David ei habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris ei menstruatae. Et erit fons hortorum, puteus aquarum viventium. Et fons iste praefiguratus fuit, II Regum, xxiii, 15, quando David dixit: O si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem juxta portam ! Beatissima Virgo est fons quantum ad communia beneficia quae exhibuit omnibus, puteus quantum. ad specialem devotionem quam dat suis specialibus, cisterna vero in quantum ab ipsa fluit refectio peccatoribus, quae cisterna est juxta portam, quia vult omnes satiare : unde clamat, Eccli. XXIV, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Aqua cisternae hujus est Christus, qui est fons vitas saliens in vitam aeternam . Hanc aquam militum desideravit David, id est, populus Iudaicus : unde clamat Isaias, xli, 17 : Egeni et pauperes quaerunt aquas, ei non sunt. Job, xxx, 30 : Ossa mea aruerunt prae caumate. Et, Psal, cxlii, 6 : Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Et Dominus tunc dedit Moysi consilium, Numer. xx, 8 : loquimini, inquit, ad petram, id est, ad beatam Virginem, duram contra tribulationem, gravem contra instabilitatem, frigidam contra libidinein : et illa dabit vobis aquas, Et tunc aperuit eis thesaurum suum, fontem aquae vivae de cisterna in Bethleem. Et hanc aquam tulerunt tres fortes, fides, charitas et humilitas Virginis. Fidos per quam sancti vicerunt regna, quae fortis, quia montes transfert . Charitas fortis : unde, Fortis est ut mors dilectio . ''Humilitas fortis : quia solo odore regem de accubitu suo, id est, de palatio Patris traxit ad ubera matris.
Sed quid fecit David, id est, populus iudaicus de aqua ista? Postquam venit, non bibit, quia non credidit, Sed libavit in cruce. Sed certe illa libatio nostra fuit ablutio : ipse enim dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo . Iste etiam puteus figuratur per illud de quo cantant filii Israel, Numer, XXI, 17 : Ascendat puteus. Et dicitur ibi, quod illum puteum foderant vel fecerant principes et duces in decreto legis et in baculis suis. Verum est, quod principes, id est, Patriarchae et duces, id est, Prophetae cum ipso legislatore Moyse multum diu foderunt istum puteum, desiderando, orando, praefigurando, prophetando : sed Matthaeus Novi Testamenti fossor fodere scivit. Liber, inquit, generationis Jesu Christi , etc. Et infra : Virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus , Ecce vena vitae. Iste tetigit rectam venam : quia: ut dicitur in Job, xxviii, 1: Habet argentum venarum suarum principia, Et istud principium tetigit hic Matthaeus : ipsa enim protulit nobis fontem vitae, sicut optime figuratur in Genesi, ii, 10, ubi legitur, quod fluvius egrediebatur de paradiso voluptatis., et dividebatur in quatuor flumina : quia de beata Virgine egressus est Dominus, qui effluit in nos illa quatuor maxima beneficia, a quibus derivantur omnia alia beneficia, scilicet generationis, recreationis, justificationis, et glorificationis. Et bene dicuntur flumina haec beneficia : quia contulerunt nobis quatuor quae solent flumina magna portare civitatibus per quas fluunt : flumen enim necessaria apportat, superflua deportat, sordes abluit, sitim exstinguit. Beneficium igitur creationis dmnia necessaria apportavit, recreationis omnia detulit superflua, tunc enim hircus emissarius peccata populi detulit in desertum, sicut dicitur, Levit. XVI, 10. Nihil enim superfluum nisi peccatum. Beneficium justificationis omnia immunda abluit : quia Dominus abluit sordes filiarum Sion in spiritu judicii, et spiritu ardoris . Beneficium autem glorificationis omnem sitim exstinguit. Sitit enim omnis anima ad Deum fontem vivum. Et haec sitis numquam hic exstinguitur : quia hic non saturatur oculus visu, nec auris auditu, ''sicut dicitur, Eccle. I, 8 : sed satiabimur cum apparuerit gloria ejus, quando de torrente voluptatis ejus potabimus . Haec sunt igitur quatuor flumina quae nobis profluunt ex plenitudine ista semper plena.
Profluit nobis nihilominus ex ipsa panis refectionis : ipsa enim est quasi navis institoris, de longe portans panem suum . De longe dicit: quia est panis vivus, qui de caelo descendit , ''ad quem invitat nos beata Virgo dicens, Proverb. IX,
5 : Comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Deus trinitas aquam scilicet humanitatis cum vino deitatis miscuit: hoc enim fecit cum humanam naturam divinae univit: sed beatissima Virgo miscuit quando credidit et consensit. Panem quoque istum ipsa confecit nobis : ipsa est enim mulier illa Evangelica 5, quae tria sata, id est, corpus Christi et animam et divinitatem conjunxit. Fermentum autem in hac confectione fuit fides Virginis vera : quia quem coeli capere non poterant, etc. Istum panem petierunt parvuli, et non erat qui frangeret eis . Quam fractionem petebat, Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum. Unde fuit verum quod panis iste pistus fuit in incarnatione, sed fractus in passione quando misit crystallum suam, sicut buccellas . Alia translatio habet: sicut fructum panis. Misit igitur crystallum suam, id est, clarissimam animam, suam ad limbum, sicut frustum panis divisum a pane, Id est, corpore quod latuit in sepulcro, cum quo unita fuit. Homo autem integer panis vivus qui de coaelo descendit.
Effluxit etiam ab hac plenitudine medicina curationis. Eccli. xxxviii, 4 : Altissimus creavit de terra medicamenta. Et ibidem, xliii, 24 : Medicina omnium in festinatione nebulae, hoc est, in Christi carne purissima festinata et subito decisa et in corpus formata : et haec nobis ex ista effluxit plenitudine. Unde ipsa dicit, Eccli. XXIV, 41 : Ego quasi fluvii dioryae exivi de paradiso, scilicet Dei. Dioryx qui interpretatur medicamentum generationis, Christus est qui sanat omnes infirmitates nostras et omnis generationis.
Accepimus quoque ab hac plenitudine arma expugnationis. Sed quae convenientia armis cum medicina ? Quia ab eadem accepimus arma et medicinam. Hoc op- time figuratum est, III Regum, VII, 2, in domo saltus Libani quam aedificavit Salomon, ut explanat Magister in Historia. Domus illa in duas partes fuit distributa. Superior fuit pigmentaria, in qua fuerunt pigmenta et aromata ad usum templi. Altera fuit armaria Ad tuitionem regis et decorem domus. Libanus candida est beata Virgo, quae tota candida, tota pulchra iulus et extra, quam domum fecit sibi Salomon : quia sapientia aedificavit sibi domum , ''in qua fuit medicina contra vulnera peccatorum, arma contra mundum et diabolum.
In hac autem domo dicitur specialiter de scutis aureis quae fecit Salomon. Et quid signant illa scuta, nisi illud scutum quod petit Psalmista, Psal. XXXIV, 2 : Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Et Dominus ita fecit. Introibo, inquit, in admirabile tabernaculum : quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti. Istud tabernaculum intravit, et se armavit, et ibi. scutum induit bonae voluntatis, de quo Psalmista, Psal. v, 13 : Scuto bonae voluntatis tuae, etc. Scutum bonae voluntatis suae ipse numquam in aliquo tantum ostendit quantum in nobis, in hoc quod assumpsit scutum istud, et factus est lucifer noster. Unde notabiliter dicit : Coronasti eos. Haec enim summa corona hominis ad alias coronas, quod vidit Deum ferentem scutum suum. Unde quod hic vocatur scutum, in libro Canticorum diadema appellatur, Cantic, iii, 11: Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua. G lossa : " Virgo Maria. " Item, Alia Glossa super illud : In die desponsationis, dicit : " Tempore annuntiationis, " Scutum in pugna passionis in quinque locis fuit perforatum. Hujusmodi scuti insignia ferebat ille qui dicebat : Stigmata Domini Jesu in corpore meo porto . Est enim magna
dignitas militis portare insignia regis. Unde, Esther, VI, 7 et seq : Homo quem rex honorare cupit, debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella, regis est, et accipere regium diadema super caput suum : et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat : Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare. Dominus igitur quando hominem honorare voluit, vestes regales ei induit, quando divinas proprietates ei communicavit : et e converso vestem servi induit, quando saccum nostrae mortalitatis sibi induit. Unde, I Regum, XVIII, 4 : Exspoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum, et usque ab balteum. Item, Super equum qui est de sella regis posuit hominem, quando corpus humilitatis nostrae corpori claritatis suae configuravit. Item, Diadema regis in capite hominis posuit, quando nos reges coelorum constituit. Unde, Apocal. XIX, 12, ille qui sedebat in equo, habuit in capite suo diademata multa. Multa procul dubio diademata habuit, qui cuilibet hominum unum dedit : et ipse tamen diademata nostra in capite suo habuit : quia nimirum in coronam gloriae suae convertitur, quod. de patrimonio suo tot reges et reginas fecit. Unde in Apocalypsi, IV, 10, viginti quatuor seniores mittunt coronas suas ante sedentem in throno : quia omnes sancti per humilitatem Christi in humanitate recognoscunt se esse coronatos. Unde et mulier amicta sole, coronam stellarum duodecim in capite suo habuit : quia beatissima Virgo omnes sanctos coronavit. Principes autem cum equo per plateas civitatisnos ducunt, quando cum corporibus et animabus nos Ad coelestia regna perducunt. Si igitur tantus est honor militis ferre insignia regis, quantae est dignitatis regem ferre insignia militis? quantae autem charitatis regem sibi reputare pro corona regni, quod fert scutum servi ? In diademate, inquit, quo coronavit eum mater sua , ''Virgo Maria. Unde haec singularis mater singulariter filium coronavit, cum eum alia mater sic non coronavit, sed inhonoravit, et filium irae sibi generavit. Sed et ipse Filius e contrario solus matrem suam nascendo coronavit, cum ei foecunditatem matris contulit, et ejus virginitatem non abstulit, et esse matrem Dei et reginam misericordiae mox nascendo concessit.
Patet igitur quae sunt arma et scutum quo nos Deus coronavit, et quae arma de ista plenitudine accepimus,
Accepimus autem et de eadem praemium remunerationis. Unde,Psal. CXXVI, 3 : Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. G enes. xv, 1 : Ego ero merces tua magna nimis. Et sic patet qualiter ista plenitudo Virginis effluxit perfectam et omnimodam beatitudinem humano generi.
Praedictis adjicienda est alia ratio plenitudinis, quam etiam continet in se plenitudo beatissimae Virginis, et haec est plenitudo loci secundum quod aliquis locus dicitur plenus : et hoc dupliciter. Dicitur enim aliquando locus hominibus plenus, vel animalibus : aliquando plenus herbis, vel fructibus. Per primum modum beatissima Virgo dicitur plena, sicut domus vel civitas dicitur plena. Unde, Psal. lxxxvi, 3 : Gloriosa dicta sunt de te, civi-tas Dei ! Et infra, v, 7 : Sicut laetantium omnium habitatio est in te, sancta Dei genitrix. Dicitur autem beatissima Virgo plena hominibus laetantibus : ipsa enim continet, salvat, et ambit intra se esse laetitiae, et omnium hominum affectum trahit ad se, et omnium desiderium quietat in se. Unde ipsa est laetantium quoddam speciale regnum caelorum. Est autem etiam beatissima Virgo plena, sicut locus dicitur plenus fructibus et floribus. Unde plena est sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus , Quam plenitudinem florum, herbarum, et fructuum, significantem perfectionem morum, virtutum, et operationum diversarum, explanare concupiscit et deficit ille qui in persona sua dicit: Sicut cinnamomum et balsamum arornatizans , etc. Et alibi : Quasi cedrus exaltata sum in Libano , etc.
Est etiam alia ratio plenitudinis quam in se continet plenitudo beatissimae Virginis, secundum quam aliquis dicitur plenus Spiritu sancto. Hanc igitur habuit beatissima Virgo in summo, quae Spiritu sancto cum Patre et Filio plena fuit etiam corporaliter, utpote in qua plenitudo divinitatis habitavit corporaliter. Unde vidimus eam plenam charitate et dilectione : Deus autem charitas est : ideo Deo plena fuit, quae charitate plena
fuit
Ex his igitur manifestum est qualiter beatissima Virgo omni gratia, omni plenitudine, omni ratione plenitudinis, et omnibus modis gratia plena fuit.