CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad primum argumentum principale. Antequam Doctor solvat argumenta Averrois, quibus videtur probare quod est impossibile, quod eadem natura possit communicari univoce et aequivoce, primo declarat, quod Averroes in 8. Phys. com. 46. cujus textus incipit: Virum autem unumquodque moventium, quae non moventur, etc. videtur loqui de natura perfecta contra Avicennam, quia Avicenna videtur dicere quod animal perfectum (cujusmodi est homo, equus et similia) potest univoce et aequivoce causari, ita quod unus homo potest causari univoce, scilicet per propagationem, ut quando causatur ab alio homine mediante semine , et alius homo potest causari aequivoce non ab alio homine, sed ab alia causa aequivoca, puta a Sole; et si Averroes sic intelligat verum dicit, et Doctor in hoc ei non contradicit. Si vero intelligat, quod etiam entia imperfecta non possunt generari univoce et aequivoce, quantum ad hoc Doctor ei contradicit, et probat quod eadem natura potest communicari aequivoce et univoce, sic intelligendo, quod natura specifica in uno individuo potest esse per propagationem, et hoc quando generatur ab alio individuo ejusdem speciei, sicut unus mus generatur ab alio mure; et in alio individuo potest esse aequivoce et non per propagationem, ut quando communicatur alteri individuo ejusdem speciei ab alio alterius speciei, ut quando unus mus generatur, puta a Sole mediante putrefactione alicujus, puta equi vel alicujus alterius; et sic duo individua ejusdem naturae specificae, et imperfecta sic se habent, quod unum potest generari aequivoce, hoc est, non ab aliquo ejusdem speciei, et aliud potest generari univoce, videlicet ab aliquo ejusdem speciei. Non autem sic debet intelligi, quod unum et idem numero possit aequivoce et univoce generari, quia hoc non pertinet ad intentionem quaestionis, licet non haberem pro inconvenienti, quod si mus, qui nunc est generatus ab alio mure univoce si fuisset generatus a Sole, adhuc etiam esset idem mus numero, qui nunc est, quando generatur ab alio mure, et hoc expresse patet a Doctore in 2. dist. 20. quaest. 2.
(b) Quod conclusio sua sit falsa. Hic Doctor per auctoritates et rationes intendit probare, quod eadem natura specifica, imperfecta tamen, possit communicari aequivoce et univoce, ita quod uni individuo ab alio alterius speciei et sic aequivoce, et alii individuo ab alio ejusdem speciei et sic univoce, ut supra exposui. Probat primo per Augustinum, qui vult quod generatum per putrefactionem, quod est aequivoce generatum, propagat alia quod est univoce generare, quia mus, qui generatur per putrefactionem, puta a Sole, propagat alium murem, id est, generat alium murem mediante semine, et tamen isti duo mures sunt ejusdem speciei ; ergo.
Quod si negat Averroes assumptum de apibus, etc. Quia forte diceret, quod omnes apes generantur per putrefactionem, et nulla per propagationem ; et similiter forte diceret, quod omnes mures generantur per propagationem. Dicit Doctor quod saltem hoc non potest negare de plantis, quia experientia notum est, quod una planta generatur aequivoce et non ex semine, et tamen eadem producit semina, ex quibus generantur aliae plantae ejusdem speciei cum planta generante per semina.
(c) Contradicit etiam ei Augustinus. Littera sequens est satis clara usque ibi: Quod autem omnia praedicta generata aequivoce. sint ejusdem speciei cum generatis univoce, hoc probat a posteriori. Dicimus enim quod duo mures sunt ejusdem speciei, quia unus habet similem operationem et circa idem objectum, et ab eodem nutritur et conservatur, et sic de aliis, ita tamen, quod omnes istae particulae debent accipi collective et non divisive, quia non sequitur, homo videt albedinem per potentiam visivam ; et similiter mus videt eamdem per potentiam visivam, et sic visio hominis videtur similis visioni muris, et tamen mus et homo non sunt ejusdem speciei, et ideo oportet quod omnes istae conditiones et plures aliae collectivae accipiantur.
Item probat idem, quod sint ejusdem spe ciei ibi : Habent etiam haec et illa membra ejusdem speciei, etc.
Sed hic oritur una parva difficultas, quia Doctor videtur expresse tenere, quod multae partes organicae specie distinguantur ab invicem ; ergo si anima est ratio distinguendi unam partem organicam ab alia, oportet ponere plures animas in pluribus partibus organicis.
Respondeo, quod hoc dictum non debet sic intelligi, sed sic, quod una anima requirit alias et alias partes organicas, ut puta anima hominis ; et alia, puta anima equi requirit alias paries organicas specie distinctas a partibus organicis hominis, et sic debet intelligi quod membra leonis differunt membris cervi, quia anima differt ab anima.
(d) Contradicit etiam sibi Magister suus, 7. Metaph. ubi vult, quod aliqua possunt generari ab arte quae erunt ejusdem speciei cum generatis a natura, et tamen ars et natura distinguuntur specie, puta quando materia est similis et similiter disposita per ingenium artis, et ita similiter est disposita per naturam, tunc possunt eadem fieri, supple si applicat ars materiam suis activis et passivis, ita bene producuntur naturalia, sicut si a natura producerentur. Similiter vult
Aristoteles ubi supra, quod aliqua possunt fieri a casu ejusdem speciei cum his, quae fiunt a natura, patet, ut cum aliquid sit ab arte et a casu, scilicet aliquis effectus potest produci secundum propositum et intentionem artificis: et alius effectus ejusdem speciei poterit produci a casu, supple praeter intentionem et propositum artificis, et ex his patet, quomodo sit possibile naturam ejusdem speciei imperfecta posse diversimode, id est, aequivoce et univoce communicari individuis ejusdem speciei.
(e) Ad primum respondeo. Primum argumentum quod facit Averroes, quo probat quod natura ejusdem speciei non potest aequivoce et univoce communicari, quae ratio est in principio quaestionis. Et ratio stat in hoc, ex quo materiae diversae necessario correspondent diversis agentibus, sequitur quod illae materiae sint alterius speciei ; ergo et formae quae sunt in illis materiis erunt alterius speciei, patet, quia alterius materiae est altera forma, et sic alia materia habet aliam formam sibi propriam, aliter tunc quodlibet generaretur ex quolibet, ut patet.
Respondet Doctor, et responsio stat in hoc, quod accipiendo materiam quae realiter inexistit composito, verum est quod materiae ejusdem speciei habent formas ejusdem speciei, et materiae alterius speciei habent formas alterius speciei. Si autem accipiatur materia pro opposito, ex quo transmutato corrupto fit res et non inest rei, sicut cum dicimus quod ignis fit ex aere tanquam ex opposito, id est, quod ignis agendo in aerem tanquam in oppositum corrumpit formam aeris, et in materia aeris producit formam ignis, et sic intelligendo non est verum quod formae ejusdem speciei sint a materiis ejusdem speciei, patet, quia ignis generatur ex aere corrupto, et similiter ex terra corrupta, etc.
In ista littera occurrit una parva difficultas. Videtur enim sibi Doctor contradicere, quia in 2. dist. 14. vult quod omnes materiae sint ejusdem rationis, loquendo de materiis quae insunt rei. Nam dicit ibi contra communem opinionem quod si in caelo esset materia, esset simpliciter ejusdem rationis cum materia istorum inferiorum ; si ergo omnes materiae sunt ejusdem rationis, ergo et formae receptae per dictum Doctoris. Responsio est facilis, quia ibi loquitur de materia prima denudata ab omni forma, et sic sunt ejusdem rationis; hic vero loquitur de materia secunda quae est in ultima dispositione ad recipiendam formam specificam, sicut dicimus quod materia receptiva animae intellectivae est corpus organicum humanum, et materia receptiva formae asini erit tale corpus organicum: et quia hujusmodi materiae sunt alterius rationis, sequitur quod forma hominis et forma asini sunt alterius rationis: et quia omnia corpora humana sunt ejusdem rationis, sequitur quod omnes animae intellectivae sunt ejusdem rationis. Sed tunc postea esset alia difficultas, sustinendo quod caelum sit animatum anima intellectiva, cujus oppositum non probat Doctor, imo dubitative de hoc loquitur, ut patet in 2. dist. 14. quaest. 1. Si ista est vera, quod materiae alterius rationis tantum sint receptivae formarum alterius rationis, cum corpus caeleste et corpus humanum sint alterius rationis, ut patet ; ergo anima intellectiva informans corpus caeleste et anima informans corpus humanum erunt alterius rationis, sed de hoc alias, quia non est praesentis speculationis.
His declaratis negatur ista propositio :
Materiae ejusdem rationis sunt tantum ab agente ejusdem rationis, quia corpus unius muris potest esse ab agente aequivoco per putrefactionem, et corpus alterius muris potest esse ab agente univoco per propagationem, et sic per illam propositionem Averrois, scilicet, materiae alterius rationis sunt ab agentibus alterius rationis; ergo et materiae ejusdem rationis sunt ab agentibus ejusdem rationis, non sequitur ut patet per exemplum de mure.
(f) Secundum argumentum Averrois est ibi : Secutido arguitur ex opposito inferendo quod eadem species tunc esset a natura et a casu. Ad quod respondet Doctor ibi : Ad secundum dico. Et responsio stat in hoc, quod non dicitur aliquid fieri a casu ex hoc quod fit raro, et non fieri a casu ex hoc quod fit ut in pluribus. Ex hoc enim dicitur aliquid fieri a casu, quia non habet causam determinatam, sed fit praeter intentum causae, sic intelligendo quod illud dicitur fieri a casu ut comparatur ad aliquam causam intendentem aliquem effectum a quo impeditur. Exemplum, aliquis fodit terram ut inveniat thesaurum, inventio thesauri est effectus intentus, et fodiendo invenit aquam, et inventio aquae non est effectus intentus a fodiente, ideo dicimus quod inventio aquae fit a casu, quia non habet ipsum fodientem ut causam determinatam, id est, intendentem talem elfeclum; ut vero inventio aquae comparatur ad aliam causam, potest esse effectus intentus ab illa alia causa, et sic respectu illius causae non erit a casu, sed de ista materia diffuse vide in Doctore quaest. 21. quae est ultima quodlib. hoc est, quod Doctor dicit in ista littera, et quod dicit ibi parum infra. Accipitur etiam raro vel ut in pluribus, prout disjungit inter opposita contradictorie, non prout inter disparata disjungit, nam in divisione Philosophi 2. Physic. quae talis est : Omnis effectus vel fit raro, vel ut in pluribus. Membra dividentia, scilicet raro et in pluribus sunt contradictoria, non disparata nec contraria, quia hoc, quod dico ut in pluribus, tantum valet sicut ex determinata intentione, et hoc quod dico ut raro, tantum valet sicut non ex determinata intentione; modo fieri ex determinata intentione et fieri non ex determinata intentione, sunt contradictoria. Et cum dico effectus fit ut in pluribus, id est, ex determinata intentione, vel effectus fit raro, id est, non ex determinata intentione, et hoc modo raro et ut in pluribus dicuntur contradictoria, et sic per ly raro nihil positivum intelligitur ; patet, quia omne positivum in effectu casuali est ex determinata intentione naturae, quod idem est sicut esse ut in pluribus. Si ergo raro et ut in pluribus essent disparata, tunc raro diceret aliquod positivum, et illud esset ex determinata causa, et per consequens ut in pluribus, accipiuntur ergo tantum contradictorie. Sequitur:
(g) Cum igitur arguitur, generabile hoc si generatur aequivoce, etc. concedo quod in majori parte, id est, si quaeratur an genitum per putrefactionem et per propagationem fiat ex necessitate, vel ut in pluribus vel raro. Dicit Doctor, quod tale non fit ex necessitate, et ultra dicit quod si illud fiat ex intentione, fiet ut in pluribus, si vero non fit ex intentione, fit raro.
Et etiam ut est disiunctio, etc. Dicit Doctor quod etiam comparando effectum aequivocum ad causam aequivocam sub disjunctione et contradictorie, adhuc effectus aequivocus fit ut in pluribus a causa aequivoca. Istas contradictoriae sunt, ex semine et non ex semine, ut effectus potest fieri naturaliter non ex semine, ita quod ista est vera : Effectus aequivocus ut in pluribus fit non ex semine, id est, quod causa aequivoca non agens per semen, est causa determinata agens ex intentione et proposito. Sequitur :
Licet rarius eveniat hoc quod generatur non ex semine quam quod generatur ex semine, ut videlicet comparantur ad invicem duo disparata, id est, ut mus comparatur ad causam aequivocam, et mus ut comparatur ad causam univocam, causa aequivoca et univoca sunt duo disparata. Similiter effectus aequivocus et effectus univocus, non tamen ut comparantur ad invicem, unus dicitur aequivocus et alius univocus cum sit in proposito ejusdem speciei, sed sic dicuntur, pro quanto comparantur ad causam aequivocam et univocam ; isti duo effectus ut comparantur ad suas causas, effectus aequivocus rarius eveniet, quia communiter sunt plures mures, qui generantur per propagationem et univoce, quam qui generantur sine propagatione et aequivoce, tamen effectus aequivocus ut comparatur ad effectum univocum, licet dicatur fieri raro in numero, non tamen dicitur fieri a casu, quia semper fit a causa determinata, intendente hujusmodi effectum, et sic , ut est disjunclio inter contradictoria fit ut in pluribus, ut supra exposui.
(h) Cum arguitur tertio de motu et termino. Deinde Doctor arguit, confirmando dictum Averrois, videlicet quod duo effectus ejusdem speciei sic se habeant, quod unus illorum non potest produci aequivoce et alius univoce, sed uterque univoce , quia diversorum motuum sive diversarum productionum specie sunt diversi termini specie, sive diversa producta specie 5. Physic. text.com. 31. Jam, inquit, igitur alius specie denigratio et dealbatio; omnis autem dealbatio omni dealbationi idem secundum speciem erit, et omnis denigratio omni denigrationi. Hoc idem text. com. 48. sed productio aequivoca et productio univoca differunt specie ; ergo et producta differunt specie, et sic erit in proposito applicando ad divina , quia productio Filii . et productio Spiritus sancti sunt simpliciter alterius rationis, ut patet a Doctore infra d. 13. et prolixe 2. quaest. quadl, ergo Filius et Spiritus sanctus sunt alterius speciei, et sic sunt diversae naturae in illis, quod est falsum.
Respondet Doctor : Cum arguitur tertio de motu et termino. Dicit quod ista propositio : Motuum differentium specie sunt termini specie differentes, non est immediata, sed dependet primo ab ista , videlicet quod motuum differentium specie sunt fluxus differentes specie, vel formae secundum quas sunt fluxus differunt specie. Exemplum, nam duae calefactiones, quae sunt fluxus formae, dicuntur ejusdem speciei, quia formae, secundum quas sunt istae calefactiones sive fluxus, sunt ejusdem speciei, patet. Secunda propositio est ista, quod forma fluens vel forma secundum quam est fluxus, est ejusdem rationis cum forma terminante , calefactio terminatur ad calorem in esse quieto sive ad calorem permanentem: dicimus ergo quod duae calefactiones sunt motus ejusdem speciei, quia et fluxus istarum sunt ejusdem speciei. Fluxus enim calefactione est acquisitio partis post partem, ita quod semper includit respectum partis prioris ad partem posteriorem, et forma secundum quam est fluxus est ipse calor qui successive acquiritur, et terminus talis motus sive calefactionis est calor in esse quieto sive permanente. Sed frigefactio et calefactio differunt specie, quia termini ad quos sunt differunt specie, qui sunt calor et frigus in esse quieto, et etiam fluxus differunt specie, quia formae secundum quas sunt differunt specie, scilicet frigus et calor in esse successivo, et sic stat quod diversorum motuum specie distinctorum sunt diversi termini, videlicet quando formae secundum quas sunt isti fluxus differunt specie, et termini ad quos terminantur similiter differunt specie.
Et hoc expresse intendit Philosophus, ubi supra text. c. 48. Dicitur, inquit, unusguisque, supple motus, in quod mutat magis quam ex quo, ut sanatio in sanitatem, aegrotatio autem in aegritudinem. Et ibi Commentator : Et quia, inquit, substantia motus est de natura cujus ad quod est, non ejus ex quo est, ideo motus denominatur ab illo, cum dicitur quod motus de albedine ad nigredinem est nigriflcatio, non albiflcatio; haec ille. Licet ergo generatio aequivoca et generatio univoca differant specie, non tamen sequitur quod termini differunt specie, quia non sunt ejusdem rationis cum generatione, sicut dicimus quod terminus calefactionis et terminus frigefactionis differunt specie , quia sunt ejusdem rationis cum motibus sive cum formis fluentibus. Sed mus genitus aequivoce non est ejusdem rationis cum generatione, quia natura muris est quid absolutum, et generatio proprie dicta quid respectivum, et similiter mus genitus univoce non est ejusdem rationis cum generatione univoca propter causam supradictam. Hoc idem dico in divinis , quod quamvis productio Filii et productio Spiritus sancti sint alterius rationis, non tamen Filius et Spiritus sanctus sunt alterius rationis, quia terminus formalis productionis Filii (qui est essentia divina, ut patebit infra dist. 5. q. 2.) non est ejusdem rationis cum productione, quae est sola relatio. Hoc idem dico de Spiritu sancto.
Quod autem sit falsa quando alterum illorum est falsum, etc. Hic probat Doctor quod ista propositio est falsa : Motuum differentium specie sunt termini specie differentes, et hoc quando altera illarum conditionum deficit, patet, quia idem ubi potest acquiri per motum circularem et rectum, qui motus differunt specie, ut patet 7. Physic. text. com. 21. et littera clara est.
(i) Qualitercumque sit de exemplo. Hic dicit Doctor quod quamvis hoc exemplum non sit forte ad propositum, tamen illa propositio non est vera nisi pro quanto dependet ex aliis duabus supradictis. Et quod exemplum non sit ad propositum patet, quia exponendo Aristotelem diceretur, quod motus circularis ad ubi est ubi fluens, et motus rectus ad ubi est similiter ubi fluens; modo ubi fluens et ubi terminans, sive ubi permanens sunt ejusdem rationis, et per consequens motus circularis et motus rectus ut sunt quidam fluxus secundum ubi, sunt ejusdem speciei, licet rectum et circulare, qui accidunt lineae seu magnitudini super quam moventur, non sint ejusdem rationis, et patet littera.
(k) Sed adhuc videtur remanere difficultas istorum argumentorum. Dicit Doctor, supponendo quod Franciscus possit esse a causa aequivoca et Joannes a causa univoca, non tamen ista duo individua possunt fieri aequivoce et univoce ab aliquo ejusdem speciei, patet, quia causa aequivoca producens Franciscum aequivoce esset superior et perfectior tota natura humana, et sic de necessitate esset alterius speciei. Sed in proposito Filius in divinis et Spiritus sanctus producuntur productionibus alterius rationis, ut dixi supra ; ergo natura divina non potest communicari Filio et Spiritui sancto a supposito ejusdem rationis ; sed Pater est ejusdem rationis cum Filio et Spiritu sancto; (quia ejusdem speciei) ergo non potest communicare naturam divinam Filio et Spiritui sancto productionibus omnino alterius rationis.
(I) Respondeo, natura creata non potest, etc. Haec est singularis responsio, quae stat in hoc quod suppositum unius naturae creatae non potest communicare eamdem naturam alteri individuo aequivoce, patet, quia si aequivoce posset illam communicare, puta Francisco, tunc natura communicata in Francisco esset essentialiter imperfectior et alterius rationis a natura suppositi communicantis, ut patet. In divinis vero est oppositum, quia etsi Pater sit ejusdem rationis cum Filio et Spiritu sancto , tamen includit principia alterius rationis aeque perfecta , scilicet intellectum et voluntatem, et per consequens productiones secundum intellectum et voluntatem sunt alterius rationis, et sic idem suppositum potest communicare eamdem naturam productionibus alterius rationis Filio et Spiritui sancto. Non dico tamen, quod Filius dicatur produci univoce et Spiritus sanctus aequivoce, cum uterque sit ejusdem rationis cum Patre producente, sed bene verum est, quod alia productione alterius rationis producitur Filius et alia Spiritus sanctus, et hoc est propter diversitatem principiorum.
(m) Ulterior ratio ejus quod supponitur hic de duplici principio. Haec est ratio salis singularis, quare homo per intellectum et voluntatem non potest diversimode communicare naturam suam , et tamen Pater in divinis naturam, quam habet per intellectum et voluntatem diversimode communicat, ratio clara est in littera nec indiget alia expositione.